Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

C. VALERII CATULLI

V E R O N ENSIS

A D

CORNELIUM NEPOTEM

'L I BE R.

I.

1

Quoi dono lepidum novum libellum,
Aridâ modò pumice expolitum ?
Corneli, tibi: namque tu solebas
Meas esse aliquid putare nugas,
Jani tum, cùm ausus es unus Italorum
Omne aevum tribus explicare chartis,
Doctis, Juppiter! et laboriosis.
Quare habe tibi, quidquid hoc libelli est,
Qualecunque: quod, o patrona Virgo ,
Plus uno maneat perenne seclo.

II. AD PASSEREM LESBIAE. Passer, deliciae meae puellae , Quicum ludere, quem in sinu tenere, Quoi primum digitum dare adpetenti, Et acres solet incitare morsus : Cum desiderio meo nitenti Carum nescio quid lubet jocari, (Ut solatiolum sui doloris , Credo, ut tum gravis acquiescat ardor:) Tecum ludere , sicut ipsa, possem, Et tristis animi levare curas! Tam gratum mihi, quàm ferunt puellae Pernici aureolum fuisse malum , Quod zonam solvit diu ligatam.

[merged small][merged small][ocr errors]

Lugete , o Veneres, Cupidinesque,
Et quantum est hominum venustiorum.
Passer mortuus est uneae puellae,
Passer, deliciae meae puellae,
Quem plus illa oculis suis amabat:
Nam mellitus erat, suamque nôrat
Ipsam tam bene , quàm puella matrem
Nec sese a gremio illius movebat;
Sed circumsiliens modò huc, modò illuc,
Ad solam dominam usque pipilabat.
Qui nunc it per iter tenebricosum,

Illuc, unde negant redire quemquam.
At vobis malè sit, malae tenebrae
Orci, quae omnia bella devoratis :
Tam bellum mihi passerem abstulistis,
O factum male! O miselle passer !
Tuâ nunc operâ meae puellae
Flendo turgiduli rubent ocelli,

IV.

DEDICATIO PHASELI.

Phaselus ille , quem videtis, hospites,
Ait fuisse navium celerrimus,
Neque ullius natantis impetum trabis
Nequîsse praeterire, sive palmulis
Opus foret volare, sive linteo.
Et hoc negat minacis Adriatici
Negare litus , insulasve Cycladas ,
Rhodumve nobilem, horridamve Thraciam,
Propontida, trucenive Ponticum sinum;
Ubi iste, pòst Phaselus, antea fuit
Comata silva : nam Cytorio in jugo
Loquente saepe sibilum edidit coma.
Amastri Pontica, et Cytore buxifer,
Tibi haec fuisse et esse cognitissima
Ait Phaselus ; ultimâ ex origine
Tuo stetisse dicit in cacumine,
Tuo imbuisse palmulas in aequore,
Et inde tot per impotentia freta
Herum tulisse; laeva , sive dextera
Vocaret aura, sive utrumque Juppiter

Simul secundus incidisset in pedem;
Neque ulla vota litoralibus Diis
Sibi esse facta, cùm veniret a mare
Novissimo hunc ad usque limpidum lacum.
Sed haec priùs fuere : nunc recondita
Senet quiete, seque dedicat tibi ,
Gemelle Castor, et gemelle Castoris.

[ocr errors][merged small]

1

Vivamus , mea Lesbia, atque amemus ,
Rumoresque senum severiorum
Omnes unius aestimemus assis.
Soles occidere, et redire possunt :
Nobis, cùm semel occidit brevis lux,
Nox est perpetua una dormienda.
Da mî basia mille , deinde centum,
Dein mille altera, dein secunda centum,
Dein usque altera mille , deinde centum:
Dein , cùm millia multa fecerimus,
Conturbabimus illa , ne sciamus,
Aut ne quis malus invidere possit,
Cùm tantum sciat esse basiorum.

VI.

AD FLAVIUM.

Flavi, delicias tuas Catullo,
Ni sint illepidae atque inelegantes,
Velles dicere, nec tacere posses.

1.

Verùm nescio quid febriculosi
Scorti diligis : hoc pudet fateri.
Nam, te non viduas jacere noctes,
Nequidquam tacitum cubile clamat,
Sertis ac Syrio fragrans olivo,
Palvinusque peraeque et hîc et illic
Attritus , tremulique quassa lecti
Argutatio inambulatioque.
Nam nî istapte, valet nihil tacere.
Cui non jam latera exfututa pandant,
Noctu quid facias ineptiarum?
Quare quidquid habes boni malique,
Dic nobis. Volo te ac tuos amores
Ad coelum lepido vocare versu.

VII.
AD LESBIAM.

Quaeris,

, quot mihi basiationes
Tuae, Lesbia, sint satis superque ?
Quàm magnus numerus Libyssae arenae
Laserpiciferis jacet Cyrenís ,
Oraclum Jovis inter' aestuosi,
Et Batti veteris sacrum sepulcrum:
Aut quàm sidera multa , cùm tacet nox,
Furtivos hominum vident amores :
Tam te basia multa basiare,
Vesano satis et super Catullo est,
Quae nec pernumerare curiosi
Possint , nec malâ fascinare linguâ.

« ZurückWeiter »