Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Quasque recondiderat, Stygiisque admoverat umbris,
Effodiuntur opes, irritamenta malorum.
Jamque nocens ferrum, ferroque nocentius aurum
Prodierant: prodit bellum, quod pugnat utroque ;
Sanguineâque manu crepitantia concutit arma.
Vivitur ex rapto: non hospes ab hospite tutus,
Non socer a genero: fratrum quoque gratia rara est.
Imminet exitio vir conjugis, illa mariti :
Lurida terribiles miscent aconita novercæ :
Filius ante diem patrios inquirit in annos.
Victa jacet Pietas: et virgo cæde madentes,
Ultima cœlestûm, terras Astræa reliquit.

Neve foret terris securior arduus æther;
Affectâsse ferunt regnum cœleste Gigantas :
Altaque congestos struxisse ad sidera montes.
Tum pater omnipotens misso perfregit Olympum
Fulmine, et excussit subjecto Pelio Ossam.
Obruta mole suâ cùm corpora dira jacerent;
Perfusam multo natorum sanguine Terram
Incaluisse ferunt, calidumque animâsse cruorem :
Et, ne nulla feræ stirpis monumenta manerent,
In faciem vertisse hominum. Sed et illa propago
Contemptrix superûm, sævæque avidissima cædis,
Et violenta fuit : scires e sanguine natos.

140

146

150

155

160

LYCAON IN LUPUM MUTATUS.

v. 163.

Quæ pater ut summâ vidit Saturnius arce, Ingemit et, facto nondum vulgata recenti,

Fœda Lycaoniæ referens convivia mensæ,

165

Ingentes animo et dignas Jove concipit iras ;
Consiliumque vocat. Tenuit mora nulla vocatos.
Est via sublimis, cœlo manifesta sereno :
Lactea nomen habet; candore notabilis ipso.
Hâc iter est superis ad magni tecta Tonantis,
Regalemque domum. Dextrâ lævâque deorum
Atria nobilium valvis celebrantur apertis.
Plebs habitant diversa locis. A fronte potentes
Cœlicolæ, clarique suos posuêre penates.
Hic locus est; quem, si verbis audacia detur,
Haud timeam magni dixisse Palatia cœli.

Ergo ubi marmoreo superi sedêre recessu,
Celsior ipse loco, sceptroque innixus eburno,
Terrificam capitis concussit terque quaterque
Cæsariem; cum quâ terram, mare, sidera, movit.
Talibus inde modis ora indignantia solvit :

[ocr errors]

Non ego pro mundi regno magis anxius illâ
Tempestate fui, quâ centum quisque parabant
Injicere anguipedum captivo brachia cœlo.
Nam, quanquam ferus hostis erat, tamen illud ab uno
Corpore, et ex unâ pendebat origine bellum. .
Nunc mihi, quâ totum Nereus circumtonat orbem,
Perdendum mortale genus. Per flumina juro
Infera, sub terris Stygio labentia luco,

Cuncta priùs tentata : sed immedicabile vulnus
Ense recidendum, ne pars sincera trahatur.
Sunt mihi Semidei, sunt rustica numina Nymphæ,
Faunique, Satyrique, et monticolæ Silvani :
Quos quoniam cœli nondum dignamur honore,
Quas dedimus, certè terras habitare sinamus.
An satis, o superi, tutos fore creditis illos,

Cùm mihi, qui fulmen, qui vos habeoque, regoque,

170

.-175

180

185

190

195

Struxerit insidias, notus feritate, Lycaon?'
Confremuêre omnes: studiisque ardentibus ausum
Talia deposcunt. Sic, cùm manus impia sævit
Sanguine Cæsareo Romanum extinguere nomen,
Attonitum tantæ subito terrore ruinæ

Humanum genus est; totusque perhorruit orbis.
Nec tibi grata minùs pietas, Auguste, tuorum,
Quàm fuit illa Jovi. Qui postquam voce manuque
Murmura compressit; tenuêre silentia cuncti.
Substitit ut clamor, pressus gravitate regentis;
Jupiter hoc iterum sermone silentia rumpit :
'Ille quidem pœnas (curam hanc dimittite) solvit ;
Quod tamen admissum, quæ sit vindicta, docebo.
Contigerat nostras infamia temporis aures :

200

205

210

Quam cupiens falsam, summo delabor Olympo,

Et deus humanâ lustro sub imagine terras.

Longa mora est, quantum noxæ sit ubique repertum,
Enumerare: minor fuit ipsa infamia vero.

215

Mænala transieram, latebris horrenda ferarum,

Et cum Cylleno gelidi pineta Lycei.

Arcados hinc sedes et inhospita tecta tyranni
Ingredior, traherent cùm sera crepuscula noctem.
Signa dedi venisse deum; vulgusque precari
Cœperat. Irridet primò pia vota Lycaon.

[ocr errors]

Mox ait, Experiar, deus hic, discrimine aperto,
An sit mortalis: nec erit dubitabile verum.'
Nocte gravem somno nec opinâ perdere morte
Me parat.
Hæc illi placet experientia veri.
Nec contentus eo, missi de gente Molossâ
Obsidis unius jugulum mucrone resolvit :
Atque ita semineces partim ferventibus artus
Mollit aquis, partim subjecto torruit igni.

220

225

Quos simul imposuit mensis, ego vindice flammâ
In domino dignos everti tecta Penates.

230

Territus ille fugit; nactusque silentia ruris

Exululat, frustràque loqui conatur: ab ipso

Colligit os rabiem, solitaque cupidine cædis

Vertitur in pecudes: et nunc quoque sanguine gaudet.

In villos abeunt vestes, in crura lacerti.

236

Fit lupus, et veteris servat vestigia formæ.

Canities eadem est, eadem violentia vultu :
Idem oculi lucent: eadem feritatis imago.

Occidit una domus: sed non domus una perire Digna fuit: quâ terra patet, fera regnat Erinnys. In facinus jurâsse putes. Dent ociùs omnes, Quas meruêre pati (sic stat sententia) pœnas.'

DILUVIUM.

240

v. 244.

Dicta Jovis pars voce probant, stimulosque furenti
Adjiciunt: alii partes adsensibus implent.
Est tamen humani generis jactura dolori
Omnibus: et, quæ sit terræ, mortalibus orbæ,
Forma futura, rogant: quis sit laturus in aras
Thura? ferisne paret populandas tradere gentes?
Talia quærentes (sibi enim fore cætera cura)
Rex superûm trepidare vetat, sobolemque priori
Dissimilem populo promittit origine mirâ.

Jamque erat in totas sparsurus fulmina terras;
Sed timuit, ne fortè sacer tot ab ignibus æther
Conciperet flammas, longusque ardesceret axis.
Esse quoque in fatis reminiscitur, affore tempus,

245

250

255

Quo mare, quo tellus, correptaque regia cœli
Ardeat; et mundi moles operosa laboret.
Tela reponuntur, manibus fabricata Cyclopum.
Pœna placet diversa, genus mortale sub undis
Perdere, et ex omni nimbos dimittere cœlo.
Protinus Æoliis Aquilonem claudit in antris,
Et quæcunque fugant inductas flamina nubes :
Emittitque Notum. Madidis Notus evolat alis;
Terribilem piceâ tectus caligine vultum.
Barba gravis nimbis; canis fluit unda capillis:
Fronte sedent nebulæ : rorant pennæque, sinusque.
Utque manu latâ pendentia nubila pressit ;

260

265

Fit fragor: hinc densi funduntur ab æthere nimbi.

Nuntia Junonis, varios induta colores,

270

Concipit Iris aquas, alimentaque nubibus affert.
Sternuntur segetes, et deplorata coloni
Vota jacent; longique labor perit irritus anni.
Nec cœlo contenta suo Jovis ira: sed illum

Cæruleus frater juvat auxiliaribus undis.

275

Convocat hic amnes. Qui postquam tecta tyranni

Intravêre sui, Non est hortamine longo

Nunc,' ait, utendum: vires effundite vestras.

Sic opus est: aperite domos: ac, mole remotâ,
Fluminibus vestris totas immittite habenas.'
Jusserat. Hi redeunt, ac fontibus ora relaxant,
Et defrænato volvuntur in æquora cursu.
Ipse tridente suo terram percussit: at illa
Intremuit, motuque sinus patefecit aquarum.
Exspatiata ruunt per apertos flumina campos ;
Cumque satis arbusta simul, pecudesque, virosque,
Tectaque, cumque suis rapiunt penetralia sacris.
Si qua domus mansit, potuitque resistere tanto

280

285

« ZurückWeiter »