Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

(3) PRÆCEPTUM Saisinæ in favorem Jacobi Pendell. [fol. 22.]

FRATER Johannes Gresoun, Sacræ Theologiæ professor, Fratrum ordinis Prædicatorum intra Regnum Scotia prior provincialis, frater Thomas Steill, frater Mauricius Alan, frater Thomas Listoun, frater David Camroun, frater Willelmus Symson, frater Johannes Meyk, frater Michaell Seill, ac cæteri fratres loci ejusdem ordinis, prope burgum de Pertht, pro tempore præsentes, dilecto nostro Roberto Eviot, ballivo nostro in hac parte specialiter constituto, Salutem. Quia nobis clare constat quod quondam Donaldus Pendell, burgensis burgi de Pertht, pater Jacobi Pendell latoris præsentium, obiit ultimo vestitus et saisitus ut de feodo, ad pacem et fidem supremæ Dominæ nostræ reginæ suæque Tutoris et regni Gubernatoris, Jacobi comitis Araniæ, Dominum Hamiltoun &c., de toto et integro illo tenemento terræ cum pertinentiis jacen extra portam de "ly Castelgavill-brig" dicti burgi ex parte boreali vici ejusdem inter terram quondam Alexandri Patersoun, nunc vero Andreæ Berne, ex orientali ab una, et terram quondam Jacobi Andersoun nunc vero Johannis Andersoun, ex occidentali partibus ab altera, et communem viam, qua itur ad insulam borealem ab austro, et murum nostri orti orientalis ex parte boreali, et quod præfatus Jacobus Pendell fuit et est filius legitimus et propinquior hæres præfati quondam Donaldi Pendell, patris sui, et quod est legitimæ ætatis, et quod de nobis tenetur in capite in feudifirma pro solutione xxx s. usualis monetæ regni Scotia annuatim, nomine feudifirma, solvendorum. Vobis igitur, ballivis nostris antedictis, præcipimus et mandamus, quatenus, visis præsentibus, indilate saisinam statum et possessionem hæreditariam totius et integri dicti tenementi cum pertinentiis præfato Jacobo Pendell, vel suo certo attornato, latori præsentium, per terræ et lapidis traditionem, super fundum dictæ terræ, ut moris est in talibus, secundum vim formam e continentiam cartæ præfato quondam Donaldo Pendell, suo patri, per nostros prædecessores confectæ, tradatis ac juste deliveretis ac hoc nullo modo omittatis. Ad quod faciendum vobis ballivo nostro antedicto nostram plenariam, per præsentes, committimus potestatem sine revocatione duraturam. In cujus rei testimonium, sigillum commune dicti

nostri loci, unacum subscriptionibus nostris manualibus, est appensum. Apud dictum nostrum locum xxiv die mensis Aprilis, anno Domini millesimo quingentesimo quadragesimo nono. Coram his testibus, Dominis Thoma Swentoun, et Waltero Ramsay, capellanis et notariis publicis, Andrea Tailzour, Willelmo Kok, burgensibus burgi de Perth, et Mathæo Edward, nostro sergiando, cum diversis aliis.

(4) CARTA CONFIRMATIONIS cartæ venditionis terræ interioris per Jacobum Pendell fact: Johanni Pendell, consanguineo suo. [fol. 124.]

OMNIBUS hanc cartam visuris vel audituris Frater Johannes Gresoun, Sacræ Theologiæ professor, Fratrum ordinis Prædicatorum intra regnum Scotia prior provincialis, et frater David Camprone, sub-prior loci ejusdem ordinis, prope burgum de Perth, et cæteri dicti loci fratres ac conventus Salutem in Domino sempiternam. Sciatis nos quandam cartam alienationis fact: per Jacobum Pendell dilectis suis Johanni Pendell et Marjorie Yule, ejus sponsæ, in conjuncta infeodatione, et eorum alteri diutius viventi hæredibusque inter ipsos legitime procreatis seu procreandis et, illis deficientibus, legitimis et propinquioribus hæredibus dicti Johannis quibuscunque et suis assignatis, super tota et integra illa terra interiore et orto ejusdem cum suis pertinentiis jacen: extra lye Castelgavill-brig dicti burgi de nobis et successoribus nostris tenen:, per nos visam, lectam, inspectam et diligenter examinatam, sanam, integram, non rasam, non cancellatam, nec in aliqua sui parte suspectam, ad plenum intellexisse sub hac forma. Omnibus hanc cartam visuris vel audituris Jacobus Pendell, filius et hæres quondam Donaldi Pendell burgensis burgi de Perth, salutem in Domino sempiternam. Noveritis me, non vi aut metu ductum nec errore lapsum seu fraude aut dolo circumventum, sed ex mea mera et absoluta voluntate, utilitateque mea in hac parte previsa et pensata, vendidisse et alienasse et hac præsenti carta mea confirmasse, tenoreque præsentium vendere alienare et hac præsenti carta mea in perpetuum confirmare dilectis meis Johanni Pendell, consanguineo meo, et Marjorie Yule, ejus sponsæ, in conjuncta infeodatione, et eorum alteri diutius viventi hæredibusque inter ipsos legitime

I

per

procreatis seu procreandis, quibus deficientibus, veris legitimis, et propinquioribus hæredibus dicti Johannis quibuscunque et suis assignatis totam et integram meam terram interiorem, cum orto ejusdem et suis pertinentiis, jacen: extra portam de ly Castelgavill-brig et ex parte boreali ejusdem vici, inter terram Andreæ Husband, alias Berne, ex orientali et terram Johannis Andersoun ex occidentali, et terram meam anteriorem ex australi, et murum orti prioris et conventus Fratrum Prædicatorum ex boreali partibus, pro quadam certa summa pecuniaria mihi, dictos Johannem et Marjoriam, in mea magna et urgenti necessitate præ manibus in pecunia numerata totaliter et integre persoluta, de qua summa pecuniaria teneo me bene contentum ac totaliter et integre persolutum, dictosque Johannem et Marjoriam hæredes executores et assignatos suos pro me hæredibus executoribus et assignatis meis, præsentis cartæ meæ per tenorem, inde quittclamo et exonero in perpetuum. Tenen: et haben: totam et integram præfatam meam terram anteriorem cum orto ejusdem et suis pertinentiis præfatis Johanni Pendell et Marjorie Yule, ejus sponsæ, in conjuncta infeodatione, et eorum alteri diutius viventi hæredibusque inter ipsos legitime procreatis seu procreandis, quibus deficientibus, hæredibus dicti Johannis propinquioribus et suis assignatis quibuscunque a me hæredibus meis et assignatis de priore et conventu loci Fratrum Prædicatorum prope dictum burgum de Perth et suis successoribus in feudifirma et hæreditate in perpetuum, per omnes rectas metas suas fundat: et limitat: ut præmissum est, ex omni parte, libere, quiete, plenarie, integre, honorifice, bene et in pace, cum omnibus et singulis libertatibus commoditatibus aisiamentis ac justis suis pertinentiis quibuscunque, ad prædictam terram meam interiorem et ortum cum pertinentiis spectantibus, seu juste spectare valentibus quomodolibet in futurum, ac cum libero introitu et exitu portam anteriorem terræ meæ anterioris solitis et consuetis. Reddendo inde annuatim prædicti Johannes et Marjoria et eorum alter diutius vivens hæredesque sui et assignati suprascripti dictis priori et conventui loci Fratrum Prædicatorum dicti burgi de Perth servitium curiæ debitum et consuetum, ac persolvendo et relevando terram meam anteriorem prædictam a solutione triginta solidorum annui redditus de tota et integra terra mea, tam interiore quam anteriore, et orto ejusdem, prædictis priori et conventui annuatim nomine feudifirma solven: et de tribus solidis et quatuor

per

denariis domino priori et conventui monasterii Sanctiandreæ, ac de sex solidis et octo denariis monetæ usualis regni Scotia annualis redditus capellano altaris et capellaniæ Sancti Thomæ Apostoli in ecclesia parochiali dicti burgi fundat: et situat: et eorum successoribus, ad duos anni terminos consuetos, festa viz. Penthecostes et Sancti Martini in hyeme, per æquales dimedias portiones, tantum pro omni alio alio onere, servitio seculari, exactione, quæstione, seu demanda quæ, de prædicta terra mea interiore cum orto et suis pertinentiis, per quoscunque juste exigi poterunt quomodolibet vel requiri. Et ego vero, prædictus Jacobus Pendell hæredes mei et assignati totam et integram prædictam terram meam interiorem et ortum cum pertinentiis præfatis Johanni Pendell et Marjorie Yule, ejus sponsæ, in conjuncta infeodatione, et eorum alteri diutius viventi et hæredibus inter ipsos legitimæ procreatis seu procreandis, quibus deficientibus, legitimis et propinquioribus hæredibus dicti Johannis quibuscunque et suis assignatis, in omnibus et per omnia, ut præmissum est, per omnes meas possessiones bonaque mea, mobilia et immobilia, præsentia et futura, et specialiter per meam terram anteriorem prædictam-quam dedi eisdem cum saisina secuta, in speciale warrantum et securitatem, dictis Johanni et Marjoriæ, de warrantizando præfatam terram meam interiorem et ortum cum pertinentiis liberam ab omni alio annuo redditu et servitio seculari præter servitium dictis priori et conventui debitum, et dictos quadraginta solidos annualis redditus eis et aliis, ut præscribitur, solvendos-contra omnes mortales warrantizabimus acquietabimus et in perpetuum defendemus. In cujus rei testimonium sigillum meum proprium huic præsenti cartæ meæ manu mea subscriptæ est appensum. Apud dictum burgum de Perth, penultimo die mensis Aprilis, anno Domini millesimo quingentesimo quadragesimo nono, coram his testibus, Roberto Eviot, Andrea Berne, Johanne Andersoun, Johanne Berne, Andrea Tailzour, Dominis Thoma Swentoun, Waltero Ramsay, capellanis et notariis publicis, cum diversis aliis.' Quam quidem cartam et alienationem in eadem contentam, in omnibus suis punctis, articulis, conditionibus, modis, et circumstantiis suis quibuscunque, in omnibus et per omnia, forma pariter et effectu, ut præmissum est, approbamus ratificamus ac pro nobis et successoribus nostris pro perpetuo confirmamus, salvis nobis et successoribus nostris juribus et servitiis de prædicta terra interiore et anteriore ac orto ejusdem et de qualibet

parte eorundem, ac (potestate) distringendi totum et integrum tenementum, tam anterius quam posterius, pro dictis triginta solidis nomine feudifirmæ nobis attinent: toties quoties opus fuerit. In cujus rei testimonium huic præsenti cartæ nostræ confirmationis sigillum commune dicti loci nostri, unacum nostris subscriptionibus manualibus, est appensum. Apud præfatum locum nostrum, prope burgum de Perth, secundo mensis Maii, anno Domini millesimo quingentesimo quadragesimo nono, coram his testibus, Roberto Eviot, Andrea Tailzour, Willelmo Cok, Johanne Andersoun, Andrea Berne, Johanne Berne, Dominis Thoma Swentoun, Waltero Ramsay, notariis publicis, Mathæo Edward, sergiando nostro.

Frater JOHANNES GRESOUN, Provincialis, manu sua.
Frater DAVID CAMRONE, Subprior, manu sua.

Frater THOMAS STEILL, manu sua.

Frater MAURICIUS ALANUS, manu sua.

Frater THOMAS LISTOUN, manu sua.

Frater WMUS. SYMSOUN, manu sua.

Frater JOHANNES MEYK, manu sua.

Frater MICHAEL SEILL.

Wt. my hand at y pen.

[Confirmation by the Friars, on 2nd May 1549, of a sale made on 29th April immediately preceding by James Pendell to his relative John Pendell, and Marjory Yule his spouse, of the inner portion of the land outside the Castlegable-brig, bounded on the south by the street, and on the north by the wall of the Monastery orchard. This inner property was now burdened with annuals to the amount of 40 sh., formerly mentioned.]

(5) PRÆCEPTUM Saisinæ in favorem Johannis Pendell. [fol. 125.] FRATER Johannis Gresone, Sacræ Theologiæ professor, Fratrum ordinis Prædicatorum intra regnum Scotia prior provincialis, et frater David Camprone, loci ejusdem ordinis prope burgum de Perth subprior, et conventus ejusdem loci dilecto nostro, Roberto Eviot, ballivo nostro in hac parte specialiter constituto, Salutem: Quia Jacobus Pendell, filius et hæres quondam Donaldi Pendell, burgen: burgi de Pertht, vendidit et alienavit Johanni Pendell, suo consanguineo, et Marjorie Yule, ejus sponsæ, in conjuncta infeodatione, et hæredibus inter ipsos legitime

« ZurückWeiter »