Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Cytheride scripsit. Hic primo in amicitia Caesaris Augusti fuit: postea, in suspicionem coniurationis contra illum adductus, occisus est. Verum usque adeo hunc Gallum Virgilius amarat, ut quartus Georgicorum, a medio usque ad finem, eius laudem contineret. Quem postea, iubente Augusto, in Aristaei fabulam commutavit.

XI.

Georgica septennio Neapoli, Aeneida partim in Sicilia partim in Campania duodecim confecit annis. Bucolica eo successu edidit, ut in scena quoque per cantores crebra pronuntiatione recitarentur. At cum Cicero quosdam versus audisset, et statim acri iudicio intellexisset non communi vena editos, iussit ab initio totam eclogam recitari: quam cum accurate pernotasset, in fine ait: Magnae spes altera Romae. Quasi ipse linguae latinae spes prima fuisset, et Maro futurus esset secunda. Quae verba postea Aeneidi ipse inseruit. Geor

gica, reverso ab Actiaca victoria Augusto, atque reficiendarum virium causa Atellae commoranti, per continuum quatriduum legit, suscipiente Maecenate legendi vicem, quoties interpellaretur ipse vocis offensione. Pronuntiabat autem maxima cum suavitate, et lenociniis miris. Seneca tradidit, Iulium Montanum poetam solitum dicere, involaturum se quaedam Virgilio, si vocem posset, et os, et hypocrisim : eosdem enim versus, eo pronuntiante, bene sonare; sine illo, inarescere, quasi mutos.

XII.

Aeneidos vix dum coeptae tanta exstitit fama, ut Sext. Propertius non dubitarit sic praedicare:

Cedite Romani scriptores, cedite Graii,

Nescio quid maius nascitur Iliade.

Augustus vero, cum tum forte expeditione Cantabrica abesset, et supplicibus atque minacibus per iocum literis efflagitaret, ut sibi de Aeneide, ut ipsius verba sunt, vel prima carminis hypo

grapha, vel quodlibet colon mitteret, negavit se facturum Virgilius; cui tamen multo post, perfecta demum materia, tres omnino libros recitavit: secundum videlicet, quartum, et sextum. Sed hunc praecipue ob Octaviam : quae, cum recitationi interesset, ad illos de filio suo versus, Tu Marcellus eris, defecisse fertur: atque aegre refocillata, dena sestertia pro singulo versu Virgilio dari iussit. Recitavit et pluribus; sed neque frequenter, et ferme illa, de quibus ambigebat, quo magis iudicium hominum experiretur. Erotem, librarium et libertum eius, exactae iam senectutis, tradunt referre solitum, quondam in recitando eum duos dimidiatos versus complesse ex tempore: et huic Misenum Aeolidem, adiecisse, quo non praestantior alter: item huic, Aere ciere viros, simili calore actutum subiunxisse, Martemque accendere cantu: statimque sibi imperasse, ut utrumque volumini adscriberet.

XIII.

Bucolica Georgicaque emendavit. Anno vero quinquagesimo secundo, ut ultimam manum Aeneidi imponeret, statuit in Graeciam et Asiam secedere, triennioque continuo omnem operam limationi dare, ut reliqua vita tantum philosophiae vacaret. Sed, cum aggressus iter, Athenis occurrisset Augusto, ab oriente Romam revertenti, una cum Caesare redire statuit. At cum Megara, vicinum Athenis oppidum, visendi gratia peteret, languorem nactus est: quem non intermissa navigatio auxit, ita ut, gravior in dies, tandem Brundisium adventarit: ubi diebus paucis obiit, decimo Kal. Octobr. C. Sentio, Q. Lucretio Coss.

XIV.

Quin cum gravari morbo sese sentimagna instantia pe

ret, scrinia saepe et magna

tivit, crematurus Aeneida: quibus negatis testamento comburi iussit, ut rem in

emendatam imperfectamque. Verum Tucca et Varius monuerunt, id Augustum non permissurum. Tunc eidem Vario, ac simul Tuccae, scripta sub ea conditione legavit, ne quid adderent quod a se editum non esset, et versus etiam imperfectos, si qui erant, relinquerent. Voluit etiam sua ossa Neapolim transferri, ubi diu et suavissime vixerat; ac extrema valetudine hoc ipse sibi epicaphium fecit distichon :

Mantua me genuit, Calabri rapuere: tenet nunc

Parthenope.cecini pascua, rura, duces. Translata igitur iussu Augusti eius ossa, prout statuerat, Neapolim fuere, sepultaque via Puteolana, intra lapidem secundum, suoque sepulcro id distichon, quod fecerat, inscriptum est.

X V.

Heredes fecit ex dimidia

parte Valerium Proculum, fratrem ex alio patre, ex quarta Augustum, ex duodecima Maecenatem, ex reliqua L. Varium et Plotium Tuccam: qui eius Aeneidem post

« ZurückWeiter »