Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Fletibus, aut voces ullas tractabilis audit.

Fata obstant, placidasque viri deus obstruit aures.
Ac velut, annoso validam quum robore quercum
Alpini Boreae nunc hinc nunc flatibus illinc
Eruere inter se certant: it stridor; et altae
Consternunt terram concusso stipite frondes;
Ipsa haeret scopulis; et, quantum vertice ad auras
Aetherias, tantum radice in Tartara tendit.
Haud secus adsiduis hinc atque hinc vocibus heros
Tunditur, et magno persentit pectore curas.
Mens immota manet: lacrymae volvuntur inanes.
Tum vero infelix fatis exterrita Dido

Mortem orat: taedet caeli convexa tueri.
Quo magis inceptum peragat, lucemque relinquat,
Vidit, turicremis quum dona imponeret aris,
(Horrendum dictu) latices nigrescere sacros,
Fusaque in obscenum se vertere vina cruorem.
Hoc visum nulli, non ipsi effata sorori.
Praeterea fuit in tectis de marmore templum
Coniugis antiqui, miro quod honore colebat,
Velleribus niveis et festa fronde revinctum.
Hinc exaudiri voces et verba vocantis

Visu viri; nox quum terras obscura teneret:
Solaque culminibus ferali carmine bubo
Saepe queri, et longas in fletum ducere voces.
Multaque praeterea vatum praedicta priorum.
Terribili monitu horrificant. Agit ipse furentem
In somnis ferus Aeneas: semperque relinqui

Sola sibi, semper longam incomitata videtur
Ire viam, et Tyrios deserta quaerere terra.
Eumenidum veluti demens videt agmina Pentheus,
Et solem geminum, et duplices se ostendere Thebas:
Aut Agamemnonius scenis agitatus Orestes;
Armatam facibus matrem et serpentibus atris
Quum fugit, ultricesque sedent in limine Dirae.
Ergo ubi concepit furias evicta dolore,
Decrevitque mori; tempus secum ipsa modumque
Exigit, et moestam dictis adgressa sororem,
Consilium vultu tegit, ac spem fronte serenat:
Inveni, germana, viam, (gratare sorori)

Quae mihi reddat eum, vel eo me solvat amantem.
Oceani finem iuxta, solemque cadentem,
Vltimus Aethiopum locus est, ubi maximus Atlas
Axem humero torquet stellis ardentibus aptum:
Hinc mihi Massylae gentis monstrata sacerdos;
Hesperidum templi custos, epulasque draconi
Quae dabat, et sacros servabat in arbore ramos,
Spargens humida mella soporiferumque papaver.
Haec se carminibus promittit solvere mentes,
Quas velit; ast aliis duras immittere curas;
Sistere aquam fluviis, et vertere sidera retro;
Nocturnosque ciet manes: mugire videbis
Sub pedibus terram, et descendere montibus ornos.
Testor, cara, deos, et te, germana, tuumque
Dulce caput, magicas invitam adcingier artes.
Tu secreta pyram tecto interiore sub auras

Erige, et arma viri, thalamo quae fixa reliquit.
Impius, exuviasque omnes, lectumque iugalem,
Quo perii, superimponas. A bolere nefandi
Cuncta viri monumenta iubet monstratque sacerdos.
Haec effata silet. Pallor simul occupat ora.
Non tamen Anna novis praetexere funera sacris
Germanam credit, nec tantos mente furores
Concipit, aut graviora timet, quam morte Sychaei.
Ergo iussa parat.

At regina pyra penetrali in sede sub auras
Erecta ingenti, taedis atque ilice secta,
Intenditque locum sertis, et fronde coronat
Funerea super exuvias, ensemque relictum,
Effigiemque toro locat, haud ignara futuri.
Stant arae circum, et crines effusa sacerdos
Tercentum tonat ore deos, Erebumque, Chaosque,
Tergeminamque Hecaten, tria virginis ora Dianae.
Sparserat et latices simulatos fontis Averni:
Falcibus et messae ad lunam quaeruntur ahenis
Pubentes herbae, nigri cum lacte veneni:
Quaeritur et nascentis equi de fronte revulsus,
Et matri praereptus amor.

Ipsa mola, manibusque piis, altaria iuxta,
Vnum exuta pedem vinclis, in veste recincta,
Testatur moritura deos, et conscia fati
Sidera: tum, si quod non aequo foedere amantes
Curae numen habet, iustumque memorque precatur.

Nox erat, et placidum carpebant fessa soporem

t

Corpora per terras, silvaeque et saeva quierant
Aequora: quum medio volvuntur sidera lapsu,
Quum tacet omnis ager: pecudes, pictaeque volucres,
Quaeque lacus late liquidos; quaeque aspera dumis
Rura tenent, somno positae sub nocte silenti
[Lenibant curas, et corda oblita laborum.]
At non infelix animi Phoenissa, neque umquam
Solvitur in somnos, oculis ve aut pectore noctem
Accipit: ingeminant curae: rursusque resurgens
Saevit amor, magnoque irarum fluctuat aestu.
Sic adeo insistit, secumque ita corde volutat:
En quid ago? rursusne procos irrisa priores
Experiar? Nomadumque petam connubia supplex,
Quos ego sim toties iam dedignata maritos?
Iliacas igitur classes atque ultima Teucrûm
Iussa sequar? quiane auxilio iuvat ante levatos,
Et bene apud memores veteris stat gratia facti?
Quis me autem (fac velle) sinet; ratibusve superbis
Invisam accipiet? nescis heu! perdita, necdum
Laomedonteae sentis periuria gentis?

Quid tum? sola fuga nautas comitabor ovantes?
An Tyriis, omnique manu stipata meorum
Inferar? et quos Sidonia vix urbe revelli,

Rursus agam pelago, et ventis dare vela iubebo?
Quin morere, ut merita es; ferroque averte dolorem.
Tu lacrymis evicta meis, tu prima furentem
His, germana, malis oneras, atque obiicis hosti.
Non licuit thalami expertem sine crimine vitam

Degere, more ferae, tales nec tangere curas!
Non servata fides, cineri promissa Sychaeo!
Tantos illa suo rumpebat pectore questus.

Aeneas celsa in puppi, iam certus eundi, Carpebat somnos, rebus iam rite paratis. Huic se forma dei vultu redeuntis eodem Obtulit in somnis, rursusque ita visa monere est; Omnia Mercurio similis, vocemque coloremque, Et crines flavos, et membra decora iuventa: Nate dea, potes hoc sub casu ducere somnos? Nec, quae te circum stent deinde pericula, cernis? Demens! nec zephyros audis spirare secundos? Illa dolos, dirumque nefas in pectore versat, Certa mori, varioque irarum fluctuat aestu. Non fugis hinc dum praecipitare potestas praeceps, Iam mare turbari trabibus, saevasque videbis Collucere faces, iam fervere litora flammis:

?

Si te his attigerit terris aurora moraqtem.
Eia age, rumpe moras. Varium et mutabile semper
Femina. Sic fatus nocti se immiscuit atrae.
Tum vero Aeneas, subitis exterritus umbris,
Corripit e somno corpus, sociosque fatigat:
Praecipites vigilate, viri, et considite transtris:
Solvite vela citi. Deus aethere missus ab alto,
Festinare fugam, tortosque incidere funes,
Ecce iterum stimulat. Sequimur te, sancte deorum,
Quisquis es, imperioque iterum paremus ovantes.
Adsis o, placidusque iuves, et sidera caelo

« ZurückWeiter »