Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

ALBII TIBULLII.

LIBER PRIMUS.

ELEGIA I.

Divitias alius fulvo sibi congerat auro,
Et teneat culti jugera multa soli,
Quem labor adsiduus vicino terreat hoste,
Martia cui somnos classica pulsa fugent:
Me mea paupertas vitae traducat inerti,
Dum meus adsiduo luceat igne focus.
Ipse seram teneras maturo tempore vites
Rusticus, et facili grandia poma manu.
Nec spes destituat, sed frugum semper

acervos

Praebeat, et pleno pinguia musta lacu. Nam veneror seu stipes habet desertus in agris,

Seu vetus in trivio florea serta lapis: Et quodcunque mihi pomum novus educat

annus,

Libatum agricolae ponitur antè Deo.

Flava Ceres, tibi sit nostro de rure co

rona

Spicea, quae templi pendeat ante fo

res;

Pomosisque ruber custos ponatur in hortis,

Terreat ut saevâ falce, Priapus, aves. Vos quoque felicis quondam, nunc pauperis, agri

Custodes, fertis munera vestra, Lares. Tunc vitula innumeros lustrabat caesa ju

vencos:

Nunc agna exigui est hostia magna soli. Agna cadet vobis, quam circum rustica pubes

Clamet: Io messes, et bona vina date. Jam modò non possum contentus vivere parvo,

Nec semper longae deditus esse viae: Sed Canis aestivos ortus vitare sub umbrâ Arboris, ad rivos praetereuntis aquae. Nec tamen interdum pudeat tenuisse biden

tem,

Aut stimulo tardos increpuisse boves. Non agnamve sinu pigeat foetumve capellae

Desertum oblitâ matre, referre do

[ocr errors]

mum.

At vos exiguo pecori, furesque, lupique, Parcite de magno est praeda petenda

[blocks in formation]

Hic ego pastoremque meum lustrare quot

annis,

Et placidam soleo spargere lacte Palem. Adsitis, Divi, neu vos de paupere mensâ Dona, nec e puris spernite fictilibus. Fictilia antiquus primùm sibi fecit agrestis Pocula, de facili composuitque luto. Non ego divitias patrum, fructusque requiro,

Quos tulit antiquo condita messis avo: Parva seges satis est; satis est, requiescere lecto

Si licet, et solito membra levare toro. Quàm juvat immites ventos audire cuban

tem,

Et dominam tenero detinuisse sinu! Aut, gelidas hibernus aquas cùm fuderit Auster,

Securum somnos, imbre juvante, sequi! Hoc mihi contingat: sit dives jure, furorem Qui maris et tristes ferre potest pluvias. O quantum est auri potiùs pereatque zmaragdi,

Quàm fleat ob nostras ulla puella vias. Te bellare decet terrâ, Messala, marique, Ut domus hostiles praeferat exuvias. Me retinent vinctum formosae vincla puellae,

Et sedeo duras janitor ante fores. Non ego laudari curo, mea Delia: tecum Dummodo sim, quaeso, segnis inersque

Te spectem, suprema mihi cùm venerit hora,

Te teneam moriens deficiente manu. Flebis et arsuro positum me, Delia, lecto, Tristibus et lacrymis oscula mixta dabis.

Flebis; non tua sunt duro praecordia ferro Vincta, nec in tenero stat tibi corde si

lex.

Illo non juvenis poterit de funere quisquam

Lumina, non virgo, sicca referre do

mum.

Tu manes ne laede meos: sed parce solutis

Crinibus, et teneris, Delia, parce genis. Interea, dum fata sinunt, jungamus amo

res:

Jam veniet tenebris Mors adoperta ca

put.

Jam subrepet iners aetas, nec amare decebit,

Dicere nec cano blanditias capite. Nunc levis est tractanda Venus, dum fran

gere postes

Non pudet, et rixas inseruisse juvat. Hic ego dux, milesque bonus; vos, signa tubaeque,

Ite procul, cupidis vulnera ferte viris. Ferte et opes: ego composito securus acer

[ocr errors][merged small]

ELEGIA II.

Adde merum, vinoque novos compesce dolores,

Occupet ut fessi lumina victa sopor: Neu quisquam multo perfusum tempora Baccho

Excitet, infelix dum requiescit amor. Nam posita est nostrae custodia saeva puellae,

Clauditur et durâ janua fulta serâ. Janua difficilis domini, te verberet imber, Te Jovis imperio fulmina missa petant. Janua, jam pateas uni mihi, victa que

relis,

Neu furtim verso cardine aperta sones. Et, mala si qua tibi dixit dementia nostra, Ignoscas; capiti sint, precor, illa meo. Te meminisse decet, quae plurima voce peregi

Supplice, cùm posti florea serta darem. Tu quoque ne timidè custodes, Delia, falle;

Audendum est: fortes adjuvat ipsa Ve

nus.

Illa favet, seu quis juvenis nova limina tentat,

Seu reserat fixo dente puella fores. Illa docet furtim molli descendere lecto; Illa pedem nullo ponere posse sono;

« ZurückWeiter »