P. OVIDII NASONIS ARTIS AMATORIE LIBER SECUNDUS. DICITE, IÖ Pæan: et, iö, bis dicite, Pæan : Vecta peregrinis Hippodamia rotis. 5 Quid properas, juvenis? mediis tua pinus in undis 1. Io Paan.] In Balliolensi erat Glossa: Iö est vox exultantium venatorum, qui capta fera lö Paan inclamabant, eo quod is sit Deus venatoriæ artis; cujus soror Diana venatrix quoque esse dicitur. In Metamorphoseon iv. 513. autem legitur de Athamante furente: Clamat, ö comites, his retia tendite silvis. vid. ad iii. Met. 713. et Cuper. i. Obs. i. BURM. 4. Præferor Ascræo, Mæonioque seni.] Homerus ante Romam conditam fuit. Ex historia igitur seni: Hesiodus etiam. Auctor M. Tullius in prooemio lib. i. VOL. II. Tuscul. Disputat. CIOF. 5. Priameius hospes.] Paris, Priami filius, qui hospitio benigne exceptus a Menelao, illius conjugem rapuit. Amyelis. Amyclæ, urbs in Laconia, non longe a Lacedæmone; unde Castor et Pollux et soror Helena, modo Lacedæmone, Amyclis modo, dicuntur nati. AMAR. 8. Vecta peregrinis Hippodamia rotis.] Usus est hoc carmine in epist. Hermiones ad Oresten. 70. quam omnium optime exposuit Parrhasius lib. iii. in Claud. CIOFANUS. vid. ad iii. Amor. ii. 15. B |