Præter aquas. Unum hoc possum appellare paternum. Fortè petens Delon, Diæ telluris ad oras Ille, mero somnoque gravis, titubare videtur ; Vixque sequi. Specto cultum, faciemque, gradumque : Nil ibi, quod posset credi mortale, videbam. Et sensi, et dixi sociis, “ Quod numen in isto 195 Corpore sit dubito : sed corpore numen in isto est. Quisquis es, o faveas, nostrisque laboribus adsis. His quoque des veniam.” “ Pro nobis mitte precari," Dictys ait : quo non alius conscendere summas Ocior antennas, prensoque rudente relabi. 200 Hoc Libys, hoc flavus, proræ tutela, Melanthus, Hoc probat Alcimedon : et, qui requiemque modumque Voce dabat remis, animorum hortator Epopeus: Hoc omnes alii. Prædæ tam cæca cupido est. “Non tamen hanc sacro violari pondere pinum 205 Perpetiar,” dixi : "pars hîc mihi maxima juris.” si non 9 Inque aditu obsisto. Furit audacissimus omni, 210 Rupit : et excussum misisset in æquora, Hæsissem, quamvis amens, in fune retentus. Impia turba probant factum. Tum denique Bacchus, (Bacchus enim fuerat) veluti clamore solutus Sit sopor, aque mero redeant in pectora sensus, 215 “Quid facitis ? quis clamor?” ait ; “ quâ, dicite, nautæ, Huc ope perveni? quò me deferre paratis ?” “ Pone metum,” Proreus, " et quos contingere portus , Ede velis," dixit, “terrâ sistêre petitâ." 6 Naxon," ait Liber, cursus advertite vestros. 220 Illa mihi domus est : vobis erit hospita tellus." Per mare fallaces, perque omnia numina jurant Sic fore: meque jubent pictæ dare vela carinæ. Dextera Naxos erat. Dextrâ mihi lintea danti, 224 “Quid facis, o demens ? quis te furor," inquit, “ Acote," Pro se quisque, "tenet? lævam pete.” Maxima nutu “ Pars mihi significat; pars, quid velit, aure susurrat. Obstupui : “Capiatque alius moderamina,” dixi : Meque ministerio scelerisque artisque removi. Increpor a cunctis, totumque immurmurat agmen. 230 E quibus Æthalion, “Te scilicet omnis in uno Nostra salus posita est ?” ait. Et subit ipse : meumque Explet opus : Naxoque petit diversa relicta. Tum deus illudens, tanquam modò denique fraudem Senserit, e puppi pontum prospectat adunca. 235 Et flenti similis, “Non hæc mihi littora, nautæ, Promisistis,” ait : “non hæc mihi terra rogata est. Quo merui pænam facto ? quæ gloria vestra est; Si puerum juvenes, si multi fallitis unum ?" 245 250 Pampineis agitat velatam frondibus hastam. Quem circa tigres, simulacraque inania lyncum, Pictarumque jacent fera corpora pantherarum. Exsiluêre viri ; sive hoc insania fecit, Sive timor : primusque Medon nigrescere pinnis 255 Corpore depresso, et spinæ curvamina flecti Incipit. Huic Lycabas, “ In quæ miracula,” dixit, - Verteris?” et lati rictus, et panda loquenti Naris erat, squamamque cutis durata trahebat. At Libys, obstantes dum vult obvertere remos. 260 In spatium resilire manus breve vidit; et illas Jam non esse manus; jam pinnas posse vocari. Alter ad intortos cupiens dare brachia funes, Brachia non habuit; truncoque repandus in undas Corpore desiluit. Falcata novissima cauda est : 265 Qualia dividuæ sinuantur cornua lunæ. Undique dant saltus : multâque adspergine rorant: Emerguntque iterum; redeuntque sub æquora rursus : Inque chori ludunt speciem : lascivaque jactant Corpora ; et acceptum patulis mare naribus efflant. 270 De modò viginti (tot enim ratis illa ferebat) 275 LIBER IV. PYRAMI ET THISBES MORS. v. 55. 5 Pyramus et Thisbe, juvenum pulcherrimus alter, Fissus erat tenui rimâ, quam duxerat olim, 10 (Quid non sentit amor?) primi sensistis amantes. Et voci fecistis iter. Tum murmure parvo Multa priùs questi, statuunt, ut nocte silenti Fallere custodes, foribusque excedere tentent. Cùmque domo exierint, urbis quoque claustra relinquant : Neve sit errandum lato spatiantibus arvo, 16 Conveniant ad busta Nini : lateantque sub umbrâ Arboris. Arbor ibi, niveis uberrima pomis, 20 Præcipitatur aquis, et aquis nox surgit ab isdem. Callida per tenebras, versato cardine, Thisbe Egreditur, fallitque suos: adopertaque vultum Pervenit ad tumulum; dictâque sub arbore sedit. Audacem faciebat amor. Venit ecce recenti 25 Cæde leæna boum spumantes oblita rictus, Depositura sitim vicini fontis in undâ. Quam procul ad lunæ radios Babylonia Thisbe Vidit: et obscurum trepido pede fugit in antrum. Dumque fugit, tergo velamina lapsa relinquit. 30 Ut lea sæva sitim multâ compescuit undâ, Dum redit in silvas, inventos fortè sine ipsa Ore cruentato tenues laniavit amictus. Seriùs egressus vestigia vidit in alto Pulvere certa feræ, totoque expalluit ore 35 Pyramus. Ut verò vestem quoque sanguine tinctam Reperit ; Una duos nox,' inquit, 'perdet amantes : E quibus illa fuit longâ dignissima vitâ : Nostra nocens anima est. Ego te, miseranda, peremi, In loca plena metûs qui jussi nocte venires: 40 Nec prior huc veni. Nostrum divellite corpus, Et scelerata fero consumite viscera morsu, O quicunque sub hâc habitatis rupe, leones.' Sed timidi est optare necem. Velamina Thisbes Tollit, et ad pactæ secum fert arboris umbram. 45 Utque dedit notæ lacrymas, dedit oscula vesti : 'Accipe nunc, inquit, ‘nostri quoque sanguinis haustus :' Quoque erat accinctus, demittit in ilia ferrum. Nec mora ; ferventi moriens e vulnere traxit. 5 6 |