Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Nil mihi tam valde placeat, Rhamnusia

virgo,

Quod temerè invitis suscipiatur heris. Quàm jejuna pium desideret ara cruo

rem

Docta est amisso Laodamia viro; Conjugis antè coacta novi dimittere collum,

Quàm veniens una atque altera rursus hiems

Noctibus in longis avidum saturâsset amo

rem,

Posset ut abrupto vivere conjugio: Quod scibant Parcae non longo tempore

abesse,

Si miles muros îsset ad Iliacos. Nam tum Helenae raptu primores Argivo

rum

Coeperat ad sese Troja ciere viros: Troja (nefas!) commune sepulcrum Europae Asiaeque,

Troja virûm et virtutum omnium acerba

cinis ;

Quae nempe et nostro letum miserabile

fratri

Attulit: heu misero frater ademte mihi! Heu misero fratri jucundum lumen ademtum!

Tecum unà tota est nostra sepulta do

mus:

Omnia tecum unà perierunt gaudia nostra, Quae tuus in vitâ dulcis alebat amor.

[blocks in formation]

Detinet extremo terra aliena solo. Ad quam tum properans fertur unde undique pubes

Graeca penetrales deseruisse focos: Ne Paris abducta gravisus libera moechâ Otia pacato degeret, in thalamo. Quo tibi tum casu, pulcherrima Laoda

mia,

Ereptum est vitâ dulcius atque animâ Conjugium; tanto te absorbens vortice

amoris

Aestus in abruptum detulerat barathrum; Quale ferunt Graji Pheneum prope Cylle

neum

Siccari emulsâ pingue palude solum; Quod quondam caesis montis fodisse medullis

Audet falsiparens Amphitryoniades : Tempore quo certâ Stymphalia monstra sagitta

Perculit, imperio deterioris heri: Pluribus ut coeli tereretur janua Divis, Hebe nec longa virginitate foret.

Sed tuus altus amor barathro fuit altior illo,

Qui tunc indomitam ferre jugum docuit.

Nam neque tam carum confecto aetate parenti

Una caput seri gnata nepotis alit: Qui cum divitiis vix tandem inventus avi

tis

Nomen testatas intulit in tabulas,
Impia derisi gentilis gaudia tollens,
Suscitat a cano vulturium capite.
Nec tantùm niveo gavisa est pulla columbo
Compar: quae multo dicitur improbiùs
Oscula mordenti semper decerpere rostro;
Quàmquam praecipuè multivola est mu-
lier.

Sed tu olim magnos vicisti sola furores,
Ut semel es flavo conciliata viro:
Aut nihil, aut paulo quoi tum concedere

digna,

Lux mea se nostrum contulit in gremium:

Quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido

Fulgebat crocinâ candidus in tunicâ. Quae tamen etsi uno non est contenta Ca tullo,

Rara verecundae furta feremus herae: Ne nimiùm simus stultorum more molesti. Saepe etiam Juno, maxima Coelicolûm, Conjugis in culpâ flagravit quotidianâ, Noscens omnivoli plurima furta Jovis. Atqui nec Divis homines componier ae

quum est:

Ingratum tremuli tolle parentis onus.

Nec tamen illa mihi dextrâ deducta pa

ternâ

Fragrantem Assyrio venit odore do

mum:

Sed furtiva dedit mirâ munuscula nocte, Ipsius ex ipso demta viri gremio. Quare illud satis est, si nobis is datur unis, Quem lapide illa diem candidiore notat. Hoc tibi, quod potui, confectum carmine

munus

Pro multis, Manli, redditur officiis: Ne vostrum scabrâ tangat robigine nomen Haec atque illa dies, atque alia, atque

alia.

Huc addent Divi quàm plurima, quae The

mis olim

Antiquis solita est munera ferre piis. Sitis felices et tu simul, et tuà vita, Et domus ipsa, in quâ lusimus, et do

[ocr errors]

mina:

Et qui principio nobis terram dedit, aufert,

A quo sunt primo omnia nata bona: Et longe ante omnes mihi quae me carior ipso est,

Lux mea; quâ viva vivere dulce mihi

est.

LXIX.

AD RUFUM.

Noli admirari, quare tibi femina nulla, Rufe, velit tenerum supposuisse femur: Non, si illam rarae labefactes munere vestis,

Aut pelluciduli deliciis lapidis. Laedit te quaedam mala fabula, quâ tibi fertur

Valle sub alarum trux habitare caper. Hunc metuunt omnes: neque mirum; nam mala valde est

Bestia, nec quicum bella puella cubet. Quare aut crudelem nasorum interfice pe

stem;

Aut admirari desine, cur fugiunt.

LXX.

DE INCONSTANTIA FEMINEI

AMORIS.

Nulli se dicit mulier mea nubere malle, Quàm mihi: non si se Juppiter ipse pe

tat.

Dicit: sed mulier cupido quod dicit amanti, In vento et rapidâ scribere oportet aquá.

1

G

« ZurückWeiter »