Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Isti Dii mala multa dent clienti,
Qui tantum tibi misit impiorum.
Quòd si, ut suspicor, hoc novum ac repertum
Munus dat tibi Sulla literator;

Non est mi male, sed bene ac beatè,
Quòd non dispereunt tui labores.
Dii magni, horribilem et sacrum libellum,
Quem tu scilicet ad tuum Catullum
Mîsti, continuo ut die periret,
Saturnalibus, optimo dierum.

Non, non hoc tibi, salse, sic abibit.
Nam, si luxerit, ad librariorum'
Curram scrinia: Caesios, Aquinios,
Suffenum, omnia colligam venena,
Ac te his suppliciis remunerabor.
Vos hinc interea valete, abite
Illuc, unde malum pedem tulistis,
Secli incommoda, pessimi poetae.

XV.

AD AURELIUM.

Commendo tibi me ac meos amores,
Aureli. Veniam peto pudentem,
Ut, si quidquam animo tuo cupîsti,
Quod castum expeteres, et integellum,"
Conserves puerum mihi pudicè :
Non dico a populo: nihil veremur
Istos, qui in plateâ modò huc, modò illuc
In re praetereunt suâ occupati :

Verùm a te metuo, tuoque pene,

Infesto pueris bonis, malisque.
Quem tu, quà lubet, ut lubet, moveto
Quantum vis, ubi erit foris, paratum.
Hunc unum excipio, ut puto, pudenter.
Quòd si te mala mens, furorque vecors
In tantam impulerit, sceleste, culpam,
Ut nostrum insidiis caput lacessas;
Ah! tum te miserum, malique fati,
Quem attractis pedibus, patente portâ,
Percurrent raphanique, mugilesque.

XVI.

AD AURELIUM ET FURIUM.

Paedicabo ego vos, et inrumabo, Aureli pathice, et cinaede Furi; Qui me ex versiculis meis putatis, Quòd sint molliculi, parum pudicum. Nam castum esse decet pium poetam Ipsum versiculos nihil necesse est; Qui tum denique habent salem ac leporem, Si sunt molliculi, ac parum pudici, Et, quod pruriat, incitare possunt; Non dico pueris, sed his pilosis, Qui duros nequeunt movere lumbos. "Vos, quòd millia multa basiorum Legistis, malè me marem putatis : Si quà forte mearum ineptiarum Lectores eritis, manusque vostras Non horrebitis admovere nobis, Praedicabo ego vos, et inrumabo.

XVII.

AD COLONIAM.

Colonia, quae cupis ponte ludere li

gneo,

Et salire paratum habes: sed vereris inepta Crura ponticuli asculis stantis, inredivivus Ne supinus eat, cavâque in palude recumbat:

Sic tibi bonus ex tuâ pons libidine fat, In quo vel Salii ipsulis sacra suscipiunto: Munus hoc mihi maximi da, Colonia, ri

sus.

Quendam municipem meum de tuo volo ponte

Ire praecipitem in lutum, per caputque, pedesque:

Verùm totius ut lacus putidaeque paludis Lividissima, maximèque est profunda vo

rago.

Insulsissimus est homo, nec sapit pueri

instar

Bimuli, tremulâ patris dormientis in ulnâ. Quoi cùm sit viridissimo nupta flore puella, Et puella tenellulo delicatior haedo, Asservanda nigerrimis diligentiùs uvis: Ludere hanc sinit, ut lubet, nec pili facit

uni,

Nec se sublevat ex suâ parte; sed velut alnus

In fossâ Liguri jacet subpernata securi,

1

Tantundem omnia sentiens, quàm si nulla sit usquam:

Talis iste meus stupor nil videt, nihil audit.

Ipse qui sit, utrùm sit, an non sit, id quoque nescit.

Nunc eum volo de tuo ponte mittere pro

num,

Si pote stolidum repentè excitare veternum,

Et supinum animum in gravi derelinquere

coeno,

Ferream ut soleam tenaci in voragine mula.

XVIII.

AD HORTORUM DEUM.

Hunc lucum tibi dedico, consecroque,

Priape,

Quae domus tua Lampsaci est, quaeque silva, Priape.

Nam te praecipuè in suis urbibus colit ora Hellespontia, ceteris ostreosior oris.

XIX.

Hunc

HORTORUM DEUS.

ego, juvenes, locum, villulamque palustrem,

Tectam vimine junceo, caricisque maniplis,

Quercus arida, rusticâ conformata securi, Nutrio magis et magis ut beata quotan

nis.

Hujus nam Domini colunt me, Deumque salutant,

Pauperis tugurî pater, filiusque coloni, Alter adsidua colens diligentiâ, ut herba Dumosa, asperaque a meo sit remota sacello :

Alter parva ferens manu semper munera largâ.

Florido mihi ponitur picta vere corolla Primitu, et tenerâ virens spicâ mollis ari

sta:

Luteae violae mihi, luteumque papaver, Pallentesque cucurbitae, et suave olentia

mala,

Uva pampineâ rubens educata sub umbrâ. Sanguine hanc etiam mihi (sed tacebitis)

aram

Barbatus linit hirculus, cornipesque capella. Pro queis omnia honoribus haec necesse Priapo

Praestare, et domini hortulum, vineamque tueri.

Quare hinc, o pueri, malas abstinete rapinas.

Vicinus

prope dives est, negligensque Pria

pus.

Inde sumite; semita haec deinde vos feret

ipsa.

B

« ZurückWeiter »