Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Is iubet auferri parvos, et in amne necari:
Quid facis? ex istis Romulus alter erit.
Iussa recusantes peragunt lacrimosa ministri,

Flent tamen, et geminos in loca iussa ferunt.
Albula, quem Tibrin mersus Tiberinus in unda
Reddidit, hibernis forte tumebat aquis.
Hic, ubi nunc Fora sunt, lintres errare videres;
Quaque iacent valles, Maxime Circe, tuae.
Huc ubi venerunt, neque enim procedere possunt
Longius, ex illis unus et alter, ait:

5

ΙΟ

At quam sunt similes! at quam formosus uterque! 15 Plus tamen ex illis iste vigoris habet.

Si genus arguitur vultu, ni fallit imago,

Nescio quem vobis suspicor esse Deum.
At si quis vestrae Deus esset originis auctor:
In tam praecipiti tempore ferret opem.
Ferret opem certe, si non ope mater egeret:
Quae facta est uno mater et orba die.
Nata simul, moritura simul, simul ite sub undas
Corpora. Desierat; deposuitque sinu.
Vagierunt clamore pari; sentire putares;
Hi redeunt udis in sua tecta genis.
Sustinet impositos summa cavus alveus unda;
Heu quantum fati parva tabella vehit!

Alveus in limo silvis appulsus opacis,
Paullatim fluvio deficiente, sedet.

Arbor erat: remanent vestigia: quaeque vocatur
Rumina nunc ficus, Romula ficus erat.

Venit ad expositos, mirum, lupa feta gemellos,
Quis credat pueris non nocuisse feram?

20

25

30

Non nocuisse parum est : prodest quoque ; quos lupa nutrit, Perdere cognatae sustinuere manus.

36

Constitit, et cauda teneris blanditur alumnis,

Et fingit lingua corpora bina sua.

Marte satos scires; timor abfuit. Vbera ducunt,
Nec sibi promissi lactis aluntur ope.

Illa loco nomen fecit, locus ipse Lupercis,
Magna dati nutrix praemia lactis habet.
Quid vetat Arcadio dictos a monte Lupercos ?
Faunus in Arcadia templa Lycaeus habet.

40

17.

ROMAE NATALIS.

MORS REMI.

FAS. IV. 809.

OVID, when describing the festival of the Palilia, celebrated on 21st April, which was believed to be the birthday of Rome, takes occasion to relate the circumstances attending the foundation of the city and the tragical end of Remus.

AM luerat poenas frater Numitoris, et omne

IAM

Pastorum gemino sub duce vulgus erat. Contrahere agrestes, et moenia ponere utrique

Convenit. Ambigitur moenia ponat uter. Nil opus est, dixit, certamine, Romulus, ullo: Magna fides avium est, experiamur aves. Res placet. Alter init nemorosi saxa Palati, Alter Aventinum mane cacumen init.

Sex Remus, hic volucres bis sex videt ordine: pacto
Statur: et arbitrium Romulus urbis habet.

Apta dies legitur, qua moenia signet aratro,
Sacra Palis suberant: inde movetur opus.

5

ΙΟ

Fossa fit ad solidum: fruges iaciuntur in ima,
Et de vicino terra petita solo.

Fossa repletur humo, plenaeque imponitur ara:

15

Et novus accenso fungitur igne focus.

Inde premens stivam designat moenia sulco:
Alba iugum niveo cum bove vacca tulit.
Vox fuit haec regis, Condenti, Iupiter, urbem,

Et genitor Mavors, Vestaque mater ades;
Quosque pium est adhibere Deos, advertite cuncti :
Auspicibus vobis hoc mihi surgat opus.
Longa sit huic aetas, dominaeque potentia terrae :
Sitque sub hac oriens occiduusque dies.
Ille precabatur. Tonitru dedit omina laevo
Iupiter et laevo fulmina missa polo.
Augurio laeti iaciunt fundamina cives;
Et novus exiguo tempore murus erat.

Hoc Celer urget opus, quem Romulus ipse vocarat;
Sintque, Celer, curae, dixerat, ista tuae.

20

25

30

Neve quis aut muros, aut factam vomere fossam
Transeat; audentem talia dede neci.

Quod Remus ignorans, humiles contemnere muros
Coepit, et, His populus, dicere, tutus erit?

Nec mora, transsiluit. Rutro Celer occupat ausum, 35
Ille premit duram sanguinolentus humum.

Haec ubi rex didicit; lacrimas introrsus obortas
Devorat, et clausum pectore vulnus habet.
Flere palam non vult, exemplaque fortia servat:
Sicque meos muros transeat hostis, ait.

40

Dat tamen exsequias: nec iam suspendere fletum
Sustinet et pietas dissimulata patet;

Osculaque applicuit posito suprema feretro:

Atque ait, Invito, frater, adempte, vale. Arsurosque artus unxit: fecere, quod ille, Faustulus, et maestas Acca soluta comas. Tum iuvenem nondum facti flevere Quirites, Vltima plorato subdita flamma rogo est.

45

18.

Vrbs oritur, quis tunc hoc ulli credere posset?
Victorem terris impositura pedem.

Cuncta regas: et sis magno sub Caesare semper:
Saepe etiam plures nominis huius habe.

Et quoties steteris domito sublimis in orbe,
Omnia sint humeris inferiora tuis.

SACRA PRISCA, VICTIMAE, ETC.

50

FAS. I. 335.

VICTIMA, quae dextra cecidit victrice, vocatur;

Hostibus a motis hostia nomen habet.

Ante, Deos homini quod conciliare valeret,
Far erat, et puri lucida mica salis.
Nondum pertulerat lacrimatas cortice myrrhas
Acta per aequoreas hospita navis aquas.

Tura nec Euphrates, nec miserat India costum,
Nec fuerant rubri cognita fila croci.
Ara dabat fumos, herbis contenta Sabinis,
Et non exiguo laurus adusta sono.
Si quis erat, factis prati de flore coronis
Qui posset violas addere, dives erat.
Hic, qui nunc aperit percussi viscera tauri,
In sacris nullum culter habebat opus.

Prima Ceres avidae gavisa est sanguine porcae,
Vlta suas merita caede nocentis opes.
Nam sata, vere novo, teneris lactentia succis,
Eruta setigerae comperit ore suis.

Sus dederat poenas. Exemplo territus huius
Palmite debueras abstinuisse, caper.

Quem spectans aliquis dentes in vite prementem,
Talia non tacito dicta dolore dedit:

Rode, caper, vitem: tamen hinc, cum stabis ad aram,
In tua quod spargi cornua possit, erit.

5

ΙΟ

15

20

Verba fides sequitur: noxae tibi deditus hostis
Spargitur affuso cornua, Bacche, mero.
Culpa sui nocuit: nocuit quoque culpa capellae,

Quid bos, quid placidae commeruistis oves?
Flebat Aristaeus, quod apes cum stirpe necatas
Viderat inceptos destituisse favos.

25

30

Caerula quem genetrix aegre solata dolentem,

Addidit haec dictis ultima verba suis:

Siste, puer, lacrimas: Proteus tua damna levabit;

Quoque modo repares, quae periere, dabit.

Decipiat ne te versis tamen ille figuris ;

35

Impediant geminas vincula firma manus.

Pervenit ad vatem iuvenis: resolutaque somno
Alligat aequorei brachia capta senis.

Ille sua faciem transformis adulterat arte:
Mox domitus vinclis in sua membra redit.

Oraque caerulea tollens rorantia barba,

Qua, dixit, repares arte, requiris, apes?
Obrue mactati corpus tellure iuvenci :

Quod petis a nobis, obrutus ille dabit.
Iussa facit pastor. Fervent examina putri
De bove: mille animas una necata dedit.
Poscit ovem fatum. Verbenas improba carpsit;
Quas pia Dis ruris ferre solebat anus.
Quid tuti superest, animam cum ponat in aris
Lanigerumque pecus, ruricolaeque boves?
Placat equo Persis radiis Hyperiona cinctum,

40

45

50

Ne detur celeri victima tarda Deo.

Quod semel est triplici pro virgine caesa Dianae,

Nunc quoque pro nulla virgine cerva cadit.

Exta canum vidi Triviae libare Sapaeos:
Et quicunque tuas accolit, Haeme, nives.

E

55

« ZurückWeiter »