Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Proveniant medii sic mihi sæpe dies!

rant calores poetæ, in quem tota Venus irruit.

26. Proveniant sic mihi etc. Simili fere voto Propert. Eleg. cit. 37: Quod mihi si secum tales concedere noctes

Illa velit, vitæ longus et annus erit.

Si dabit hæc multas, fiam immortalis in illis. Adeundum quoque luculentissimum Catulli carmen v :

Vivamus, mea Lesbia, atque amemus etc.

ELEGIA VI.

DIRÆ IN JANITOREM, QUI FØRES ORANTI ADAPERIRE RECUSABAT.

JANITOR, indignum! dura religate catena,
Difficilem moto cardine pande forem.

Quod precor, exiguum est : aditu fac janua parvo
Obliquum capiat semiadaperta latus.

Longus amor tales corpus tenuavit in usus ;

1. Janitor....... dura religate catena etc. De catenato janitore vid. Lips. ad Sen. lib. III, de Ira cap. 37. Columell. Præfat. An putem fortunatius a catenato repulsum janitore, sæpe nocte sera, foribus ingratis adjacere.-Religate. Hoc verbum pro simplici ligare vel alligari, poni solere docuit Torrent. ad Horat. I, Od. 32. Janitor (indignum!) Sortem illius fingit se dolere, quo certius eum sibi devinciat. Ostiarius autem, vel janitor, quem Claustrituum appellat Lanius (ap. Gell. XII, 10;) puerum ab janua, Corn. Nep. (in Hannibale) aditum obsidebat, ut eos admitteret vel dimitteret, qui dominum conveniebant. Comes illi plerumque canis alligatus. Dura religate catena. Sed et ipsum janitorem catenatum fuisse, testis Suetonius, de Claris Rhet. ubi :

5

<< L. Votacilius Pilutus servisse dicitur, atque etiam ostiarius veteri more in catena fuisse. » Quæ verba quidem veteri more, indicant morem hunc, tempore quo scribebat, abolevisse ; et catenas jam a janitore in januam translatas fuisse.

2. Difficilem. Contra facilis cardo, apud Horat. libro 1, Od. 25, vers. 5: Quæ prius multum faciles movebat

Cardines.

3. Aditu fac janua parvo. Primo Neapolitanus forte pro privo.

4. Obliquum capiat semiadaperta latus. Non ut tota pateat, poscit, sed quod satis, ut, qui obliquum se et quasi furtim immittat, possit excipere.

5. Longus amor etc. Id est: qui me amor jamdudum peredit (longus) macilentum adeo corpus effecit (tenuavit), ut nullus fere aditus sit tam angustus, per quem non (que

Ille

Aptaque subducto pondere membra dedit.
per excubias custo dum leniter ire
Monstrat; inoffensos dirigit ille pedes.

At quondam noctem, simulacraque vana timebam:
Mirabar, tenebris si quis iturus erat.

Risit, ut audirem, tenera cum matre Cupido;

Et leviter fies tu quoque fortis, ait.

:

Nec mora, venit Amor : non umbras nocte volantes,
Non timeo strictas in mea fata manus.
Te nimium lentum timeo; tibi blandior uni :
Tu, me quo possis perdere, fulmen habes.
Adspice, et, ut videas, immitia claustra relaxa,

corporis gracilitas!) facile ingrediar.
Sic et Simæthe, apud Theocriti
Idyll., B, 87, clamat amore confecta:
Καί μεν χρὼς μὲν ὁμοῖος ἐγένετο πολλάκι
saya.

Et in sequente versu ardentior: αὐτὰ δὲ λοιπά

ὀςι' ἔτ ̓ ἧς καὶ δέρμα.

6. Subducto corpore. Subtili corpore Excerpta Scaligeri et Puteani, quomodo et Arundelianus pro diversa lectione. Martial. lib. x1, Epigr. CI: Habere amicam nolo, Flacce, subtilem, Cujus lacertos annuli mei cingant. Regius et Moreti unus,subducto pondere. Sic Amorum,lib. 11, El. x;v. 24: Pondere, non nervis, corpora nostra carent. H. 11. Risit, ut audirem. Sententia huic similis est illa Tibul., 1, El. 11: En ego quum tenebris tota vagor anxius urbe, Securum in tenebris me facit esse Venus. C.

Ut audirem meliores: Scriverio placebat, jussit ut auderem in uno enim Moreti, jussit ut audivit ; perperam. Martial. lib. 11, 44; vers. 6: sed ut audiam, susurrat. HEINS.

Et secum,

12. Fies tu quoque fortis. Sic et Tibullus ad Deliam, 1, El. 11, 16: Andendum est: fortes adjuvat ipsa Venus.

10

15

13. Nocte volantes. Silentes, Regius male. Vide Petron. cap. 63. 14. Strictas in mea fata manus. Ex Propertio adumbratum, libro III, Elegia XIV, vers. 5 :

Quid faciam? obductis committam mene tenebris,

Ut timeam audaces in mea membra manus ?

Notandum vero ait Marius, strictas manus dici, ut strictum ensem. Sic et Epist. XII, 100; fratres

[ocr errors]

Inter se strictas conseruere manus.

Plura exempla reperies apud eruditissimum Bentleium, qui felicissime Horatio 1, Od. 6: Strictos ungues restituit. BURM.

16. Tu me quo possis perdere fulmen habes. Potestatem intelligit ad amicam introducendi, vel foras excludendi, quæ tota penes janitorem.

17. Aspice, et ut videas (non invideas), immitia claustra relaxa, ex optimis libris est reponendum : quomodo jam in Observationibus lib. II, cap. xxi, emendavit noster Gronovius. Theod. Marcilius ad Persii, Sat. v, male, ut invideas, interpretatur, inspectes. HEINS. - Immitia claustra. Elegantia sua non caret

Uda sit ut lacrimis janua facta meis.

Certe ego, quum posita stares ad verbera veste,
Ad dominam pro te verba tremente tuli.

Ergo,
, quæ

valuit

pro te

te quoque gratia quondam, Heu facinus! pro me nunc valet illa parum? Redde vicem meritis; grato licet esse, quod optas. Tempora noctis eunt; excute poste seram : Excute; sic unquam longa relevere catena,

regii codicis lectio, non milia. Sic libro secundo Art. Amat. 187: Sæpe suos casus, nec mitia facta puellæ, Flesse sub arboribus Milaniona ferunt.

Ubi etiam immitia nonnulli scripti.
Sic venti non æqui, pro iniquis, II,
Am. XVI, 22: Met. v, 171. Non cir-
cumspectis, pro incirconspectis: et
passim talia. B. — Immilia claustra.
Nihil apud eroticos obvium magis,
quam istæ amantium diræ in ja-
nuas et janitores, qui faciles minus
illis se præbebant. Tib. 1, El.
II, 7:
Janua difficilis domini, te verberet imber,
Te Jovis imperio fulmina missa petant!
19. Quum posita stares ad verbera
veste. De modo quo servos haberent
Romani, quibusve servas, si quid de-
liquerint, dominæ torquerent cru-
ciatibus, vidend. PIGNORIUS, de
servis; BURIGNY, Mém. de l'Acad.
des Inscript. tom. xxxv, p. 328; et
Propert. IV, Eleg. vII, 39, sqq. ubi
Cynthiam sic loquentem inducit:
Nostraque quod Petale tulit ad monumenta

coronas,

Codicis immundi vincula sentit anus. Cæditur et Lalage, tortis suspensa capillis, Per nomen quoniam est ausa rogare meum. 21. Ergo. Mallem ergone : deinde, pro te mea gratia, vellet Francius.

20

25

esse etc. Quidquid effutiant Micyl. Heins. et Burmann. qui summi quidem, sed homines tamen (Quintil.) ut suam quisque sententiam tueatur, locum sic velim interpungas :

... Grato licet esse, quod optas. Sensus quippe jamdudum exoptas profecto, ut quod tibi præstiti, rependas officium ; ea sese præbet occasio, quam tu arripias licet, gratum te præstandi. Non enim satis video cur optet janitor, ut tempora noctis eant; et versus hic intercalaris omnino distrahendus præeuntibus, vel pone subeuntibus.

24. Excute poste seram. Multis hæc illustrat Salmasius Exerc. Plin. pag. 649, et seqq. Aliquid etiam attulerunt Turneb. XIX, adv. Lips. de Cruce III, cap. 6.

7 ; et

25. Sic. Optantis est. Virg. Ecl. ix, vers. 30, et 31; et præsertim x, 4: Sic tibi, quum fluctus subterlabere Sicanos, Doris amara suam non intermisceat undam.

Et Tibullus lib. 1, Eleg. IV, 1: Sic umbrosa tibi contingant tecta, Priape. -Longa relevere catena. Primæ edd. et codd. nonnulli, sic unquam dura relevere catena. Puteaneus cum regio, et Jureti excerptis, et Arundeliano sic unquam longa etc., longa etiam est in ex. Scalig. et Puteani; hoc est, quæ diu, longumque te li23. Redde vicem merilis; grato licet gavit; recte. Vox enim longa sigui

22. Illa parum. Nihil, Douza excerpta.

aqua.

Nec tibi perpetuo serva bibatur
Ferreus orantem nequicquam, janitor, audis:
Roboribus duris janua fulta riget.
Urbibus obsessis clausæ munimina porta

Prosint; in media pace quid arma times?
Quid facias hosti, qui sic excludis amantem?
Tempora noctis eunt; excute poste seram.
Non ego militibus venio comitatus et armis :
Solus eram, si non sævus adesset Amor.
Hunc ego, si cupiam, nusquam dimittere possim:
Ante vel a membris dividar ipse meis.

Ergo Amor, et modicum circa mea tempora vinum
Mecum est, et madidis lapsa corona comis.

ficantiorem vim habet, quam vulgus existimat.Sic longus luctus apud Virg. XI, 214; ita enim cum veterrimo romano codice, vel contra auctoritatem Servii lego. Longus pontus, Valer. Flacc. 1, 127; ex MSS. Vulgata lectio tota quanta est consarcinata fuit ab audaculis librariis, qui, quia superius legebatur, dura religate catena, nefas existimarunt, si id ibi tantum legeretur, ut et infra, dura transite catena. HEINS. Egregia restitutio, et verum est, quod de voce longus observat Heinsius : idem enim sæpe, quod perpetuus, notat. Sic Horat. II, Od. vII, 17:

Ergo obligatam redde Jovi dapem,
Longaque fessum militia latus

Depone sub lauru mea...
Et idem libro eodem, Od. xIv; 19
Damnatusque longi

...

Sisyphus Eolides laboris. BURM.

26. Serva. Servis congruens et apta. Servi enim apud majores aquam tantum bibebant. Vide ad Petron. cap. LXXI. Cito aquam liberam gustabunt.

27. Orantem nequicquam. janitor,

პი

35

audis. Scribendum opinor, audi: ut sit vociferantis; nam audit est in uno Moreti. H. Nihil mutandum. Ferreus audis, id est immotus, nihil curans preces meas; audis quidem, sed quasi e ferro esses, non moveris.

31. Quid facias hosti. Facias pro facies, bene optimus Palatinus: tres alii, faceres hostis etiam Puteaneus. Catullus, LXII, 23: Quid faciant hostes capta crudelius urbe?

35. Nunquam dimittere possum. Nusquam dimittere possum, meliores. Lege, possim. HEINS. Demittere etiam nonnulli.

37. Modicum circa mea tempora vinum. Quasi dicat; modice vino sum usus ne me igitur repellas, ut qui ebrietatis notas fronte præferret. Circum mea tempora vinum. Circa, Puteaneus. Tibull. 1, Eleg. II, 3. Multo perfusus tempora Baccho. H.

38. Mecum est. Ita Livius lib. IV, 32: Secum triumphos, secum spolia, secum victoriam esse; cum hostibus scelus etc., et lib. xxx, 33: Victoria est cum Penis. Et madidis lapsa

Arma quis hæc timeat? quis non eat obvius illis?
Tempora noctis eunt; excute poste seram.
Lentus es? an somnus, qui se male præbet amanti,
Verba dat in ventos aure repulsa tua?
At, memini, primo, quum te celare volebam,

Pervigil in mediæ sidera noctis eras.
Forsitan et tecum tua nunc requiescit amica:
Heu! melior quanto sors tua sorte mea!
Dummodo sic, in me duræ transite catena.
Tempora noctis eunt; excute poste seram.
Fallimur? an verso sonuerunt cardine postes?
Raucaque concussæ signa dedere fores?
Fallimur; impulsa est animoso janua vento.

corona comis. Haud scio an non legendum potuit, nec madidis etc., ut indicet se non eo convivium protulisse, quo coronæ fluerent, laberentur e capite convivarum : quod ut facilius fieret, coronæ unguentis irrorabantur. Si vero sponte non defluerent, scindebantur aut detrahebantur; ac proinde, velut signo dato, convivarum quisque effundebatur in amplexus ejus, quæ proxima ei assidebat. Insignis, et ad rem nostram plurimum faciens, Tullii locus, Tuscul. Quæst. v : « Itaque nec pulchros illos administratores aspiciebat, nec plenum artis argentum, nec manum porrigebat ad mensam. Jam ipsæ defluebant coronæ. »

41. Lentus es? an somnus qui te male præbet amanti. Scribe, qui se male præbet amanti ; atque ita codex Douzæ, et Sarravii, et Arundelianus. HEINS. Recte addit male, quia, teste Servio ad Virg. x, Æn. 321, præben bona dicuntur. - · An somnus, qui se male præbet amanti. Nihil amanti pejus, quam illum invenire

40

45

50

dormientem, qui possit ad amicam introducere. Quod ita planum, expresse adeo ex ipsis poetæ verbis elucet, ut interpretandum libens omiserim, nisi in interpretando alii oberraverint.

43. Quum te celare volebam. Me celare volebam, septem codices : quatuor, te solebam: recte. Canace, id te celavimus unum. Fast. IV, 149: Ut tegat hoc celetque viros Fortuna virilis Præstat. HEINS.

47. In me dura transite catena. Vere igitur catena, et dura quidem, janitor erat impeditus, quum exoptet Ovidius ut in ipsum janitoris catena transeant, modo, ut ille, cum amica requiescat.

49. Fallimur? an. Codex Douza, fallimus? aut.

51. Fallimur. Male in Aldinis codicibus interrogative legitur: supra enim interrogat; hic autem affirmat: unde et causam reddit, dicens impulsa etc. MAR.- Animoso. Adverso Neapolitanus : quod apte quidem explicari potest, et olim etiam

« ZurückWeiter »