Hos necat afflatos funesti tabe veneni. Fecerat exiguas jam sol altissimus umbras : Quæ mora sit sociis miratur Agenore natus ; Vestigatque viros. Tegimen derepta leoni Pellis erat ; telum splendenti lancea ferro, 30 Et jaculum; teloque animus præstantior omni. Ut nemus intravit, letataque corpora vidit, Victoremque suprà spatiosi corporis hostem Tristia sanguineâ lambentem vulnera linguâ ; · Aut ultor vestræ, fidissima corpora, mortis, 35 Aut comes,' inquit, ' ero. Dixit : dextrâque molarem Sustulit ; et magnum magno conamine misit. Illius impulsu cum turribus ardua celsis Menia mota forent : serpens sine vulnere mansit. Loricæque modo squamis defensus, et atra 40 Duritiâ pellis, validos cute repulit ictus. At non duritiâ jaculum quoque vincit eâdem ; Quod medio lentæ fixum curvamine spinæ Constitit; et toto descendit in ilia ferro. Ille, dolore ferox, caput in sua terga retorsit : 45 Vulneraque adspexit, fixumque hastile momordit. Idque, ubi vi multâ partem labefecit in omnem, Vix tergo eripuit : ferrum tamen ossibus hæret. Tum verò, postquam solitas accessit ad iras Plaga recens, plenis tumuerunt guttura venis : 50 Spumaque pestiferos circumfluit albida rictus : Terraque rasa sonat squamis : quique halitus exit Ore niger Stygio vitiatas inficit auras. Ipse modò immensum spiris facientibus orbem Cingitur : interdum longâ trabe rectior exit. 55 Impete nunc vasto, ceu concitus imbribus amnis, Fertur, et obstantes proturbat pectorè silvas. 70 Cedit Agenorides paulùm : spolioque leonis 60 65 Cedendo arcebat, nec longiùs ire sinebat : Donec Agenorides conjectum in gutture ferrum Usque sequens pressit, dum retro quercus eunti Obstitit; et fixa est pariter cum robore cervix. Pondere serpentis curvata est arbor, et imæ Parte flagellari gemuit sua robora caudæ. Dum spatium victor victi considerat hostis ; Vox subitò audita est : (neque erat cognoscere promptum Unde; sed audita est) Quid, Agenore nate, peremptum Serpentem spectas ? et tu spectabere serpens.' 75 Ille diu pavidus, pariter cum mente colorem Perdiderat ; gelidoque comæ terrore rigebant. Ecce viri fautrix, superas delapsa per auras, Pallas adest : motæque jubet supponere terræ Vipereos dentes, populi incrementa futuri. 80 Paret : et ut presso sulcum patefecit aratro, Spargit humi jussos, mortalia semina, dentes. Inde (fide majus) glebæ coepêre moveri : Primaque de sulcis acies apparuit hastæ. Tegmina mox capitum picto nutantia cono : 85 Mox humeri pectusque, onerataque brachia telis Exsistunt : crescitque seges clypeata virorum. Sic, ubi tolluntur festis aulæa theatris, 4 6 : 90 95 Surgere signa solent : primumque ostendere vultum ; 100 105 ACTÆON IN CERVUM MUTATUS. v. 131. Jam stabant Thebæ : poteras jam, Cadme, videri Prima nepos inter tot res tibi, Cadme, secundas 115 Causa fuit luctûs, alienaque cornua fronti 120 125 Ut verò solitis sua cornua vidit in undis, Me miserum!' dicturus erat: vox nulla secuta est. Ingemuit; vox illa fuit : lacrymæque per ora Non sua fluxerunt. Mens tantùm pristina mansit. Quid faciat ? repetatne domum, regalia tecta? 130 An lateat silvis? timor hoc, pudor impedit illud. Dum dubitat, vidêre canes : primusque Melampus, Ichnobatesque sagax latratu signa dedêre. Inde ruunt alii rapidâ velociùs aurâ, Quosque referre mora est. Ea turba cupidine prædæ Per rupes, scopulosque, adituque carentia saxa, 136 Quâ via difficilis, quâque est via nulla, feruntur. Ille fugit, per quæ fuerat loca sæpe secutus. Heu famulos fugit ipse suos! clamare libebat, • Actæon ego sum : dominum cognoscite vestrum.' 140 Verba animo desunt : resonat latratibus æther. Prima Melanchætes in tergo vulnera fecit: Proxima Theridamas; Oresitrophos hæsit in armo. Tardiùs exierant, sed per compendia montis Anticipata via est. Dominum retinentibus illis 145 Cætera turba coït, confertque in corpore dentes. Jam loca vulneribus desunt. Gemit ille, sonumque, : 150 Etsi non hominis, quem non tamen edere possit 155 160 NAUTÆ IN DELPHINOS MUTATI. V. 577. 165 Adspicit hunc oculis Pentheus, quos ira tremendos 170 |