Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

VIII.

AD SE IPSUM.

Miser Catulle, desinas ineptire,
Et, quod vides perîsse, perditum ducas.
Fulsere quondam candidi tibi soles,
Cùm ventitabas, quò puella ducebat
Amata nobis, quantum amabitur nulla.
Ibi illa multa tum jocosa fiebant,
Quae tu volebas, nec puella nolebat.
Fulsere verè candidi tibi soles.
Nunc jam illa non vult: tu quoque,
potens, noli;

im.

Nec, quae fugit, sectare; nec miser vive:
Sed obstinatâ mente perfer, obdura.
Vale, puella; jam Catullus obdurat:
Nec te requiret, nec rogabit invitam.
At tu dolebis, cùm rogaberis nullâ,
Scelesta, nocte. Quae tibi manet vita?
Quis nunc te adibit? quoi videberis bella?
Quem nunc amabis? quojus esse dicêris?
Quem basiabis? quoi labella mordebis?
At tu, Catulle, obstinatus obdura.

IX.

AD VERANNIUM.

Veranni, omnibus e meis amicis

Antistans mihi millibus trecentis,
Venistine domum ad tuos Penates,

Fratresque unanimos, anumque matrem?
Venisti. O mihi nuntii beati!

Visam te incolumem, audiamque Hiberum
Narrantem loca, facta, nationes,
Ut mos est tuus; adplicans que collum,
Jucundum os, oculosque suaviabor.
O quantum est hominum beatiorum,
Quid me laetius est beatiusve!

X.

DE VARRI

SCORTO.

Varrus me meus ad suos amores

Visum duxerat e foro otiosum:
Scortillum, ut mihi tum repentè visum est,
Non sanè illepidum, nec invenustum.
Huc ut venimus, incidêre nobis
Sermones varii: in quibus, quid esset
Jam Bithynia, quomodo se haberet,
Et quantum mihi profuisset aere?
Respondi, id quod erat: nihil neque ipsis,
Nec praetoribus esse, nec cohorti,
Cur quisquam caput unctius referret:
Praesertim quibus esset inrumator
Praetor, nec faceret pili cohortem.
At certè tamen, inquiunt, quod illic
Natum dicitur esse, comparâsti
Ad lecticam homines. Ego, ut puellae
Unum me facerem beatiorum,

Non, inquam, mihi tam fuit maligne,
Ut, provincia quòd mala incidisset,

Non possem octo homines parare rectos.
At mî nullus erat neque hîc, neque illic,
Fractum qui veteris pedem grabati
In collo sibi collocare posset.

Hîc illa, ut decuit cinaediorem,
Quaeso, inquit, mihi, mi Catulle, paulum
Istos commoda, nam volo ad Serapin
Deferri. Mane me, inquii puellae:
Istud, quod modo dixeram me habere,
Fugit me ratio. Meus sodalis
Cinna est Cajus: is sibi paravit.
Verùm, utrum illius, an mei, quid ad me?
Utor tam bene, quàm mihi parârim.
Sed tu insulsa malè, et molesta vivis,
Per quam non licet esse negligentem.

XI.

AD FURIUM ET AURELIUM.

Furi et Aureli, comites Catulli,
Sive in extremos penetrabit Indos,
Litus ut longè resonante Eoâ
Tunditur undâ;

Sive in Hircanos, Arabasque molles,
Seu Sacas, sagittiferosque Parthos,
Sive quâ septemgeminus colorat
Aequora Nilus;

Sive trans altas gradietur Alpes,
Caesaris visens monumenta magni,
Gallicum Rhenum, horribilesque ulti-
mosque Britannos:

Omnia haec quaecunque feret voluntas
Coelitum, tentare simul pårati,
Pauca nuntiate meae puellae
Non bona dicta:

Cum suis vivat valeatque moechis,
Quos simul complexa tenet trecentos,
Nullum amans verè, sed idemtidem omnium
Ilia rumpens.

Nec meum respectet, ut antè, amorem,
Qui illius culpâ cecidit; velut prati
Últimi flos, praetereunte postquam
Tactus aratro est.

XII.

AD ASINIUM.

Marrucine Asini, manu sinistrâ

Non belle uteris in joco atque vino:
Tollis lintea negligentiorum.

Hoc salsum esse putas? fugit te, inepte,
Quàmvis sordida res et invenusta est.

Non credis mihi? Crede Pollioni

Fratri, qui tua furta vel talento
Mutari velit est enim leporum
Disertus puer, ac facetiarum.

Quare aut hendecasyllabos trecentos
Exspecta, aut mihi linteum remitte,
Quod me non movet aestimatione,
Verum est mnemosynon mei sodalis.
Nam sudaria Setaba ex Hiberis

Miserunt mihi muneri Fabullus,

Et Verannius. Hoc amem necesse est
Ut Veranniolum meum, et Fabullum.

XIII.

AD FABULLU M.

Coenabis bene, mi Fabulle, apud me
Paucis, si tibi Dii favent, diebus,
Si tecum attuleris bonam atque magnam
Coenam, non sine candidâ puellâ,
Et vino, et sale, et omnibus cachinnis.
Haec si, inquam, attuleris, venuste noster,
Coenabis bene: nam tui Catulli

Plenus sacculus est aranearum.
Sed contrà accipies meros amores,
Seu quid suavius elegantiusve est:
Nam unguentum dabo, quod meae puellae
Donârunt Veneres, Cupidinesque :
Quod tu cùm olfacies, Deos rogabis,
Totum ut te faciant, Fabulle, nasum.

XIV.

AD CALVUM LICINIUM.

Ni te plus oculis meis amarem,

Jucundissime Calve, munere isto
Odissem te odio Vatiniano.

Nam quid feci ego, quidve sum locutus,
Cur me tot malè perderes poetis?

« ZurückWeiter »