Quasque recondiderat, Stygiisque admoverat umbris, Effodiuntur opes, irritamenta malorum. Jamque nocens ferrum, ferroque nocentius aurum Prodierant: prodit bellum, quod pugnat utroque ; Sanguineâque manu crepitantia concutit arma. Vivitur ex rapto : non hospes ab hospite tutus, Non socer a genero: fratrum quoque gratia rara est. Imminet exitio vir conjugis, illa mariti : Lurida terribiles miscent aconita novercæ : Filius ante diem patrios inquirit in annos. Victa jacet Pietas : et virgo cæde madentes, Ultima coelestùm, terras Astræa reliquit.
Neve foret terris securior arduus æther; Affectâsse ferunt regnum coeleste Gigantas : Altaque congestos struxisse ad sidera montes. Tum pater omnipotens misso perfregit Olympum Fulmine, et excussit subjecto Pelio Ossam. Obruta mole suâ cùm corpora dira jacerent; Perfusam multo natorum sanguine Terram Incaluisse ferunt, calidumque animâsse cruorem : Et, ne nulla feræ stirpis monumenta manerent, In faciem vertisse hominum. Sed et illa
Sed et illa propago Contemptrix superûm, sævæque avidissima cædis, Et violenta fuit : scires e sanguine natos.
![[ocr errors]](https://books.google.ch/books/content?id=6JBDAQAAMAAJ&hl=de&output=html_text&pg=PA6&img=1&zoom=3&q=editions:NYPL33433074381892&cds=1&sig=ACfU3U1SiY-Zq9_sGvZ82cR2UXuvVPRaAA&edge=0&edge=stretch&ci=696,774,8,17)
Quæ pater ut summâ vidit Saturnius arce, Ingemit : et, facto nondum vulgata recenti, Fæda Lycaoniæ referens convivia mensæ,
Ingentes animo et dignas Jove concipit iras; Consiliumque vocat. Tenuit mora nulla vocatos.
Est via sublimis, cælo manifesta sereno : Lactea nomen habet ; candore notabilis ipso. Hâc iter est superis ad magni tecta Tonantis, 170 Regalemque domum. Dextrâ lævâque deorum Atria nobilium valvis celebrantur apertis. Plebs habitant diversa locis. A fronte potentes Coelicola, clarique suos posuere penates. Hic locus est ; quem, si verbis audacia detur, .-175 Haud timeam magni dixisse Palatia coeli.
Ergo ubi marmoreo superi sedêre recessu, Celsior ipse loco, sceptroque innixus eburno, Terrificam capitis concussit terque quaterque Cæsariem ; cum quâ terram, mare, sidera, movit. 180 Talibus inde modis ora indignantia solvit : • Non ego pro mundi regno magis anxius illâ Tempestate fui, quâ centum quisque parabant Injicere anguipedum captivo brachia cælo. Nam, quanquam ferus hostis erat, tamen illud ab uno 185 Corpore, et ex unâ pendebat origine bellum. Nunc mihi, quâ totum Nereus circumtonat orbem, Perdendum mortale genus. Per flumina juro Infera, sub terris Stygio labentia luco, Cuncta priùs tentata : sed immedicabile vulnus 190 Ense recidendum, ne pars sincera trahatur. Sunt mihi Semidei, sunt rustica numina Nymphæ, Faunique, Satyrique, et monticolæ Silvani : Quos quoniam coeli nondum dignamur honore, Quas dedimus, certè terras habitare sinamus.
195 An satìs, o superi, tutos fore creditis illos, Cùm mihi, qui fulmen, qui vos habeoque, regoque,
Struxerit insidias, notus feritate, Lycaon ?'
Confremuêre omnes : studiisque ardentibus ausum Talia deposcunt. Sic, cùm manus impia sævit 200 Sanguine Cæsareo Romanum extinguere nomen, Attonitum tantæ subito terrore ruinæ Humanum genus est; totusque perhorruit orbis. Nec tibi grata minùs pietas, Auguste, tuorum, Quàm fuit illa Jovi. Qui postquam voce manuque
205 Murmura compressit ; tenuêre silentia cuncti. Substitit ut clamor, pressus gravitate regentis; Jupiter hoc iterum sermone silentia rumpit : Ille quidem pænas (curam hanc dimittite) solvit ; Quod tamen admissum, quæ sit vindicta, docebo. 210 Contigerat nostras infamia temporis aures : Quam cupiens falsam, summo delabor Olympo, Et deus humanâ lustro sub imagine terras. Longa mora est, quantum noxæ sit ubique repertum, Enumerare : minor fuit ipsa infamia vero.
215 Mænala transieram, latebris horrenda ferarum, Et cum Cylleno gelidi pineta Lycei. Arcados hinc sedes et inhospita tecta tyranni Ingredior, traherent cùm sera crepuscula noctem. Signa dedi venisse deum ; vulgusque precari
220 Cæperat. Irridet primò pia vota Lycaon. Mox ait, Experiar, deus hic, discrimine aperto, An sit mortalis : nec erit dubitabile verum.' Nocte gravem somno nec opinâ perdere morte Me parat. Hæc illi placet experientia veri.
225 Nec contentus eo, missi de gente
Molossa Obsidis unius jugulum mucrone resolvit : Atque ita semineces partim ferventibus artus Mollit aquis, partim subjecto torruit igni.
Quos simul imposuit mensis, ego vindice flammâ 230 In domino dignos everti tecta Penates. Territus ille fugit ; nactusque silentia ruris Exululat, frustràque loqui conatur : ab ipso Colligit os rabiem, solitæque cupidine cædis Vertitur in pecudes : et nunc quoque sanguine gaudet. In villos abeunt vestes, in crura lacerti.
236 Fit lupus, et veteris servat vestigia formæ. Canities eadem est, eadem violentia vultu : Idem oculi lucent: eadem feritatis imago.
Occidit una domus : sed non domus una perire 240 Digna fuit: quâ terra patet, fera regnat Erinnys. In facinus jurâsse putes. Dent ociùs omnes, Quas meruêre pati (sic stat sententia) pænas.'
![[ocr errors]](https://books.google.ch/books/content?id=6JBDAQAAMAAJ&hl=de&output=html_text&pg=PA9&img=1&zoom=3&q=editions:NYPL33433074381892&cds=1&sig=ACfU3U386FH_ZsB2Lf7n-EHOCSvB472K3w&edge=0&edge=stretch&ci=234,673,8,19)
Dicta Jovis pars voce probant, stimulosque furenti Adjiciunt: alii partes adsensibus implent. Est tamen humani generis jactura dolori Omnibus: et, quæ sit terræ, mortalibus orbæ, Forma futura, rogant: quis sit laturus in aras Thura? ferisne paret populandas tradere gentes? Talia quærentes (sibi enim fore cætera curæ) Rex superûm trepidare vetat, sobolemque priori Dissimilem populo promittit origine mirâ.
Jamque erat in totas sparsurus fulmina terras; Sed timuit, ne fortè sacer tot ab ignibus æther Conciperet flammas, longusque ardesceret axis, Esse quoque in fatis reminiscitur, affore tempus,
Quo mare, quo tellus, correptaque regia cceli Ardeat; et mundi moles operosa laboret. Tela reponuntur, manibus fabricata Cyclopum. Poena placet diversa, genus mortale sub undis Perdere, et ex omni nimbos dimittere coelo. Protinus Æoliis Aquilonem claudit in antris, Et quæcunque fugant inductas flamina nubes : Emittitque Notum. Madidis Notus evolat alis; Terribilem piceâ tectus caligine vultum. Barba gravis nimbis ; canis fluit unda capillis : Fronte sedent nebulæ : rorant pennæque, sinusque. Utque manu latâ pendentia nubila pressit ; Fit fragor : hinc densi funduntur ab æthere nimbi. Nuntia Junonis, varios induta colores, Concipit Iris aquas, alimentaque nubibus affert. Sternuntur segetes, et deplorata coloni Vota jacent; longique labor perit irritus anni.
Nec cælo contenta suo Jovis ira : sed illum Cæruleus frater juvat auxiliaribus undis. Convocat hic amnes. Qui postquam tecta tyranni Intravêre sui, Non est hortamine longo Nunc,' ait, utendum: vires effundite vestras. Sic opus est: aperite domos : ac, mole remotâ, Fluminibus vestris totas immittite habenas.' Jusserat. Hi redeunt, ac fontibus ora relaxant, Et defrænato volvuntur in æquora cursu. Ipse tridente suo terram percussit : at illa Intremuit, motuque sinus patefecit aquarum. Exspatiata ruunt per apertos flumina campos; Cumque satis arbusta simul, pecudesque, virosque, Tectaque, cumque suis rapiunt penetralia sacris. Si qua domus mansit, potuitque resistere tanto
« ZurückWeiter » |