Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Irritamentum ventri Sorbilla ministrat:

Tum proludenti subvenit Artocreas; Mox majora adeo, et juxta si fercula cocta

Ad naturale, ad Maintenon, adve modum, Cum condimento aut pungente-0 totus in illis

Occupor, obsequium terque quaterque gero!
Tum pereat, prædæ partem quicunque rogarit,

Atque importunus dulce moretur opus.
Ch. Nil bibis interea? Gn. Nil! omnibus intervallis,

Pellendusque recens usque sapore sapor.
Dii magni! vinum vino quid præstat, odorque

Quam varius! cyatho est forma, colorque suus.
Nam cyatho ex viridi potaris Rhenica oportet,

Campana ex longo, sed Malaga ex minimo.
Nec requies--ut mox, laudo omnia- et omnia gusto-

Pauca loquorm linguæ dignius officium est.
En! Scolopax! modo jam nostras migravit in oras :

Huic femur avulsum molliaque exta voro;
Caseus hisce super Parmensis quadrat acervum,

Dein mihi cum donis adsit Oporto suis :
Tu cave ne poscas alium quemcunque liquorem;

Continuo fies fabula. Ch. Quid reliquum est ?
Gn. Quid reliquum ? An non ex omni me parte beatum

Hæc faciant! Ch. Si jam Dîs placet. Ph. atque coquis. Gn. Ah! res ipsa-genus perquam utile, magnus Apollo

Hisce ego sum! Ph. Digna est numine turba tuo. Ch. Dic porro— Gn. Plus jam impransus disquirere nolo;

Nec mera vos coenæ pascet imago satis.
Jamdudum, si forte tabella cibaria juvit,

Vobis esse animum suspicor in patinis : -
Quod felix faustumque! Esto hæc jam vera voluptas,

Qualem et se dignum judicet ipse Gnatho.

JAc. Morelli (To paxapítoú) Epistola Ant. Isa Aço

SILVESTRE DE SACY et Jo. FRANCISCO BoissoNADE; qua HIER. ALEANDRI JUNIORIS Dissertationem ineditam de Provincia Venetiarum deque Urbe Venetiarum primum edit.

EA sunt humanitatis et benevolentiæ in me vestræ edita testimonia, ut leviter ac inepte facere quodammodo mihi videar, si hac una Epistola vobis inscripta iis respondere me posse putem. Animum tamen ad hoc facit argumenti, quod ei inest, dignitas et præstantia; tum quod, quarum gentium nomina, rebus diutissime et præclare gestis, immortalitati sunt commendata, earum initia quæ fuerint nunquam non cupide ac lubenter legimus; tum quod ad laudes Venetorum mirificas tractandas amor dulcis patriæ me identidem impellit et urget. Itaque Dissertationem ineditam de Provincia et Urbe Venetiarum ab Hier. Aleandro Juniore accurate conscriptam, honoris ei conciliandi causa, ut ipsa vestro nomine exornata prodeat, constitui. Id vero gratum quoque fore omnino puto, quod ab auctore profecta sit, cujus recordatio sine laude isthic esse nequit. Aleander namque in Galliis cum Franc. Barberino Cardinali, Pontificis Romani Legato clari nominis, laudabiliter aliquamdiu commoratus, a vestratibus magna in existimatione est habitus, cum eorum nonnullis, Thuano, Peirescio, Sirmondo, Morino, Bignonio, Suaresio, aliisque eruditissimis viris amicitia conjunctus; adeoque grata et jucunda ejus recordatio futura est. Idem vero præcipuo loco hic mibi est habendus, quod artem criticam, in Antiquorum scriptis emendandis illustrandisque, tantopere a vobis excultam, cum paucis Italis suo tempore bene calluit; eam scilicet disciplinam, quam Franc. Petrarcha, literarum vindex ac sospitator, in emendatione Livii apud nostrates instauravit, ac Itali plures, ejus exemplunı secuti, diu multumque exercuerunt, donec, ad exteras nationes ea ingenti studio translata, apud nos omine malo jam friget. Hoc itaque consilio permotus ac incitatus, hanc ad vos Epistolam dare non vereor.

Ut autem eadem benevolentia, qua semper in me fuistis, esse pergatis valde opto ac precor; quandoquidem vos ob doctrinæ atque eruditionis laudem eximiam nunquam suspicere desinam.

Venetiis xv. Cal. Dec. MDCCCXVIII. Hier. ALEANDRI JUNIORIS de Provincia Venetiarum

deque Urbe Venetiarum Dissertatio inedita, qua lux datur

[ocr errors]

Cassiodoro, Paulo Diacono, Servio aliisque scriptoribus, et
Strabo emendatur.

“Qui per geographicos Strabonis libros orbem terrarum peragrare sibi proponunt, si, Græcæ linguæ ignari, ductore utantur Xylandro Strabonis interprete, quam vereor ne per devià interdum ferantur seque aliorsum perduci sinant quam quo pergere in animum induxerant suum! Ea enim est hominis incuria ac negligentia, ut semitas a Strabone impressas sponte declinare, et consulto consilio compluribus locis aberrare videatur. Inter cetera, si Xylandri verbis loquentem Strabonem audiamus, prope est ut Venetiarum Urbem vetustissimis temporibus in mari Adriatico fateamur conditam fuisse. Hoc enim modo verba Geographi lib. iv., ubi de Venetis loquitur qui in Gallia sunt, interpres Latine reddidit: hos ego Venetos existimo Venetiarum in Adriatico sinu esse auctores. Non ego tam ignarum temporun, tam in historia hospitem Xylandrum censeo, ut nescierit non potuisse Strabonem de Venetiarum Urbe loqui, quæ quadringentesimo et quod excurrit post ejus ætatem anno ædificari cæpta est, sed de populis Venetæ regionis, quæ longo tractu ad mare Adriaticum jacet, quum et alibi id clarius enunciet. Verba Strabonis lib. iv., perperam a Xylandro Latine reddita, ea sunt: τούτους οίμαι τους Ουενετούς οικιστας των κατά την 'Αδρίαν. Μarcianus Heracleota após tajy 'Adplay dixit; et Ælianus lib. xvii. de H. Anim, περί την 'Αδρίαν oικoύντας Ενετούς; et Ρlinio Adriatico mari apposita Venetia appellatur. Justinus tamen Venetos nominat incolas superi maris, ut non solum continentem, sed et insulas Adriatici sinus comprehendat, nisi forte accolas scripsit Justinus, quod mihi quidem magis probatur. Quocirca neque Venetiæ Provinciam plurium numero efferre, neque illam in sinu tantum Adriatico, hoc est in ipso mari, claudere Xylander debuerat. Regionem sane Strabo intelligit conterminam mari Adriatico, in qua Adria adhuc exstat, oppidum olim nobile, quodque ipsi mari nomen indidit. Plinius lib. iii. c. xvi. Atrianorum paludes, qua Septem Maria appellantur, nobili portu oppidi Tuscorum Atria, a quo Atriaticum mare ante appellabatur, quod nunc Adriaticum. Tuscorum oppidum Adriam ap, pellat, quia Tuscorum fuit colonia, quod Livius etiam alicubi scribit, nisi me fallit memoria. De ea sic Strabo lib. v. 'Eritegπον δε και 'Ορδία, και 'Αδρία, και Ουκετία, και άλλα τοιαύτα πολισμάτια, ήττον μέν υπό των ελών ενοχλείται, μικρούς δ' ανάπλους προς την θάλασσαν συνήπται" την δ 'Ατρίαν επιφανή γενέσθαι πόλιν φασιν, αφ' ής και τούνομα το κόλπο γενέσθαι τα 'Αδρία, μικράν μετάθεσιν Maßóv. Integrum apposui locum, ut maculas eluerem in vocibus Oủxetia et ’Eritegrov, quod et Casaubono in mentem venisse

video. Ptolemæus scriptum exhibet Oůxéyta: Vaticani codices habent Oúixévtid et 'Iouxévtia, mendose omnes, nec sane dubium quin scribendum sit Oớixétia: legitur enim Vicetia et apud Plinium et in antiquis Inscriptionibus. Pro’Eriteproy reponendum 'Onitépysov, quemadmodum apertis litteris exaratum est apud Ptolemæum. De Opiterginis nota historia est ex Cæsare et aliis. Porro facilis fuit transitus 0 in E, quumque scriptum esset ri, adhærentibus forte invicem ambobus elementis, confatum est Il. Verba Strabonis, quæ nuper attulimus, sic Latine sonant: Opitergium vero et Ordia et Adria et Vicetia, et alia id

genus oppidula minus a paludibus infestantur, et parvis subvectionibus mari conjunguntur. Atriam ferunt illustrem fuisse urbem, unde et sinui Adriatico nomen exigua mutatione litterarum factum sit. Sed quænam fuit urbs Ordia a Strabone memorata? [Lege Kwvxopdía, Concordia.] Ejus nulla prorsus est mentio apud scriptores. Num suspicandum in Cenomanis oppidum quod hodie appellatur Orzi? Solet enim D Latinum in Z Italicum degenerare. Sic in voce simillima, quod Latinis hordeum hodie Italis orzo. Porro Cenomani, sive pars eorum Veuetis accensebatur, quod et Ptolemæus, ni fallor, innuit. Fuit et alia urbs Adria in Piceno ad mare Adriaticum sita, quæ nomen hodieque retinet, ac nescio an magis hanc quam Venetam Adriam Justinus intelligat, quum lib. xx. ita scribit: Adria quoque mari proxima, quæ et Adriatico mari nomen dedit, Græca urbs est. Videtur enim Illyrico mari proximam dicere, quia ex adverso Illyrium prospectat. Ea sane a Romanis ducta fuit Colonia, teste Livio lib. xxxvi. et Plinio lib. iii., quemadmodum Veneta Adria a Tuscis, ut dictum est. Ejusdem et Pomponius Mela et Antoninus in Itinerario, aliique meminere. Igitur nisi Xylander prudens sciens fallere voluit, quod minime credendum, supinam ejus incogitantiam excusare nemo potest, qua Venetam Provinciam in sinum ipsum Adriaticum conjicere et concludere ac Venetias appellare non est veritus.

“Non me quidem clam est, eamdem Provinciam Venetias plurali numero dictam reperiri; verum id forsan post Constantini M. tenipora, quemadmodum et Italiam ipsam appellatam invenio Italias in Notitia utriusque Imperii. Diviserat enim Italiam Præfectus Prætorio, eamque duobus Vicariis regendam commiserat, Vicario Urbis, qui Romæ, et Vicario Italiæ, qui Mediolani sedem habebat. Sic Venetiæ regio dispertita fuit in superiorem et inferiorem. Id ex eadem Notitia utriusque Imperii elicere est, ubi hæc legimus : Procurator gynecii Aquileiensis Venetia Inferioris. Nescio vero

Nescio vero an Straboni fides sit habenda, qui libro v. fuisse olim Aquileiam extra Venetiæ fines

iis verbis asserit, έξω δ' έστι των Ενετικών όρων και Ακυλητα: si quidėm Carnos, in quibus Aquileia, Venetiæ semper accensitos fuisse autumo. Sic apud Æthicum in Cosmographia Venetias scriptum videmus, non Venetiam, ubi Oceani Occidentalis provincias enumerat. Vetus item lapis Neapoli sic habet: M. MAECIO. MEMMIO. FVR10. BALBVRIO, CAECILIANO. PLACIDO, C. V. PONTIFICI. MAIORI. AVGVR). PVBLICO. P. R. QVIRITIVM. QVINDECEM. VIRO. SACRIS. FACIUNDIS. CORRECTORI. VENETIARVM. ET. HISTRIA E. etc.; et alius Mutinæ : L. NONIVS. VERVS. V. C. BIS. CORRECTOR. APULIAE. 'ET. CALAB. VENETIARVM. ET. HISTRIA E. COMES. etc. Anastasius Bibliothecarius in Vita Hadriani: Carolum Francorum regem inter ceteras provincias tradidisse Pontifici Marino universum Exarchatum Ravennatium sicut antiquitus erat, et provincias Venetiarum, et Histriam. Eadem prope verba babentur etiam apud Leonem Episcopum Ostiensem lib. i. Chronic. Casin. cap. ix. ubi de concessione loquitur a Pipino Tege filiisque Pontifici Romano facta. Sed clarissime omnium Paulus Diaconus lib. ii. Hist. Longobard. sic scribit: Venetia enim non solum in paucis insulis, quas nunc Venetias dicimus, constat; sed ejus terminus a Pannonia finibus usque ad Abduam fluvium terminatur. Probatur hoc Annalibus libris, in quibus Pergamus civitas esse legitur Venetiarum. Nam et de lacu Benaco in Historiis ita legimus : Benacus Venetiarum, etc. Quam civitatem Pergamum vocat, ea Bergomum est; id enim nominis adhuc servat. Annales vero, et quas laudat Historias post Constantini tempora fuisse confectas mihi persuadeo; neque enim ante illud ævi Venetiarum nomen facile reperire est. . Quod ait Diaconus ad Pannoniam usque protendi Venetiam, videtur et Histriam sub Venetia fuisse complexus, quia, sub administratione cum Correctoris, tum Consularis junctim positæ, unica censebatur provincia, ac proinde Servius Timavum fluvium Histriæ tribuit. Sic enim loquitur ad primum Æneidos ex schedis Fuldensibus : et per omne littus Venetiarum mare certis horis et accedere per infinitum et recedere; Timavus autem est inter Aquileiam et Tergestum. Et ad Eclogam viïi. dubius est Venetiæ ne an Histriæ assignet: sive, inquit, Venetiæ flumen transcendis; nam Timavus fluvius est Venetia vel Histria. Alibi, nempe iii. Georg. Venetiæ Auvium esse fatetur iis verbis: Iapidia pars est Venetiæ dicta a Iapido oppido. Sallustius: primam modo Iapidiam ingressus. Hujus est fluvius Timavus. Carnorum certe regionem designat, quæ hodie Forum Julii a colonia dicitur. lllyricum certe et Dalmatiæ partem esse Panponiæ lib. iv. Plinius asserit, ut et Noricum Ptolemæus; sed et

« ZurückWeiter »