Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors]
[ocr errors]

(Presserat ora vapor,) tostos en adspice crines,
Inque oculis tantum, tantum super ora favillæ.
Hosne mihi fructus, hunc fertilitatis honorem
Officiique refers ; quòd adunci vulnera aratri, 285
Rastrorumque fero, totoque exerceor anno?
Quòd pecori frondes, alimentaque mitia, fruges,
Humano generi, vobis quòd thura ministro?
Sed tamen exitium fac me meruisse : quid undæ,
Quid meruit frater ? Cur illi tradita sorte

290
Æquora decrescunt, et ab æthere longiùs absunt?
Quòd si nec fratris, nec te mea gratia tangit;
At coeli miserere tui. Circumspice utrumque ;
Fumat uterque polus : quos si vitiaverit ignis,
Atria vestra ruent. Atlas en ipse laborat:

295 Vixque suis humeris candentem sustinet axem. Si freta, si terræ pereunt, si regia cæli; In chaos antiquum confundimur. Eripe flammis, Si quid adhuc superest : et rerum consule summa.' Dixerat hæc Tellus : neque enim tolerare vaporem 300 Ulteriùs potuit, nec dicere plura : suumque Retulit os in se, propioraque manibus antra.

At pater omnipotens superos testatus, et ipsum, Qui dederat currus, nisi opem ferat, omnia fato Interitura gravi; summam petit arduus arcem ; 305 Uude solet latis nubes inducere terris : Unde movet tonitrus, vibrataque fulmina jactat. Sed neque, quas posset terris inducere, nubes Tunc habuit : nec, quos coelo dimitteret, imbres. Intonat : et dextrâ libratum fulmen ab aure

310 Misit in aurigam: pariterque animâque rotisque Expulit, et sævis compescuit ignibus ignes. Consternantur equi : et saltu in contraria facto

[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]

Colla jugo eripiunt, abruptaque lora relinquunt.
Illîc fræna jacent, illîc temone revulsus

315
Axis ; in hâc radii fractarum parte rotarum :
Sparsaque sunt latè laceri vestigia currûs.
At Phaëthon, rutilos flammâ populante capillos,
Volvitur in præceps, longoque per aëra tractu
Fertur ; ut interdum de cælo stella sereno,

320
Etsi non cecidit, potuit cecidisse videri.
Quem procul a patriâ diverso maximus orbe
Excipit Eridanus, spumantiaque abluit ora.
Naïdes Hesperiæ trifidâ fumantia flammâ
Corpora dant tumulo : signantque hoc carmine saxum :

Hîc situs est Phaëthon, currûs auriga paterni : 326
Quem si non tenuit, magnis tamen excidit ausis.'
Nam pater obductos, luctu miserabilis ægro,
Condiderat vultus : et, si modò credimus, unum
Isse diem sine sole ferunt. Incendia lumen

330
Præbebant ; aliquisque malo fuit usus in illo.
At Clymene postquam dixit, quæcunque fuerunt
In tantis dicenda malis; lugubris et amens,
Et laniata sinus totum percensuit orbem :
Exanimesque artus primò, mox ossa requirens, 335
Reperit ossa tamen peregrinâ condita ripa.
Incubuitque loco : nomenque in marmore lectum
Perfudit lacrymis, et aperto pectore fovit.

HELIADES IN ARBORES MUTATÆ.

V. 340.

Nec minus Heliades fletus, et, inania morti Munera, dant lacrymas : et cæsæ pectora palmis

[ocr errors][merged small][ocr errors]

Non auditurum miseras Phaëthonta querelas
Nocte dieque vocant: adsternunturque sepulcro.
Luna quater junctis implêrat cornibus orbem :
Illæ more suo (nam morem fecerat usus)
Plangorem dederant. E quîs Phaëthusa sororum 345
Maxima, cùin vellet terræ procumbere, questa est
Diriguisse pedes : ad quam conata venire
Candida Lampetie, subitâ radice retenta est.
Tertia, cùm crinem manibus laniare pararet,
Avellit frondes. Hæc stipite crura teneri,

350
Illa dolet fieri longos sua brachia ramos.
Quid faciat mater? nisi, quò trahat impetus illam,
Huc eat, atque illuc ? et, dum licet, oscula jungat?
Non satis est. Truncis avellere corpora tentat ;
Et teneros manibus ramos abrumpere : at inde 355
Sanguineæ manant, tanquam de vulnere, guttæ.
* Parce, precor, mater,' quæcunque est saucia, clamat:
· Parce, precor : nostrum laniatur in arbore corpus.
Jamque vale.' Cortex in verba novissima venit.
Inde fluunt lacrymæ : stillataque sole rigescunt 360
De ramis electra novis : quæ lucidus amnis
Excipit, et nuribus mittit gestanda Latinis.

INVIDIÆ DOMUS.

v. 760.

Protinus Invidiæ, nigro squallentia tabo,
Tecta petit. Domus est imis in vallibus antri
Abdita, sole carens, non ulli pervia vento;
Tristis, et ignavi plenissima frigoris ; et quæ
Igne vacet semper, caligine semper abundet,

365

:

Huc ubi pervenit belli metuenda virago ;
Constitit ante domum, (neque enim succedere tectis
Fas habet) et postes extremâ cuspide pulsat.

370
Concussæ patuêre fores. Videt intus edentem
Vipereas carnes, vitiorum alimenta suorum,
Invidiam : visâque oculos avertit. At illa
Surgit humo pigrâ : semesarumque relinquit
Corpora serpentûm : passuque incedit inerti.

375 Utque deam vidit formâque armisque decoram, Ingemuit : vultumque ima ad suspiria duxit. Pallor in ore sedet : macies in

corpore toto : Nusquam recta acies : livent rubigine dentes : Pectora felle virent : lingua est suffusa veneno.

380 Risus abest ; nisi quem visi movêre dolores. Nec fruitur somno, vigilacibus excita curis : Sed videt ingratos, intabescitque videndo, Successus hominum : carpitque et carpitur unâ. Suppliciumque suum est. Quamvis tamen oderat illam, Talibus affata est breviter Tritonia dictis :

386 · Infice tabe tuâ natarum Cecropis unam: Sic opus est. Aglauros ea est. Haud plura locuta Fugit; et impressâ tellurem repulit hastâ. Illa deam obliquo fugientem lumine cernens;

390 Murmura parva dedit ; successurumque Minerva Indoluit: baculumque capit; quod spinea totum Vincula cingebant: adopertaque nubibus atris, Quâcunque ingreditur, florentia proterit arva, Exuritque herbas, et summa cacumina carpit: 395 Afflatuque suo populos, urbesque, domosque Polluit: et tandem Tritonida conspicit arcem ; Ingeniis, opibusque, et festâ pace virentem : Vix que tenet lacrymas; quia nil lacrymabile cernit.

LIBER III.

HOMINES E DENTIBUS SERPENTINIS ORTI.

v. 24.

5

10

Cadmus agit grates, peregrinæque oscula terræ
Figit: et ignotos montes, agrosque salutat.
Sacra Jovi facturus erat : jubet ire ministros,
Et petere e vivis libandas fontibus undas.

Silva vetus stabat, nullâ violata securi :
Est specus in medio, virgis ac vimine densus,
Efficiens humilem lapidum compagibus arcum ;
Uberibus fæcundus aquis. (Hoc conditus antro
Martius anguis erat, cristis præsignis et auro.
Igne micant oculi; corpus tumet omne veneno;
Tresque vibrant linguæ ; triplici stant ordine dentes.)
Quem postquam Tyriâ lucum de gente profecti
Infausto tetigere gradu ; demissaque in undas.
Urna dedit sonitum; longum caput extulit antro
Cæruleus serpens; horrendaque sibila misit.
Efluxêre urnæ manibus : sanguisque relinquit
Corpus, et attonitos subitus tremor occupat artus.
Ille volubilibus squamosos nexibus orbes
Torquet, et immensos saltu sinuatur in arcus :
Ac mediâ plus parte leves erectus in auras
Despicit omne nemus : tantoque est corpore, quanto,
Si totum spectes, geminas qui separat Arctos.
Nec mora : Phænicas (sive illi tela parabant,
Sive fugam ; sive ipse timor prohibebat utrumque)
Occupat: hos morsu, longis complexibus illos ;

15

20

25

« ZurückWeiter »