DAPHNE IN LAURUM MUTATA. V. 452. 6 Primus amor Phoebi Daphne Peneïa ; quem non 430 Quidque tibi, lascive puer, cum fortibus armis ?' Dixit : et eliso percussis aëre pennis Impiger umbrosa Parnassi constitit arce : Eque sagittiferâ prompsit duo tela pharetra Diversorum operum. Fugat hoc, facit illud amorem. Quod facit, auratum est, et cuspide fulget acutâ : 446 Quod fugat, obtusum est, et habet sub arundine plumbum. Hoc deus in nymphâ Peneïde fixit; at illo Læsit Apollineas trajecta per ossa medullas. Protinus alter amat; fugit altera nomen amantis, 450 Silvarum latebris, captivarumque ferarum Exuviis gaudens, innuptæque æmula Phobes. Vitta coërcebat positos sine lege capillos. Illa fugit, neque ad hæc revocantis verba resistit. Nympha, precor, Penëi, mane : non insequor hostis. Nympha, mane. Sic agna lupum, sic cerva leonem, 456 Sic aquilam pennâ fugiunt trepidante columbæ ; e Hostes quæque suos. Amor est mihi causa sequendi. Me miserum ! ne prona cadas, indignave lædi Crura secent sentes ; et sim tibi causa doloris. 460 Aspera, quâ properas, loca sunt. Moderatiùs, oro, Curre, fugamque inhibe : moderatiùs insequar ipse. Cui placeas, inquire tamen. Non incola montis, Non ego sum pastor : non hîc armenta, gregesve Horridus observo. Nescis, temeraria, nescis 465 Quem fugias : ideoque fugis. Mihi Delphica tellus, Et Claros, et Tenedos, Pataræaque regia servit. Jupiter est genitor. Per me, quod eritque, fuitque, Estque, patet : per me concordant carmina nervis. Certa quidem nostra est: nostrâ tamen una sagittâ 470 Certior, in vacuo quæ vulnera pectore fecit. Inventum medicina meum est; opiferque per orbem Dicor; et herbarum subjecta potentia nobis. Hei mihi, quòd nullis amor est medicabilis herbis : Nec prosunt domino, quæ prosunt omnibus, artes !' 475 Plura locuturum timido Peneïa cursu Fugit ; cumque ipso verba imperfecta reliquit. Ut canis in vacuo leporem cùm Gallicus arvo Vidit; et hic prædam pedibus petit, ille salutem : Alter inhæsuro similis, jam jamque tenere 480 Sperat, et extento stringit vestigia rostro : Alter in ambiguo est, an sit deprensus, et ipsis Morsibus eripitur, tangentiaque ora relinquit : Sic deus, et virgo est : hic spe celer, illa timore. Qui tamen insequitur, pennis adjutus Amoris 485 Ocior est, requiemque negat: tergoque fugaci Imminet; et crinem sparsum cervicibus afflat. Viribus absumtis expalluit illa : citæque Victa labore fugæ, spectans Peneïdas undas, : 6 · Fer, pater,' inquit, opem; si Alumina numen habetis.' Vix prece finitâ, torpor gravis alligat artus : 491 Mollia cinguntur tenui præcordia libro: In frondem crines, in ramos brachia crescunt. Pes, modò tam velox, pigris radicibus hæret : Ora cacumen obit: remanet nitor unus in illâ. 495 Cui deus, 'At conjux quoniam mea non potes esse, Arbor eris certè,' dixit, “mea. Semper habebunt Te coma, te cithara, te nostræ, laure, pharetræ. Tu ducibus Latiis aderis, cùm læta triumphum Vox canet; et longæ visent Capitolia pompæ. 500 Postibus Augustis eadem fidissima custos Ante fores stabis; mediamque tuebere quercum. Utque meum intonsis caput est juvenile capillis ; Tu quoque perpetuos semper gere frondis honores.' Finierat Pæan. Factis modò laurea ramis 505 Annuit : utque caput, visa est agitâsse cacumen. IO ET ARGUS. v. 625. 510 Centum luminibus cinctum caput Argus habebat. 515 Illa etiam supplex Argo cùm brachia vellet Venit et ad ripas, ubi ludere sæpe solebat, 526 Decerptas senior porrexerat Inachus herbas; Illa manus lambit, patriisque dat oscula palmis; Nec retinet lacrymas : et, si modò verba sequantur, Oret opem ; nomenque suum, casusque loquatur. 530 Littera pro verbis, quam pes in pulvere ducit, , Corporis indicium mutati triste peregit. • Me miserum ! exclamat pater Inachus : inque gementis Cornibus, et niveæ pendens cervice juvencæ, Me miserum !' ingeminat. Tune es quæsita per omnes, • Nata, mihi terras ? Tu non inventa repertà 536 Luctus eras levior. Retices: nec mutua nostris Dicta refers : alto tantùm suspiria prodis Pectore : quodque unum potes, ad mea verba remugis. Nec finire licet tantos mihi morte dolores : 540 Sed nocet esse deum : præclusaque janua leti Eternum nostros luctus extendit in ævum.' Talia moerenti stellatus submovet, Argus, Ereptamque patri diversa in pascua natam Abstrahit. Ipse procul montis sublime cacumen 545 Occupat: unde sedens partes speculetur in omnes. Nec superûm rector mala tanta Phoronidos ultrà Ferre potest : natumque vocat; quem lucida partu 6 6 Pleïas enixa est : letoque det, imperat, Argum. 555 Dum venit, abductas : et structis cantat avenis. Voce novâ captus custos Junonius, ' At tu, Quisquis es, hoc poteras mecum considere saxo,' Argus ait: 'neque enim pecori fæcundior ullo Herba loco est : aptamque vides pastoribus umbram.' Sedit Atlantiades, et euntem multa loquendo 561 Detinuit sermone diem : junctisque canendo Vincere arundinibus servantia lumina tentat: Ille tamen pugnat molles evincere somnos: Et, quamvis sopor est oculorum parte receptus; 565 Parte tamen vigilat. Quærit quoque, (namque reperta Fistula nuper erat) quâ sit ratione reperta. Talia dicturus vidit Cyllenius omnes Succubuisse oculos, adopertaque lumina somno. Supprimit extemplo vocem : firmatque soporem, 570 Languida permulcens medicatâ lumina virgâ. Nec mora : falcato nutantem vulnerat ense, Quâ collo confine caput: saxoque cruentum Dejicit; et maculat præruptam sanguine cautem. Arge, jaces : quodque in tot lumina lumen habebas 575 Exstinctum est: centumque oculos nox occupat una. Excipit hos, volucrisque suæ Saturnia pennis Collocat; et gemmis caudam stellantibus implet. Protinus exarsit, nec tempora distulit iræ, Horriferamque oculis animoque objecit Erinnyn 580 |