Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

nature occurred in the course of it, to return home and again consult the oracle, and then, if favorable, to repeat their course to the original place of destination. The advice of Achilles then is to this effect: “ Let us, Atrides, trace our winding way back to Greece; and having there consulted the oracle, again resume our position before Troy."

J. JONES.

CAMBRIDGE TRIPOSES, FOR 1823.

We present our readers with a curiosity in literature, a satirical version of the late warlike Council of Paris.

Lex clauda metri est: ipse rex podagrosus. Nor will it be difficult to make out the other worthies alluded to, Villèle, Chateaubriand, Montmorency, Talleyrand, &c.

Tum miles tremulus posita tulit arma tiara,
Et ruit ante aram summi Jovis, ut vetulus Bos,
Qui domini cultris tenue et miserabile collum
Præbet, ab ingrato jam fastiditus aratro.-Juv.

AT, O Deorum quicquid has amat turres!
Quid iste fert tumultus ? ingruit dirum
Ubique murmur! mille sæviunt voces,
Raucum querelæ, raucius sonant diræ :
Audin'? rotarum crescit horridus clangor,
Fremitus equarum, et imminentis aurigæ
Concinna verba, dum pavor puellaris
Lugubre plangit, et fenestra, subvecto
Quassata curru, tinnit asperum carmen.
Hæc illa lux est, qua vocat Senatores
In Curiam litemque Galliæ magnus
Sanctissimusque Rector! O dies alba
Nota notanda ! per gravem ruo turbam;
Juvat furentes principes, et insanas
Videre buccas Rhetorum, juvat barbæ
Audire

nugas, et meo frui risu!
Adsunt in æde Principes: et in primis
Vacillat æger anxiusque turbato
Villela fronte; tardus auctor amentem

Ciere ludum, candidaque vagina
Periculosos evocare mucrones.
Adest sagacis Atalæ gravis vultus,
Lauru decorus, senior, at levis semper
Facetiarum alumnus et Camoenarum.
Accedit ille, grande nomen, et prisca
Celebre fama, qui repulsus, et Martis
Discutere somnos impotens, vagi nuper
Currus habenas liquit; et suo coetu
Privatus abdit sese, et intus iratus
Furiasque mussat, et sui faces belli.
Juxtaque Vir, qui, Galliæ laborantis
Præsesque Pontifexque, pertulit multos
Cautus tyrannos, calluitque diversa
Mulcere fata, et plurimo dolo pollens
Inter procellas senuit et nives tutus.
Adest et ipse Rex, et, eloqui factus,
Miseranda cornicatur, et tremit totus;
Dum Principissæ, dumque Principes circum
Gutture manuque, quem decet, strepunt plausum.
Heu! pinguis Umbra! fulmina et minas odit,
Demosthenenque Tulliumqne nimbosum
Illis remittit, quos amat favor vulgi,
Quos laurus ambit; ipse, jure divino,
Blæsas susurrat gratias loquelarum,
Qualesque mos est regiam loqui linguam.
“ Viri, mcorum prima cura Gallorum
Grandes, gravesque, fervidique, canique,
Duces, Sophistæ, Rhetores, quibuscunque
Rex sum, bonorum gratia Britannorum,
Favete linguis” et favere sunt promti,
Nam suavius quid regia sonat lingua?

“ Illa atra Pestis, illa Corsicæ febris,
Ille impiorum pessimus tyrannorum;
Solitus superbos frigore et nivis mole
Transire montes, turpis, et pios reges
Inusitato concitare clangore,
Solitus catervas territare Plebeias,
Dum perque vicos perque Martium Campum
Frænis furores flecteret Caballinos,-
Boare solitus, æreæ tubæ ritu,
Aquilas, tropæa, sanguinem, truces enses,-
Per omne solitus fas nefasque dementer
Discurrere, rapere, furere, O pudor Divum !

Mei et meorum terror iste sub terra
Jacet tacetque:-luridæ jugo rupis
Tandem alligatus, criminum luens poenas,
Qua semper unda cærulum daret vinclum,
Semperque binæ vellerent jecur pestes,
Hinc crassus Aër, inde crassior Custos-
Morosus, æger, garrulus, merum virus,
Orciniana jam latescit in sponda,
Uda cupressu tectus, unde sopitum
Nulla improborum vota, nullus armorum
Fragor reducet, nulla cura cerdonum.
Ergo alma Virtus, ergo Pax, et antiquus
Ordo renidet, ergo Curiæ et Templi
Vox nota surgit, innocens micat Ludus,
Pinguescit iterum Sulcus, et Sacerdotes,
Honorque crescit Regis, et Cucullorum.

At heu! serenum nubilis tumet cælum,
Interque flores, et jocos, gravem spirat
Sonum procella! fervidos Iberorum
Video tumultus, qui per arva perque urbes
Infanda moliuntur, arma clamantes
Et jura Libertatis, et domum tutam,
Legem, fidemque, et quicquid ora Gallorum
Implevit olim, cum cruor mei fratris
Crudele sanctis imbuit solum guttis.
Idem resurgit horror! occidit Virtus
Inominata morte, sub rosa nemo
“ Confiteor” ore mussat, occidit totum
“ Jubilate,” totum præterit “ Pater noster,"
Crepitus piorum præterit flagellorum.
Ipse inter arma Vir gregis, caput sanctum,
Phrygio Loretti regius, colo pollens,
Pallet pavetque, jussus ore divino
Plebeia dicere, et novas pati leges.
At eja! restat Ultor! irruit velox
Vindicta, nostræ rite fulta virtuti.
Pietas verenda sic jubet, jubent mores,
Germaniæque dux, et ille Russorum
Pius Imperator, Omnipotens Alexander.
Ergo ite fortes, ite corda Gallorum
Robusta, perque rupis asperos colles
Angustiasque, tristiumque Sylvarum
Graves tenebras pellite trepidos hostes,
Jugulate, verberate!--Concitate, oro,

Enses facesque, spemque divitis laurus Ignesque cassidasque, et Gloriæ vocem, Deos Deasque, et quicquid inter umbrosos Nemorum recessus rusticæ canunt Musæ. Utinam per arma Gallici comes belli Titubare possem, dexteraque gemmatum Vibrare ferrum, fortiterque commissam Pugnam videre, milites, equos, plumas !

« Obstant iniqua Fata ! sed precor vobis Pericula inter, ille Sanctior Sanctis Velit favere Ludovicus, et signis Adsit patronus, quæ pius feret Princeps, Verissimeque viscere e meo natus.”

Finem loquendi fecit: hic pius Princeps Verissimeque viscere regio natus, Pellicula putris, totus integer morbus, Capulum, tuens acerba, nobili belle Digito prehendit; inde palluit, tanquam Adesset ipsi Curiæ et throno Regis Cum fuste furibusque barbarus Mina.

At o Machaon, tuque doctior Phoebe, Adeste tota copia lagenarum, In morionem, si placet, coronatum ; Cui Fata præbent patrio frui sceptro, Et gerere vestem non, ut ante, donatam, Vehique curru non, ut ante, conducto, Et flectere genua, et vorare perdices, Et esse mensis fabulam Parisinis, Et de Theatris conulisque Sanctisque Largum Nihil garrire; dum jocos nectit, Avunculique regium pavet ventrem, Avunculique regium capit mentum Illa alta proles, ille tot diu votis Quæsitus infans, ille parvus Æneas, Qui jam tumescit, et tyrannus incedit, Sceptrumque poscit, et feras trahit rugas, Et pultibusque laudibusque nutritur.

Morum fidelis arbiter, probus judex, Hispaniæque terror, et Dei Vindex, Hæc inter, ægro desipit senex ævo; Totusque pinguis, pulcher, et pater gentis, “ Optatus” audit, et peribit Optatus.

Instạr veris enim vultus ubi tuus
Affulsit populo, gratior it dies,

Et soles melius nitent.-HOR.

[ocr errors]

Non fera bella cano, non grandi carmine Martem
Dicere ferventem medio certamine conor;
At memorare virum Tamesis qui nuper ab ora,
Coelicolum ductu, Borealia regna petivit.
Musa, mihi faveas clemens, nec linquere sedem
Castaliam dubites; tecum ut præconia laudis
Tollam, dum versu regalia facta celebro.

Purpureis invecta rotis Tithonia conjux
Lumine jam primo noctis summoverat umbras:
En! littus populi conferta corona frequentat,
Applausu reboant mixto palatia coeli,
Jamque per Oceani tractus volat aurea puppis.
“ Princeps care, vale! vultu Fortuna sereno
Te faveat, referatque domum mox alite dextro.”
Talia vota ferunt homines: “ Tuque, Æole præceps,

Da facilem cursum, neque faustis abnue cæptis;
Vos, o Nereides, magnum deducite Regem.
Haud mora-cæruleus pelagi pater emicat alto
Gurgite, summissosque jubet requiescere fluctus;
Nutu compositus dormit sine murmure pontus.

Fortibus interea Scotis fovet anxia corda
Magnanimum patriæ patrem spes læta videndi.
Cecropiæ veluti volucres æstate serena
Floribus in summis coëunt, aut agmine denso
Insidunt ripis fluvii tractimque susurrant:
Sic confusa cohors hominum glomeratur ab omni
Parte Caledoniæ, stipataque littora cingit.
Suspensæ trepidant mentes, vox faucibus hæret,
Aut dubius crepitat sermo, lenesque susurri.

Eminus at tandem spatiosa volumina fumi
Adventum pandunt classis; pennata per urbem
Fama ruit, reboant Lethæ clamore recessus:
“ GEORGIUS instat ovans!”—prora nunc anchora mordax
Dejicitur, puppis stat littore; turribus altis
Æmulus ætherei sonitus fragor intonat ingens.
Versibus O si fas regem depingere dignis
Gestantem veteris frondes insignia gentis :
Necnon innumeram turbam (mirabile visu)
Ordine dispositam, cristas, vexillaque, (signa

C

« ZurückWeiter »