Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Exemploque nocens cunctis intervenit una, 30 At contra scopulis crinali corpore segnis Polypus haeret, et hac eludit retia fraude, Et sub lege loci sumit mutatque colorem, Semper ei similis, quem contigit. atque ubi praedam Pendentem setis avidus rapit, hic quoque fallit 35 Elato calamo, cum demum emersus in auras Brachia dissolvit, populatumque exspuit hamum. At Mugil cauda pendentem everberat escam, Excussamque legit. Lupus acri concitus ira, Discursu fertur vario, fluctusque ferentes 40 Prosequitur, quassatque caput, dum vulnere

saevus

Laxato cadat hamus, et ora patentia linquat. Nec proprias vires nescit Muraena nocendi: Auxilioque sibi, morsu nec cominus acri Deficit, aut animos ponit captiva minaces. 45 Anthias his, tergo quae non videt, utitur armis, Vim spinae novitque suae, versoque supinus Corpore, lina secat, fixumque intercipit hamum.

Caetera quae densas habitant animalia silvas, Aut vani quatiunt semper lymphata timores, 50 Aut trahit in praeceps non sana ferocia mentis. Ipsa sequi natura monet, vel cominus ire. Impiger ecce! Leo venantum sternere pergit Agmina, et adversis infert sua pectora telis. Quoque venit, fidens magis et sublatior ardet, 55 Concussitque toros, et viribus addidit iram. Prodidit, atque suo properat sibi robore letum. Foedus Lucanis provolvitur Vrsus ab antris, Quid nisi pondus iners, stolidaeque ferocia mentis? Actus Aper setis iram denuntiat hirtis:

60 Et ruit oppositi nitens in vulnera ferri, Pressus et emisso moritur per viscera telo. Altera pars fidens pedibus, dat terga sequenti,

Vt pavidi Lepores, ut fulvo tergore Damae,
Et capto fugiens Cervus sine fine timore,
[Ipsa sequi natura docet, vel cominus ire.]
Hic generosus honos, et gloria maior Equorum:
Nam capiunt animis palmam, gaudentque trium-

pho.

65

70

Seu septem spatiis Circo meruere coronam;
Nonne vides victor quanto sublimius altum
Attollat caput, et vulgi se venditet aurae?
Celsave cum caeso decoratur terga leone,
Quam tumidus, quantoque venit spectabilis actu,
Compescatque solum generoso concita pulsu
Vngula sub spoliis graviter redeuntis opimis.
Quae laus prima Canum? quibus est audacia prae- 75

ceps,

Venandique sagax virtus, viresque sequendi.
Quae nunc elatis rimantur naribus auras,
Et nunc demisso quaerunt vestigia rostro,
Et produnt clamore feram, dominumque vocando
Increpitant. quem si collatis effugit armis,
Insequitur tumulosque canis camposque per omnes.
Noster in arte labor positus: spes omnis in illa.
Nec tamen in medias pelagi te pergere sedes
Admoneam, vastique maris tentare profundum.
Inter utrumque loci melius mòderabere finem,
Aspera num saxis loca sint; nam talia lentos
Deposcunt calamos: at purum retia littus:
Num mons horrentes demittat celsior umbras
In mare; nam varie quidam fugiuntque petuntque:
Num vada subnatis imo viridentur ab herbis

*

*

*

Oblectetque moras, et molli serviat algae.
Descripsit sedes varie Natura profundi :
Nec cunctos una voluit consistere pisces.
Nam gaudent pelago, qualesScombrique,Bovesque,
Hippuri celeres, et nigro tergore Milvi;
Ov. T I.

80

85

90

U

95

Et pretiosus Helops, nostris incognitus undis;
Ac durus Xiphias, ictu non mitior ensis:

Et pavidi magno fugientes agmine Thunni:
Parva Echeneis adest, mirum! mora puppibus
ingens:

100 Tuque comes ratium, tractique per aequora sulci,
Qui semper spumas sequeris, Pompile, nitentes:
Cercyrosque ferox scopulorum fine moratus:
Cantharus ingratus succo: tum concolor illi
Orphus, caeruleaque rubens Erythinus in unda:
105 Insignis Sargusque notis, insignis et alis:
Et super aurata Sparulus cervice refulgens;
Et rutilus Pagur, et fulvi Synodontes, et ex se
Concipiens Channe gemino fraudata parente.
Tum viridis squamis parvo Saxatilis ore,
110 Et rarus Faber, et pictae Mormyres, et auri
Chrysophrys imitata decus: tum corporis Umbrae
Liventis, rapidique Lupi, Percaeque, Tragique.
Quin laude insignis caudae Melanurus et ardens
Auratis Muraena notis, Merulaeque virentes,
115 Immitisque suae Conger per vulnera gentis;
Et capitis duro nociturus Scorpius ictu,
Ac nunquam aestivo conspectus sidere Glaucus.
At contra herbosa pisces laxantur arena,
Vt Scarus, epastas solus qui ruminat escas;
120 Fecundumque genus Maenae, Lamyrosque, Sma-
risque,

Atque immunda Chromis, merito vilissima Salpa:
Atque avium dulces nidos imitata sub undis,
Et Squalus, et tenui suffusus sanguine Mullus:
Fulgentes Soleae candore, et concolor illis

125 Passer, et Adriaco mirandus littore Rhombus:
Tunc Epodes lati, tum molles tergore Ranae.
Extremi parent

Lubricus et spina nocuus non Gobius ulla,
Et nigrum niveo portans in corpore virus
Loligo, durique Sues, sinuosaque Caris:

Et tam deformi non dignus nomine Asellus:
Tuque peregrinis, Acipenser, nobilis undis.

130

[graphic][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Visa diu felix, mater modo dicta Neronum,

Iam tibi dimidium nominis huius abest. Iam legis in Drusum miserabile, Livia, carmen. Vnum, qui dicat iam tibi, mater, habes. 5 Nec tua te pietas distendit amore duorum: Nec posito fili nomine, dicis; Vter?

10

Et quisquam leges audet tibi dicere flendi?
Et quisquam lacrimas temperat ore tuas?
Hei mihi! quam facile est, quamvis hic contigit

omnes,

Alterius luctu fortia verba loqui!

Scilicet exiguo percussa es fulminis ictu;
Fortior ut possis cladibus esse tuis.

« ZurückWeiter »