Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Dum sicca tellure licet, dum nubila pendent.
Vere fabis satio: tum te quoque, medica, putres
Accipiunt sulci; et milio venit annua cura:
Candidus auratis aperit quum cornibus annum
Taurus, et averso cedens Canis occidit astro.
At si triticeam in messem robustaque farra
Exercebis humum, solisque instabis aristis;
Ante tibi eoae Atlantides abscondantur,
Gnosiaque ardentis decedat stella Coronae,
Debita quam sulcis committas semina, quamque
Invitae properes anni spem credere terrae.
Multi ante occasum Maiae coepere: sed illos
Exspectata seges vanis elusit aristis.

Si vero viciamque seres vilemque faselum,
Nec Pelusiacae curam aspernabere lentis;
Haud obscura cadens mittet tibi signa Bootes:
Incipe, et ad medias sementem extende pruinas.
Idcirco certis dimensum partibus orbem
Per duodena regit mundi sol aureus astra.

Quinque tenent caelum zonae; quarum una corusco
Semper sole rubens, et torrida semper ab igni;
Quam circum extremae dextra laevaque trahuntur,
Caerulea glacie concretae atque imbribus atris.
Has inter mediamque duae mortalibus aegris
Munere concessae divûm: via secta per ambas,
Obliquus qua se signorum verteret ordo.
Mundus ut ad Scythiam Rhipaeasque arduus arces
Consurgit; premitur Libyae devexus in austros.

Hic vertex nobis semper sublimis: at illum
Sub pedibus Styx atra videt Manesque profundi.
Maximus hic flexu sinuoso elabitur Anguis
Circum, perque duas in morem fluminis Arctos,
Arctos Oceani metuentes aequore tingi.

Illic, ut perhibent, aut intempesta silet nox
Semper, et obtenta densantur nocte tenebrae;
Aut redit a nobis Aurora, diemque reducit:
Nosque ubi primus equis Oriens adflavit anhelis,
Illic sera rubens accendit lumina Vesper.
Hinc tempestates dubio praediscere caelo
Possumus, hinc messisque diem, tempusque serendi;
Et quando infidum remis impellere marmor
Conveniat; quando armatas deducere classes,
Aut tempestivam silvis evertere pinum.

Nec frustra signorum obitus speculamur et ortus,
Temporibusque parem diversis quattuor annum.
Frigidus agricolam si quando continet imber,
Multa, forent quae mox caelo properanda sereno,
Maturare datur: durum procudit arator

Vomeris obtusi dentem: cavat arbore lintres:

Aut pecori signum, aut numeros impressit acervis.
Exacuunt alii vallos furcasque bicornes,
Atque Amerina parant lentae retinacula viti.
Nunc facilis rubea texatur fiscina virga:
Nunc torrete igni fruges, nunc frangite saxo.
Quippe etiam festis quaedam exercere diebus
Fas et iura sinunt: rivos deducere nulla

Relligio vetuit, segeti praetendere sepem,
Insidias avibus moliri, incendere vepres,
Balantumque gregem fluvio mersare salubri.
Saepe oleo tardi costas agitator aselli,
Vilibus aut onerat pomis; lapidemque revertens
Incusum, aut atrae massam picis urbe reportat.
Ipsa dies alios alio dedit ordine luna
Felices operum: quintam fuge; pallidus Orcus,
Eumenidesque satae: tum partu terra nefando
Coeumque Iapetumque creat, saevumque Typhoëa,
Et coniuratos caelum rescindere fratres.
Ter sunt conati imponere Pelio Ossam

Scilicet, atque Ossae frondosum involvere Olympum:
Ter Pater exstructos disiecit fulmine montes.
Septima post decimam felix, et ponere vitem,
Et prensos domitare boves, et licia telae
Addere: nona fugae melior, contraria furtis.
Multa adeo, gelida melius se nocte dedere,
Aut quum sole novo terras irrorat Eous.
Nocte leves melius stipulae; nocte arida prata
Tondentur: noctes lentus non deficit humor.
Et quidam seros hiberni ad luminis ignes
Pervigilat, ferroque faces inspicat acuto.
Interea longum cantu solata laborem
Arguto coniux percurrit pectine telas;
Aut dulcis musti vulcano decoquit humorem,
Et foliis undam trepidi despumat aheni.

At rubicunda ceres medio succiditur aestu,

Et medio tostas aestu terit area fruges.

Nudus ara, sere nudus: hiems ignava colono.
Frigoribus, parto agricolae plerumque fruuntur,
Mutuaque inter se laeti convivia curant:
Invitat genialis hiems, curasque resolvit:
Ceu pressae quum iam portum tetigere carinae,
Puppibus et laeti nautae imposuere coronas.
Sed tamen et quernas glandes tum stringere tempus,
Et lauri baccas, oleamque, cruentaque myrta;
Tum gruibus pedicas, et retia ponere cervis,
Auritosque sequi lepores; tum figere damas,
Stuppea torquentem Balearis verbera fundae:
Quum nix alta iacet, glaciem quum flumina trudunt.
Quid tempestates autumni et sidera dicam?
Atque ubi iam breviorque dies, et mollior aestas,
Quae vigilanda viris? vel quum ruit imbriferum ver;
Spicea iam campis quum messis inhorruit, et quum
Frumenta in viridi stipula lactentia turgent?
Saepe ego, quum flavis messorem induceret arvis
Agricola, et fragili iam stringeret hordea culmo,
Omnia ventorum concurrere proelia vidi;
Quae gravidam late segetem ab radicibus imis
Sublime expulsam eruerent: ita turbine nigro
Ferret hiems culmumque levem stipulasque volantes.
Saepe etiam immensum caelo venit agmen aquarum,
Et foedam glomerant tempestatem imbribus atris
Collectae ex alto nubes: ruit arduus aether,
Et pluvia ingenti sata laeta boumque labores

Diluit: implentur fossae, et cava flumina crescunt
Cum sonitu, fervetque fretis spirantibus aequor.
Ipse Pater, media nimborum in nocte, corusca
Fulmina molitur dextra; que maxima motu
Terra tremit: fugere ferae; et mortalia corda
Per gentes humilis stravit pavor: ille flagranti
Aut Atho, aut Rhodopen, aut alta Ceraunia telo
Deiicit; ingeminant austri et densissimus imber;
Nunc nemora ingenti vento, nunc litora plangunt.
Hoc metuens, caeli menses et sidera serva;
Frigida Saturni sese quo stella receptet;
Quos ignis caeli Cyllenius erret in orbes.
In primis venerare deos, atque annua magnae
Sacra refer Cereri, laetis operatus in herbis,
Extremae sub casum hiemis, iam vere sereno.
Tunc pingues agni, et tunc mollissima vina;
Tunc somni dulces, densaeque in montibus umbrae.
Cuncta tibi Cererem pubes agrestis adoret;

Cui tu lacte favos, et miti dilue baccho,
Terque novas circum felix eat hostia fruges;
Omnis quam chorus, et socii comitentur ovantes,
Et Cererem clamore vocent in tecta: neque ante
Falcem maturis quisquam supponat aristis,
Quam Cereri torta redimitus tempora quercu
Det motus incompositos, et carmina dicat.

Atque haec ut certis possimus discere signis, Aestusque, pluviasque, et agentes frigora ventos; Ipse Pater statuit, quid menstrua luna moneret;

« ZurückWeiter »