Indejecta malo ; culmen tamen altior hujus Jamque mare et tellus nullum discrimen habebant. Deerant quoque littora ponto. arârat. 295 Navigat: hic summâ piscem deprendit in ulmo. Figitur in viridi (si fors tulit) anchora prato : Aut subjecta terunt curvæ vineta carinæ. Et, modò quâ graciles gramen carpsêre capellæ, Nunc ibi deformes ponunt sua corpora phocæ. 300 Mirantur sub aquâ lucos, urbesque, domosque Nereïdes : silvasque tenent delphines, et altis Incursant ramis, agitataque robora pulsant. Nat lupus inter oves : fulvos vehit unda leones : Unda vehit tigres : nec vires fulminis apro, 305 Crura nec ablato prosunt velocia cervo. Quæsitisque diu terris, ubi sidere detur, In mare lassatis volucris vaga decidit alis. Obruerat tumulos immensa licentia ponti, Pulsabantque novi montana cacumina fluctus. 310 Maxima pars undâ rapitur : quibus unda pepercit, , Illos longa domant inopi jejunia victu. Separat Aönios Actæis Phocis ab arvis, 315 videt de tot modò millibus unum, 325 340 Omnibus audita est telluris et æquoris undis: Et quibus est undis audita, coërcuit omnes. Jam mare littus habet : plenos capit alveus amnes : Flumina subsidunt : colles exire videntur. Surgit humus : crescunt loca decrescentibus undis. 345 Postque diem longam nudata cacumina silvæ Ostendunt, limumque tenent in fronde relictum. : DEUCALION ET PYRRHA. v. 348. Redditus orbis erat. Quem postquam vidit inanem, Et desolatas agere alta silentia terras, Deucalion, lacrymis ita Pyrrham affatur obortis : 350 • O soror, o conjux, o fæmina sola superstes, Quam commune mihi genus, et patruelis origo, Deinde torus junxit; nunc ipsa pericula jungunt : Terrarum, quascunque vident occasus et ortus, Nos duo turba sumus. Possedit cætera pontus. 355 Nunc quoque adhuc vitæ non est fiducia nostræ 360 Namque ego (crede mihi,) si te modò pontus haberet, Te sequerer, conjux: et me quoque pontus haberet. O utinam possim populos reparare paternis Artibus; atque animas formatæ infundere terræ ! Nunc genus in nobis restat mortale duobus, 365 (Sic visum superis) hominumque exempla manemus.' Dixerat, et flebant. Placuit cæleste precari Numen, et auxilium per sacras quærere sortes. Nulla mora est; adeunt pariter Cephisidas undas, Ut nondum liquidas, sic jam vada nota secantes. 370 Inde ubi libatos irroravêre liquores Vestibus et capiti ; flectunt vestigia sanctæ Ad delubra deæ : quorum fastigia turpi Squalebant musco; stabantque sine ignibus aræ. 2 6 Ut templi tetigere gradus; procumbit uterque 375 Obstupuêre diu: rumpitque silentia voce seque volutant. Inde Promethides placidis Epimethida dictis 390 Mulcet; et, Aut fallax,' ait, 'est sollertia nobis; Aut pia sunt, nullumque nefas oracula suadent. Magna parens terra est : lapides in corpore terræ Ossa reor dici : jacere hos post terga jubemur.' Conjugis augurio quanquam Titania mota est; 395 Spes tamen in dubio est: adeò cælestibus ambo Diffidunt monitis. Sed quid tentare nocebit ? Descendunt; velantque caput, tunicasque recingunt; Et jussos lapides sua post vestigia mittunt. Saxa (quis hoc credat, nisi sit pro teste vetustas ?) 400 Ponere duritiem cepêre, suumque rigorem ; Mollirique morâ, mollitaque ducere formam. Mox, ubi creverunt, naturaque mitior illis Contigit, ut quædam, sic non manifesta, videri Forma potest hominis ; sed utì de marmore coepto 405 Non exacta satis, rudibusque simillima signis. 6 410 Quæ tamen ex illis aliquo pars humida Succo, 415 PYTHON. V. 438. 420 Illa quidem nollet, sed te quoque, maxime Python, 425 |