Catullus, Tibullus, Propertius

Cover
typis Jos. Vinc. Degen, 1804 - 470 Seiten

Im Buch

Was andere dazu sagen - Rezension schreiben

Es wurden keine Rezensionen gefunden.

Ausgewählte Seiten

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 174 - Pales, pendebatque vagi pastoris in arbore votum, 30 garrula silvestri fistula sacra deo, , fistula cui semper decrescit arundinis ordo: nam calamus cera iungitur usque minor, at qua Velabri regio patet, ire solebat exiguus pulsa per vada linter aqua.
Seite 130 - Te - memini - et puro secubuisse toro? Nunc, dea, nunc succurre mihi - nam posse mederi Picta docet templis multa tabella tuis -, Ut mea votivas persolvens Delia voces Ante sacras lino tecta fores sedeat Bisque die resoluta comas tibi dicere laudes Insignis turba debeat in Pharia. At mihi contingat patrios celebrare Penates Reddereque antiquo menstrua tura Lari.
Seite 211 - Cerinthe, dies dedit, hic mihi sanctus atque inter festos semper habendus erit. te nascente novum Parcae cecinere puellis servitium et dederunt regna superba tibi. uror ego ante alias: iuvat hoc, Cerinthe, quod uror, 5 si tibi de nobis mutuus ignis adest.
Seite 373 - Ennius hirsuta cingat sua dicta corona: mi folia ex hedera porrige, Bacche, tua, ut nostris tumefacta superbiat Umbria libris, Umbria Romani patria Callimachi! scandentis quisquis cernit de vallibus arces, 65 ingenio muros aestimet ille meo! Roma, fave, tibi surgit opus: date candida, cives, omina et inceptis dextera cantet avis! sacra diesque canam et cognomina prisca locorum: has meus ad metas sudet oportet equus.
Seite 158 - ... occupat in parva pigra senecta casa ! ipse suas sectatur oves, at filius agnos, et calidam fesso comparat uxor aquam.
Seite 466 - ... perstrepunt, adsonat Terei puella subter umbram populi, ut putes motus amoris ore dici musico, et neges queri sororem de marito barbaro.
Seite 178 - Amori? sit comes et collo fortiter arma gerat? et seu longa virum terrae via seu vaga ducent aequora, cum telis ad latus ire volet? ure, puer, quaeso, tua qui ferus otia liquit, atque iterum erronem sub tua signa voca. quod si militibus parces, erit hic quoque miles ipse levem galea qui sibi portet aquam. castra peto, valeatque Venus valeantque puellae : et mihi sunt vires et mihi facta tuba est.
Seite 338 - Praxitelen propria vindicat urbe lapis. Est quibus Eleae concurrit palma quadrigae, est quibus in celeres gloria nata pedes ; hic satus ad pacem, hic castrensibus utilis armis : naturae sequitur semina quisque suae.
Seite 261 - Europae atque Asiae causa puella fuit : Nunc, Pari, tu sapiens et tu, Menelae, fuisti, Tu, quia poscebas, tu, quia lentus eras.
Seite 158 - Marte favente duces, 30 ut mihi potanti possit sua dicere facta miles et in mensa pingere castra mero. quis furor est atram bellis arcessere mortem? imminet et tacito clam venit illa pede. non seges est infra non vinea culta, sed audax 35 Cerberus et Stygiae navita turpis aquae: illic perscissisque genis ustoque capillo errat ad obscuros pallida turba lacus.

Bibliografische Informationen