In nova fert animus mutatas dicere formas Corpora. Dì, coeptis (nam vos mutâstis et illas) Adspirate meis; primâque ab origine mundi Ad mea perpetuum deducite tempora carmen.
Antè, mare et tellus, et, quod tegit omnia, coelum, 5 Unus erat toto Naturæ vultus in orbe, Quem dixêre Chaos; rudis indigestaque moles ; Nec quidquam, nisi pondus iners ; congestaque eodem Non bene junctarum discordia semina rerum. Nullus adhuc mundo præbebat lumina Titan; Nec nova crescendo reparabat cornua Phæbe; Nec circumfuso pendebat in aëre tellus Ponderibus librata suis : nec brachia longo Margine terrarum porrexerat Amphitrite. Quâque fuit tellus, illîc et pontus et aër :
15
Sic erat instabilis tellus, innabilis unda, Lucis egens
aër: nulli sua forma manebat. Obstabatque aliis aliud : quia corpore in uno Frigida pugnabant calidis, humentia siccis, Mollia cum duris, sine pondere habentia pondus.
Hanc Deus et melior litem Natura diremit: Nam cælo terras, et terris abscidit undas, Et liquidum spisso secrevit ab aëre cælum. Quæ postquam evolvit, cæcoque exemit acervo, Dissociata locis concordi pace ligavit. Ignea convexi vis et sine pondere cæli Emicuit, summâque locum sibi legit in arce. Proximus est aër illi levitate, locoque : Densior his tellus : elementaque grandia traxit; Et pressa est gravitate sui. Circumfluus humor Ultima possedit, solidumque coërcuit orbem.
Sic ubi dispositam, quisquis fuit ille deorum, Congeriem secuit, sectamque in membra redegit; Principio terram, ne non æqualis ab omni Parte foret, magni speciem glomeravit in orbis. Tum freta diffundi, rabidisque tumescere ventis Jussit, et ambitæ circumdare littora terræ. Addidit et fontes, immensaque stagna, lacusque; Fluminaque obliquis cinxit declivia ripis : Quæ diversa locis partim sorbentur ab ipsâ ; In mare perveniunt partim, campoque recepta Liberioris aquæ, pro ripis littora pulsant. Jussit et extendi campos, subsidere valles, Fronde tegi silvas, lapidosos surgere montes. Utque duæ dextrâ cælum, totidemque sinistra Parte secant zonæ, quinta est ardentior illis ; Sic onus inclusum numero distinxit eodem
Cura dei: totidemque plagæ tellure premuntur. Quarum quæ media est, non est habitabilis æstu : Nix tegit alta duas : totidem inter utrumque locavit ; Temperiemque dedit, mixtâ cum frigore flammâ. Imminet his aër: qui, quantò est pondere terræ Pondus aquæ levius, tantò est onerosior igni. Illîc et nebulas, illic consistere nubes Jussit, et humanas motura tonitrua mentes,
55 Et cum fulminibus facientes frigora ventos. His quoque non passim mundi fabricator habendum Aëra permisit. Vix nunc obsistitur illis, Cùm sua quisque regant diverso flamina tractu, Quin lanient mundum; tanta est discordia fratrum. 60 Eurus ad Auroram, Nabathæaque regna recessit, Persidaque, et radiis juga subdita matutinis. Vesper, et occiduo quæ littora sole tepescunt, Proxima sunt Zephyro : Scythiam Septemque trionem Horrifer invasit Boreas; contraria tellus
65 Nubibus adsiduis, pluvioque madescit ab Austro. Hæc super imposuit liquidum et gravitate carentem Æthera, nec quidquam terrenæ fæcis habentem.
Vix ea limitibus dissepserat omnia certis ; Cùm, quæ pressa diu massâ latuêre sub illâ,
70 Sidera cæperunt toto effervescere coelo. Neu regio foret ulla suis animantibus orba, Astra tenent cæleste solum, formæque deorum : Cesserunt nitidis habitandæ piscibus undæ : Terra feras cepit: volucres agitabilis aër.
75 Sanctius his animal, mentisque capacius altæ Deerat adhuc, et quod dominari in cætera posset. Natus homo est : sive hunc divino semine fecit Ille opifex rerum, mundi melioris origo :
Sive recens tellus, seductaque nuper ab alto Æthere, cognati retinebat semina cæli. Quam satus läpeto, mixtam fluvialibus undis, Finxit in effigiem moderantùm cuncta deorum. Pronaque cùm spectent animalia cætera terram ; Os homini sublime dedit: coelumque tueri Jussit, et erectos ad sidera tollere vultus. Sic, modò quæ fuerat rudis et sine imagine, tellus Induit ignotas hominum conversa figuras.
Aurea prima sata est ætas, quæ, vindice nullo, Sponte suâ, sine lege, fidem rectumque colebat. Pæna metusque aberant: nec verba minacia fixo Ære legebantur: nec supplex turba timebant Judicis ora sui : sed erant sine judice tuti. Nondum cæsa suis, peregrinum ut viseret orbem, Montibus, in liquidas pinus descenderat undas: Nullaque mortales, præter sua, littora nôrant. Nondum præcipites cingebant oppida fossæ : Non tuba directi, non æris cornua flexi, Non galeæ, non ensis, erant.
Sine militis usu Mollia securæ peragebant otia mentes. Ipsa quoque immunis, rastroque intacta, nec ullis Saucia vomeribus, per se dabat omnia tellus : Contentique cibis, nullo cogente, creatis, Arbuteos fætus, montanaque fraga legebant, Cornaque, et in duris hærentia mora rubetis; Et quæ deciderant patulâ Jovis arbore glandes.
Ver erat æternum, placidique tepentibus auris Mulcebant zephyri natos sine semine flores. Mox etiam fruges tellus inarata ferebat : Nec renovatus ager gravidis canebat aristis.
110 Flumina jam lactis, jam flumina nectaris ibant : Flavaque de viridi stillabant ilice mella.
Postquam, Saturno tenebrosa in Tartara misso, Sub Jove mundus erat ; subiit argentea proles, Auro deterior, fulvo pretiosior ære.
115 Jupiter antiqui contraxit tempora veris : Perque hiemes, æstusque, et inæquales autumnos, Et breve ver, spatiis exegit quatuor annum. Tum primùm siccis aër fervoribus ustus Canduit : et ventis glacies adstricta pependit. 120 Tum primùm subiêre domos. Domus antra fuerunt, Et densi frutices, et vinctæ cortice virgæ. Semina tum primùm longis Cerealia sulcis Obruta sunt, pressique jugo gemuêre juvenci. Tertia post illas successit aënea proles,
125 Savior ingeniis, et ad horrida promptior arma; Nec scelerata tamen. De duro est ultima ferro. Protinus irrumpit venæ pejoris in ævum Omne nefas : fugêre pudor, verumque, fidesque : In quorum subiêre locum fraudesque, dolique, 130 Insidiæque, et vis, et amor sceleratus habendi, Vela dabat ventis, nec adhuc bene noverat illos Navita : quæque diu steterant in montibus altis, Fluctibus ignotis insultavêre carinæ. Communemque priùs, ceu lumina solis et auras, 135 Cautus humum longo signavit limite mensor. Nec tantùm segetes alimentaque debita dives Poscebatur humus; sed itum est in viscera terræ :
« ZurückWeiter » |