Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Cernitis, innuptae, juvenes? consurgite

contrà,

Nimirum Oetaeos ostendit noctifer ignes. Sic certè, viden ut perniciter exsiluere? Non temerè exsiluere: canent, quo vincere par est.

Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hy

menaee.

Non facilis nobis, aequales, palma pa

rata est:

Adspicite, innuptae secum ut meditata requirant.

Non frustra meditantur: habent memora

bile quod sit.

Nec mirum: totâ penitus quae mente la

borent.

Nos alio mentes, alio divisimus aures. Jure igitur vincemur. Amat victoria curam. Quare nunc animos saltem committite vo

stros:

Dicere jam incipient, jam respondere de

cebit:

Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hy

menaee.

Hespere, qui coelo fertur crudelior ignis?

Qui natam possis complexu avellere ma

tris,

Complexu matris retinentem avellere na

tam,

Et juveni ardenti castam donare puellam? Quid faciant hostes captâ crudeliùs urbe? Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hy

menaee.

Hespere, qui coelo lucet jucundior ignis? Qui desponsa tuâ firmes connubia flammâ. Quod pepigere viri, pepigerunt antè

rentes,

pa

Nec junxere priùs, quàm se tuus extulit

ardor.

Quid datur a Divis felici optatius hørâ? Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hy

[blocks in formation]

Ut lubet innuptis ficto te carpere questu. Quid tum si carpunt, tacitâ quem mente requirunt ?

Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hy

menaee.

Ut flos in septis secretus nascitur, hortis, Ignotus pecori, nullo contusus aratro,

Quem mulcent aurae, firmat sol, educat

imber:

Multi illum pueri, multae optavere puel

lae:

Idem cùm tenui carptus defloruit ungui, Nulli illum pueri, nullae optavere puellae: Sic virgo dum intacta manet, tum cara suis. Sed

Cùm castum amisit polluto corpore florem, Nec pueris jucunda inanet, nec cara puel

lis.

Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hy

menaee.

Ut vidua in nudo vitis quae nascitur

arvo,

Nunquam se extollit, nunquam mitem educat uvam;

Sed tenerum prono deflectens pondere cor

pus,

Jam jam contingit summum radice flagellum :

Hanc nulli agricolae, nulli accoluere juvenci:

At si fortè eadem est ulmo conjuncta ma rito,

Multi illam agricolae, multi accoluere juvenci:

Sic virgo, dum intacta manet, dum inculta senescit;

Cùm

par connubium maturo tempore ade

pta est,

Cara viro magis, et minùs est invisa pa

renti.

Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hy

menaee.

At tu ne pugna cum tali conjuge, virgo. Non aequum est pugnare, pater quoi tradidit ipse,

Ipse pater cum matre, quibus parere ne

cesse est.

Virginitas non tota tua est: ex parte pa

rentum est:

Tertia pars patri data, pars data tertia

matri,

Tertia sola tua est: noli

pugnare duobus, Qui genero sua jura simul cum dote dede

runt.

Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hy

menaee.

LXIII.

DE AT Y.

Super alta vectus Atys celeri rate maria, Phrygium nemus citato cupidè pede tetigit, Adiitque opaca silvis redimita loca Deae: Stimulatus ubi furenti rabie, vagus animi, Devolvit lenta acuto sibi pondera silice. Itaque ut relicta sensit sibi membra sine viro:

Et jam recente terrae sola sanguine maculans,

Niveis citata cepit manibus leve tympa

num,

Tympanum, tubam, Cybelle, tua, mater, initia:

Quatiensque terga tauri teneris cava digi

tis,

Canere haec suis adorta est tremebunda comitibus:

Agite, ite ad alta, Gallae Cybelles ne

mora simul,

Simul ite, Dindymenae dominae vaga pe

cora,

Aliena quae petentes, velut exsules, loca,

Sectam meam exsecutae,

duce me,

comites

mihi

Rapidum salum tulistis truculentaque pe

lagi,

Et corpus evirâstis Veneris nimio odio. Hilarate excitatis erroribus animum. Mora tarda mente cedat: simul ite, sequimini

Phrygiam ad domum Cybelles, Phrygia ad nemora Deae,

Ubi cymbalûm sonat vox, ubi tympana

reboant,

Tibicen ubi canit Phryx curvo grave ca

lamo,

Ubi capita Maenades vi jaciunt hederige

rae,

Ubi sacra sancta acutis ululatibus agitant, Ubi suevit illa Divae volitare vaga cohors: Quò nos decet citatis celerare tripudiis.

« ZurückWeiter »