Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

و

641., et 653. similibus initiis latebat , ut saepe factum critici norunt, et exemplo esse possunt versus 742.43. Libri VI., qui ob similem pariter versuum 741. 746. clausulam suo loco exciderant.

Poematia, quae, ut moris est, Virgilii versus, et in scriptis, et in typo expressis exemplaribus excipiunt, etsi a Virgilianae poeseos elegantia et nitore immane quantum distent, et in nostra hac editione addidimus; ita vero potiorum interpretum coniecturis, Heynii praesertim , sarta atque castigata, nostris etiam, sed perraro, collatis, ut lector in sensuum , frustra saepe quaerendorum, ambagibus non amplius distineretur, et abs que commentariis, aut variarum lectionum adiumento, percurri possent: quod eo facilius nobis suaderi passi sumus , quo magis de eorum corruptela certo constabat.

Haec, quae Virgilianae poeseos editioni luculentissimae praemittenda putavimus,animo perpende, Lector, et boni consule: novumque hoc typographices cimelium ea, quam artifex vere unicus meritus est, admiratione prosequere.

و

PVBLII

VIRGILII MARONIS

VITA.

a

AD

TIB. CLAVDIANVM MAXIMVM

DONATIANVM FILIVM

DE

P. VIRGILII MARONIS

VI TA.

CAPVT I. Pv Pyel. Vircilivs Maro parentibus modicis fuit , et praecipue patre Marone, quem quidam opificem figulum , plures Magii cuiusdam, viatoris , initio mercenarium , mox ob industriam generum, tradiderunt; quem cum agricolationi , reique rusticae et gregibus , praefecisset socer , silvis coemundis et apibus curandis reculam auxit. Natus est Cn. Pompeio Magno, M. Licinio Crasso primum

« ZurückWeiter »