Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Caeditur et rigido Custodi ruris asellus,
Hellespontiaco victima grata Deo.
Intactae fueratis aves, solatia ruris,
Assuetum silvis, innocuumque genus;

Quae facitis nidos, quae plumis ova fovetis,

Et facili dulces editis ore modos.

Sed nihil ista iuvant: quia linguae crimen habetis,

Dique putant mentes vos aperire suas.

бо

Nec tamen id falsum. Nam, Dîs ut proxima quaeque, Nunc penna veras, nunc datis ore notas.

66

Tuta diu volucrum proles, tum denique caesa est,
Iuveruntque Deos indicis exta sui.

Ergo saepe suo coniux abducta marito

Vritur in calidis alba columba focis.

70

Nec defensa iuvant Capitolia, quo minus anser
Det iecur in lances, Inachi lauta, tuas.
Nocte Deae Nocti cristatus caeditur ales,
Quod tepidum vigili provocat ore diem.

19.

FEBRVA.

FAS. II. 19.

THE poet, before entering upon a description of the festivals celebrated during the second month of the year, discusses the meaning of the word 'Februarius,' and adds some remarks upon the nature and use of expiations and purifications. The following passages from Varro and Festus will serve to illustrate the commencement of this extract. Varro, L. L. 6. 3: Rex cum ferias menstruas Nonis Februariis edicit, hunc diem Februatum appellat. Februum Sabini purgamentum, et id in sacris nostris verbum.' Again, after giving the etymology of the names of the ten months which composed the year of Romulus, he continues, L. L. 6. 4: Ad hos qui additi, prior a principe Deo Ianuarius appellatus; posterior, ut idem dicunt scriptores, ab Diis inferis Februarius appellatus quod tum his parentetur. Ego magis arbitror Februarium a die februato, quod tum februatur populus, id est

[ocr errors]

Lupercis nudis lustratur antiquum oppidum Palatinum gregibus humanis cinctum.'

'Februarius mensis

The words of Festus are to the same purpose: dictus, quod tum, id est, extremo mense anni, populus februaretur, id est, lustraretur ac purgaretur.... Quaecumque deinde purgamenti causa in quibusque sacrificiis adhibentur, Februa appellantur. Id vero quod purgatur, dicitur februatum.'

EBRVA Romani dixere piamina patres :

FEBR

Nunc quoque dant verbo plurima signa fidem.
Pontifices ab Rege petunt et Flamine lanas,
Quîs veteri lingua Februa nomen erat.

Quaeque capit lictor domibus purgamina certis,
Torrida cum mica farra, vocantur idem.
Nomen idem ramo, qui, caesus ab arbore pura,
Casta sacerdotum tempora fronde tegit.
Ipse ego Flaminicam poscentem februa vidi:
Februa poscenti pinea virga data est.

Denique quodcunque est, quo pectora nostra pientur,
Hoc apud intonsos nomen habebat avos.
Mensis ab his dictus, secta quia pelle Luperci

Omne solum lustrant, idque piamen habent;

Aut quia placatis sunt tempora pura sepulchris,
Tunc cum ferales praeteriere dies.
Omne nefas, omnemque mali purgamina causam
Credebant nostri tollere posse senes.
Graecia principium moris fuit. Illa nocentes

Impia lustratos ponere facta putat.
Actoriden Peleus, ipsum quoque Pelea Phoci
Caede per Haemonias solvit Acastus aquas.
Vectam frenatis per inane draconibus Aegeus
Credulus immerita Phasida iuvit ope.
Amphiaraides Naupactoo Acheloo,
Solve nefas, dixit.

Solvit et ille nefas.

5

ΙΟ

15

20

25

20.

Ah nimium faciles, qui tristia crimina caedis
Fluminea tolli posse putetis aqua!

Sed tamen, antiqui ne nescius ordinis erres,
Primus, ut est, Iani mensis et ante fuit.
Qui sequitur Ianum, veteris fuit ultimus anni;
Tu quoque sacrorum, Termine, finis eras.
Primus enim Iani mensis quia ianua prima est;
Qui sacer est imis Manibus, imus erat.
Postmodo creduntur spatio distantia longo
Tempora bis quini continuasse Viri.

FERALIA.

30

35

FAS. II. 533.

[ocr errors]

'MANES' is the general denomination for the spirits of the dead. They were believed to partake, in some degree, of the divine nature, and hence were frequently addressed 'Di Manes 1.' According to Apuleius2, all souls separated from the body were anciently comprehended under the term 'Lemures;' such of these as were beneficent, and watched over the abodes of their descendants with protecting care, were called Lares ;' unhappy wandering ghosts who terrified the good were known as 'Larvae;' while the name 'Manes' was applied to those whose condition was uncertain3. These distinctions, if they ever existed in the popular creed, were certainly not generally observed by the poets, many of whom use the word 'Manes' for departed spirits without limitation, while both Lemures' and 'Larvae' denote spectres and hobgoblins; thus Hor. Ep. 2. 2, 208,

[ocr errors]

Somnia, terrores magicos, miracula, sagas,

Nocturnos Lemures, portentaque Thessala rides ?'

1 Generally expressed in sepulchral inscriptions by the abbreviation D. M. 'Dis Manibus,' or D. M. S. 'Dis Manibus Sacrum.'

2 De Deo Socratis.

3 August. de Civ. Dei, II. 9, thus expresses the opinion of Plato: Dicit quidem et animas hominum daemones esse, et ex hominibus fieri Lares, si boni meriti sunt: Lemures si mali, seu Larvas: Manes autem deos dici, si incertum est bonorum eos, seu malorum esse meritorum.'

Pers. S. 5. 185,

'Tunc nigri Lemures, ovoque pericula rupto;'

Plaut. Aul. 4. 4, 15,

'Larvae hunc atque intemperiae insaniaeque agitant senem.' And again, Capt. 3. 4, 66,

"Iam deliramenta loquitur: Larvae stimulant virum.' While by Ovid, as will be seen below, Manes' and 'Lemures' are considered synonymous.

It appears from this and the following Extract, that two festivals were celebrated annually in honour of departed spirits; one of these was in February, and continued for more than a single day, the last day of the solemnities being called the Feralia.' With regard to the etymology of the word we find in line 37

'Hanc quia iusta ferunt, dixere Feralia lucem :

Vltima placandis Manibus illa dies,'

to which we ought to add the observations of Varro and Festus : ' Feralia ab inferis et ferendo, quod ferunt tum epulas ad sepulcrum, quibus ius parentare 1.' 'Feralia, Diis Manibus sacrata festa, a ferendis epulis, vel a feriendis pecudibus appellata 2.'

With regard to the second festival, see notes to the next Extract.

ST honor et tumulis. Animas placate paternas,

ES

Parvaque in exstinctas munera ferte pyras.

Parva petunt Manes. Pietas pro divite grata est
Munere. Non avidos Styx habet ima deos.
Tegula porrectis satis est velata coronis,
Et sparsae fruges, parcaque mica salis,

Inque mero mollita Ceres, violaeque solutae,
Haec habeat media testa relicta via.

Nec maiora veto: sed et his placabilis umbra est;
Adde preces positis et sua verba focis.

Hunc morem Aeneas, pietatis idoneus auctor,
Attulit in terras, iuste Latine, tuas.

1 Varro L. L. 6. 3.

2 Festus in verb.

5

ΙΟ

Ille patris Genio sollemnia dona ferebat;

Hinc populi ritus edidicere pios.

At quondam, dum longa gerunt pugnacibus armis
Bella, Parentales deseruere dies.

15

Non impune fuit. Nam dicitur omine ab isto
Roma suburbanis incaluisse rogis.

Vix equidem credo: bustis exisse feruntur,
Et tacitae questi tempore noctis avi;
Perque vias urbis, Latiosque ululasse per agros
Deformes animas, vulgus inane, ferunt.
Post ea praeteriti tumulis redduntur honores,
Prodigiisque venit funeribusque modus.
Dum tamen haec fiunt, viduae cessate puellae :
Exspectet puros pinea taeda dies.

Nec tibi, quae cupidae matura videbere matri,
Comat virgineas hasta recurva comas.

20

25

Conde tuas, Hymenaee, faces, et ab ignibus atris
Aufer. Habent alias maesta sepulcra faces.
Dî quoque templorum foribus celentur opertis,
Ture vacent arae, stentque sine igne foci.
Nunc animae tenues et corpora functa sepulcris
Errant nunc posito pascitur umbra cibo.

30

Nec tamen haec ultra, quam tot de mense supersint 35
Luciferi, quot habent carmina nostra pedes.
Hanc, quia iusta ferunt, dixere Feralia lucem,
Vltima placandis Manibus illa dies.
Ecce anus in mediis residens annosa puellis
Sacra facit Tacitae: vix tamen ipsa tacet;
Et digitis tria tura tribus sub limine ponit,
Qua brevis occultum mus sibi fecit iter.
Tum cantata ligat cum fusco licia plumbo;
Et septem nigras versat in ore fabas;

40

« ZurückWeiter »