Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Virgiliani Codices , auctoritatis illi quidem atque antiquitatis eximiae; tum labores, quos in Marone explanando mirum quam scienter impendit, semel atque iterum , praestantissimus aetatis nostrae vir Chr. Got. Heynius, effecerunt, ut firmiori solo insistere nobis nunc liceret, quam quum Horatium edebamus. Ipse quidem celeberrimus vir patienter nimis Burmannianam lectionem plerumque expressit, ita ut emendationes suas, egregia quamquam critices specimina, in Variarum Lectionum apparatu modo non omnes reiecerit. Ex hac copia ducendas nobis opes nostras existimavimus, ut lectionem iudicio nostro lectissimam amplecteremur; ita tamen ut, quod nobis auctoritate et ratione potissimum videbatur anteferremus, interdum al. terius viri prdeclari atque optime de Virgilio meriti Rich. Fr.Phil.Brunckii observationibus atque exemplo nisi, aliarum interdum rerum argumentis adducti:quae quisque, in huiusmodi studiis modo ne hospes omnino sit, ex Heynianis Variis Lectionibus eruere, atque a suo sensu valeat aestimare.

Vnum et alterum locum ad librorum Chisianorum auctoritatem refinximus ; quod tamen perraro accidit, nec forsan alibi quam in 8. 173. Georg. II. et in $. 381. Aen. III.

In propriorum nominum orthographia altiorem indaginem quandoque adhibuimus, ut ea vel a linguae indole et originibus , vel a monumentorum exemplis haud dissiderent. Ita v. c. Ecl. V. Ý.55. Simichon pro Stimicon reposui

و

mus; nam, ut cetera rationum momenta omittamus, syllabam oliu correptam in universa graecitate frustra quaesiveris. Ita ex Siculis Halaesinorum numis Halaesi nomen diphthongo in secunda sede notatum dedimus,cuius scriptionis et in codicibus exempla praesto erant. Ceterum Horatianae editionis orthographiam in plerisque retinuimus: vix in quibusdam severiorem formam, ut magis expensam, praeferendo.

Quum satis compertum sit Virgilianam poesin indignis Grammaticorum laciniis huc et huc foedatam , tum in veteribus libris, tum in editionibus plerisque contineri, eas sordes non amplius nitidissimorum carminum venustati obesse sivimus; et, Heynio et Brunckio, ut de aliis taceam, praeeuntibus,

و

inanes quasdam versuum Virgilianorum loco alieno repetitiones expunximus; eas tamen, quod Brunckius fecerat, ad calcem referendo: ineptos versus et hemistichia a mala manu interpolata asteriscis distinximus, exemplo Heynii. Versus autem, quos

, quos insulsae antiquorum interpretum argutiae et subtilitates a potioribus codicibus iusserant exulare , eos tamen optimae notae, et ad Virgiliani carminis splendorem, suavitatem , atque integritatem summopere factos, uncis quadratis tantum inclusimus, ne cum expungendis confunderentur. Quod praecipue accidit in primis illis versibus episodii Helenae Libro II. Aeneïdos, qui post 566um sequuntur,quibus narratio haud commode carere possit , quique Virgilii stylum ac spiritum profitentur; et

idcirco a sequentibus, qui scholasticorum lucernam redolent, erant secernendi : quod non satis ab interpretibus, non sine divinae illius narrationis iniuria, usque

adhuc fuerat animadversum.

Nullos tamen obelo transfixos versus invenies, qui iam in virorum doctorum suspicionem non inciderint, aut eorum improbationem non adepti sint, unum si demas Libri XI. 87., qui nescio quomodo, certe haud suo merito, censorum diligentiam fefellerat. Multos vero, de quorum νοθεια nobis non admodum liquebat , absque nota , ut probos, retinuimus, licet aliorum nimis severo iudiciodamnatos. Inter hos ř. 654. Lib. VIII. Aen. innotatum reliquimus , eius tantum mutata sede post ř. 641. Antiquissimi sphalmatis caussa in versuum

« ZurückWeiter »