Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

XX.

HORTORUM DEUS.

Ego haec, ego arte fabricata rusticâ,
Ego arida, o viator, ecce, populus
Agellulum hunc sinistra, tutè quem vides,
Herique villulam, hortulumque pauperis
Tuor, malasque furis arceo manus.
Mihi corolla picta vere ponitur:
Mihi rubens arista sole fervido:
Mihi virente dulcis uva pampino :
Mihique glauca duro oliva frigore.
Meis capella delicata pascuis
In urbem adulta lacte portat ubera:
Meisque pinguis agnus ex 'ovilibus
Gravem domum remittit aere dexteram:
Tenerque, matre mugiente, vaccula
Deûm profundit ante templa sanguinem.
Proin, viator, hunc Deum vereberis,
Manumque sorsum habebis. Hoc tibi ex-
pedit:

Parata namque crux, sine artę mentula.
Velim pol, inquis: at pol, ecce! villicus
Venit: valente cui revulsa brachio
Fit ista mentula apta clava dexterae.

XXI.

AD AURELIUM.

Aureli, pater esuritionum,

Non harum modò, sed quot aut fuerunt,

Aut sunt,

aut aliis erunt in annis,

Paedicare cupis meos amores;

Nec clam: nam simul es, jocaris unà, Haeres ad latus, omnia experiris.

Frustra: nam insidias mihi ̄instruentem
Tangam te priùs inrumatione.

Atqui, si id faceres satur, tacerem.
Nunc ipsum id doleo, quòd esurire
Meus me puer, et sitire discet.
Quare desine, dum licet pudico:
Ne finem facias, sed inrumatus.

XXII.

AD VARRUM.

Suffenus iste, Varre, quem probè nôsti,
Homo est venustus, et dicax, et urbanus,
Idemque longè plurimos facit versus.
Puto esse ego illi millia aut decem, aut
plura

Perscripta: nec sic, ut fit, in palimpsesto
Relata; chartae regiae, novi libri,
Novi umbilici, lora rubra, membrana
Directa plumbo, et pumice omnia aequata.
Haec cùm legas, tum bellus ille et urbanus
Suffenus, unus caprimulgus, aut fossor
Rursus videtur: tantum abhorret, ac mutat.
Hoc quid putemus esse? qui modò scurra,
Aus si quid hac re tritius videbatur,
Idem inficeto est inficetior rure,
Simul poëmata attigit: neque idem unquam

Aequè est beatus, ac poëma cùm scribit: Tam gaudet in se, tamque se ipse miratur. Nimirum idem omnes fallimur; neque est quisquam.

Quem non in aliquâ re videre Suffenum Possis. Suus quoique attributus est error: Sed non videmus manticae quod in tergo

est.

XXIII.

AD FURIUM.

Furi, quoi neque servus est, neque arca,
Nec cimex, neque araneus, neque ignis;
Verùm est et pater, et noverca, quorum
Dentes vel silicem comêsse possunt:
Est pulchre tibi cum tuo parente,
Et cum conjuge ligneâ parentis.
Nec mirum: bene nam valetis omnes,
Pulchre concoquitis, nihil timetis:
Non incendia, non graves ruinas,
Non facta impia, non dolos veneni,
Non casus alios periculorum.
Atqui corpora sicciora cornu,

Aut, si quid magis aridum est, habetis,
Sole, et frigore, et esuritione.
Quare non tibi sit bene ac beate?
A te sudor abest, abest saliva,
Mucusque, et mala pituita nasi.
Hane ad munditiem adde mundiorem,
Quòd culus tibi purior salillo est,

Nec toto decies cacas in anno:
Atque id durius est fabâ, et lapillis:
Quod tu si manibus teras, fricesque,
Non umquam digitum inquinare possis.
Haec tu commoda tam beata, Furi,
Noli spernere, nec putare parvi:
Et sestertia, quae soles, precari
Centum desine; nam sat es beatus.

0

XXIV.

AD JUVENTIUM PUERUM.

qui flosculus es Juventiorum,
Non horum modò, sed quot aut fuerunt,
Aut posthac aliis erunt in annis;
Mallem divitias mihi dedisses

Isti, quoi neque servus est, neque arca;
Quàm sic te sineres ab illo amari.
Qui? non est homo bellus? inquies. Est:
Sed bello huic neque servus est, neque arca.
Haec tu, quà lubet, abjice elevaque :
Nec servum tamen ille habet, neque arcam.

XXV.

AD THALLUM.

Cinaede Thalle, mollior cuniculi capillo, Vel anseris medullulâ, vel imulâ oricillâ, Vel

pene languido senis, situque araneoso: Idemque Thalle, turbida rapacior procellâ,

Cùm de viâ mulier aves ostendit oscitantes: Remitte pallium mihi meum, quod involâsti,

Sudariumque Setabum, catagraphosque

Thynos,

Inepte, quae palam soles habere, tanquam

avita.

Quae nunc tuis ab unguibus reglutina, et remitte;

Ne laneum latusculum, natesque mollicel

las,

Inusta turpiter tibi flagella conscribillent, Et insolenter aestues, velut minuta magno Deprensa navis in mari, vesaniente vento.

XXVI.

AD FURIUM.

Furi, villula nostra non ad Austri
Flatus opposita est, nec ad Favonî,
Nec saevi Boreae, aut Apeliotae;
Verum ad millia quindecim et ducentos.
O ventum horribilem atque pestilentem!

XXVII.

AD POCILLATOREM PUERUM.

Minister vetuli, puer, Falerni,

Inger mî calices amariores,
Ut lex Postumiae iubet magistrae,

« ZurückWeiter »