P. Vergili Maronis opera

Cover
In aedibvs B. G. Tevbneri, 1894

Im Buch

Was andere dazu sagen - Rezension schreiben

Es wurden keine Rezensionen gefunden.

Ausgewählte Seiten

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 489 - passibus aequat. Di, quibus imperium est animarum, umbraeque silentes et Chaos et Phlegethon, loca nocte tacentia late, 265 sit mihi fas audita loqui, sit numine vestro pandere res alta terra et calígine mersas. Ibant obscuri sola sub nocte per umbram perqué domos Ditis vacuas et inania régna:
Seite 434 - instigant studiis, resonatque fragoribus aether. hi propriuni decus et partum indignantur honorem ni teneant, vitamque volunt pro laude pacisci; 230 hos successus alit: possunt, quia posse videntur. et fors. aequatis cepissent praemia rostris, ni palmas ponto tendens utrasque Cloanthus fudissetque preces divosque in vota vocasset. 'di, quibus imperium est pelagi, quorum aequora curro,
Seite 415 - tuque harum interpres curarum et conscia luno, nocturnisque Hecate triviis ululata per urbes, et dirae ultrices et di morientis Elissae, 610 accipite haec meritumque malis advertite numen et nostras audite preces, si tangere portus infandum caput ac terris adnare necessest et sic fata lovis poscunt, hie terminus haeret: at bello audacis populi vexatus et arniis,
Seite 633 - nocte super media (tuti sub matribus agni balatum exercent, ille asper et improbus ira saevit in absentis, collecta fatigat edendi ex longo rabies et siccae sanguine fauces): haud aliter Rutulo muros et castra tuenti 65 ignescunt irae, duris dolor ossibus ardet. qua temptet ratione aditus et qua vi clauses excutiat Teneros vallo atque effundat in
Seite 507 - adfata Sibylla est: c nox ruit, Aenea; nos flendo ducimus horas. hic locus est, partis ubi se via findit in ambas: 540 dextera quae Ditis magni sub moenia tendit, hac iter Elysium nobis; at laeva malorum exercet poenas et ad impia Tartara mittit.' Deiphobus contra c ne saevi, magna sacerdos: discedam, explebo numerum reddarque tenebris.
Seite 285 - 185 roboribus textis caeloque educere iussit, ne recipi portis aut duci in moenia posset neu populum antiqua sub religione tueri. nam si vestra manus violasset dona Minervae, turn magnum exitium (quod di prius omen in ipsum 190 convertant!) Priami imperio Phrygibusque futurum; sin manibus vestris vestram ascendisset in urbem, ultro Asiam magno Pelopea ad moenia bello
Seite 450 - exterrita pinnis 605 ales, et ingenti sonuerunt omnia plausu. post acer Mnestheus adducto constitit arcu, alta petens, pariterque oculos telumque tetendit. ast ipsam miserandus avem contingere ferro non valuit: nodos et vincula linea rupit, 510 quis innexa pedem malo pendebat ab alto; illa notos atque alta volans in nubila fugit. turn rapidus,
Seite 527 - nunc quoque iam nimium gaudens popularibus auris. vis et Tarquinios reges animamque superbam ultoris Bruti fascesque videre receptos? consulis imperium hie primus saevasque secures accipiet, natosque pater nova bella moventis 820 ad poenam pulchra pro libértate vocabit, infelix, utcumque ferent ea facta minores: vincet amor patriae laudumque immensa cupido. quin Decios Drusosque procul
Seite 462 - reddidit arte 706 (hac responsa dabat vel quae portenderet ira magna deum vel quae fatorum posceret ordo), isque his Aenean solatus vocibus infit: 'nate dea, quo fata trahunt retrahuntque sequamur; quidquid erit, superanda omnis fortuna ferendo est. 710 est tibi Dardanius divinae stirpis Acestes. hunc cape consiliis socium et coniunge
Seite 315 - eflerre pedem, genitor, te posse relicto sperasti, tantumque nefas patrio excidit ore? si nihil ex tanta superis placet urbe relinqui et sedet hoc animo, perituraeque addere Troiae 660 teque tuosque iuvat, patet isti ianua leto, iamque aderit multo Priami de sanguine Pyrrhus, gnatum ante ora patris, patrem qui obtruncat ad aras.

Bibliografische Informationen