Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Feminaque ut maribus coniungi possit, habere
Mutua, qui nectant inter se gaudia uterque.

Multaque tum interiisse animantum secla necessest
Nec potuisse propagando procudere prolem.
Nam quaequomque vides vesci vitalibus auris,
Aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
Ex ineunte aevo genus id tutata reservans.
Multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
Commendata manent, tutelae tradita nostrae.

[ocr errors]

Principio, genus acre leonum saevaque secla
Tutata est virtus, volpeis dolus et fuga cervos.
At levisomna canum fido cum pectore corda
Et genus omne, quod est veterino semine partum,
Lanigeraeque simul pecudes et bucera secla,
Omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi.
Nam cupide fugére feras pacemque sequutae
Sunt et larga suo sine pabula parta labore,
Quae damus utilitatis eorum praemia caussa.
At, queis nil horum tribuit natura, neque ipsa
Sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
Utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
Praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
Scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
Indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
Donec ad interitum genus id Natura redegit.

Sed neque Centaurei fuerunt nec tempore in ullo

855

860

865

870

875

catervatim Ludunt. 848. procudere, quod v. 854. est sine controversia ac propter hoc ipsum, ut devitaretur inepta et quaesita varietas, hic quoque praeferendum erat, habent Cd. 2. L. H. —praecludere C. E. — producere Brix. Av. P. W. F. 850. semina, quae E. a sec. m. Av. P. Wak. qua C. E. a pr. m. Edd. vett. A. L. H. 852. qui] ita meliores Codd., etiam C. E. Edd. vett. queis Codd. 3. Av. illud praetuli. Ib. metuent Codd. 7. E. Ed. vett. metuunt 4. metuant II. mutuent C. nectent Av. P. nectant A. L. H. Eichst. meterent W.

inus at.

[ocr errors]

coni, ideoque et v. praecedente contra Codd. scripsit posset. Ib. uterque Libri omnes. Edd. vett. A. utrisque L. H. 857. Construe: , mobilitas est tutata id genus, idem reservans, ita ut idem conservaret." 861. et E. a sec. m. Av.-H. a fuga E. a pr. m. Nec tamen propter seqq. At levisomna h. 1. scribere possuut C. Ald. W. 866. secuta L. Bentl. 872. Male in Edd. vulg. etiam in Forbig. ponitur signum interrog, post v. tutum. Una scil. est periodus At, queis Natura redegit: et quare non est partic. interrog., sed causalis, », quam ob causam, propter quam utilitatem." 876. fuerunt (e brevi) Cdd, pleriq. Vulgo, etiam Eichst. Forb. fuerant C. E. Edd. vett. Wak.

[ocr errors]

880

Esse queunt; duplici natura et corpore bino
Ex alienigenis membris compacta potestas,
Hinc illinc par vis ut non sic esse potissit.
Id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
Principio, circum tribus actis impiger annis
Floret equus; puer haud quaquam, quin saepe etiam tunc
Ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
Post ubi equum validae vires aetate senecta
Membraque deficiunt fugienti languida vita,
Tum demum, puerili aevo florente, iuventas
Officit et molli vestit lanugine malas:

885

Ne forte ex homine et veterino semine equorum
Confieri credas Centauros posse neque esse,
Aut rabidis canibus succinctas semimarinis
Corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
Inter se quorum discordia membra videmus :
Quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
Corporibus neque perficiunt aetate senecta
Nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
Conveniunt neque sunt eadem iocunda per artus:

890

895

877. queunt etiam C. E. queat compacta potestas Av.-Hav. Immoratur huc opinioni refellendae respiciens non solum fortasse ad fabulam de Centauris, sed etiam ad Empedoclis illud: (v. 214. Sl.) xolλà μèv ảμqıπρόσωπα καὶ ἀμφίστερνα φύεσθαι, βουγενῆ, ἀνδρόπρωρα, τὰ δ' ἔμπαλιν ἐξανατέλλειν ἀνδροφυῆ, βούκρανα μεμιγμένα τὰ μὲν ὑπ' ἀνδρῶν, τῇ δὲ γυναικοφυἢ σκιεροῖς ἠσκημένα γυίοις. Ceterum Gentauros Scyllasque apud poëtas et in antiquis monumentis passim coniungi observat Visconti Museo Pio-Clem. 5. p. 21. Lucr. 4, 736. Aen. 6, 286. Stat. Silv. 5, 3, 280. 879. Ita ut ex utraque parte monstri, ex homine puta et equo constantis, nequeat esse par utilitas membrorum." Wak. Ceterum Brix. Av. Iu. A.: Hinc illinc par vis ut non par esse potis sit. Contra E. Hinc illinc ut non sit pars esse potis sit. Cd. C. Hinc illinc parib.: ut non sit pars esse potis sit; adeo ut minime errarit Wak., quod arbitratus est Forb. 882. In Codd. atque Edd. vett. deest et ita, et quin; Cd. E. haud quanquam saepe etiam nunc. In margine: „Addo sed; muto quaquam." Cd. G. haud quaquam etiam nunc om. quin saepe. Huius loco Av. P. inseruerunt quia. Ald. quin. (haudquaquam, quin saepe etiam nunc) idque revocavi; quin scil. absorptum fuit a praecedente syllaba quam. Italam interpolationem sapit illud ita unius Cod. recentissimi . quem secuti sunt W. Eichst. haud ita quaquam; saepe etiam nunc, pro quo Av. P. non male etiam tunc. [quod nunc praetuli.] 883. in somnis] ita Codd. Edd. omnes Eichst. idque verum censeo. Puer triennis somnians tantum mammam quaerit, insomnis Wak. coni. („difficilis, querulus.") Per similem åßheчiav rerum naturalium Hav, laetantia ex 3 Codd. (etiam E.) recepit. Ib. quaeret. Ita Codd. Hav. W. quaerit Av. L. 886. Ita C. E. a pr. m. A. W. A sec. m. in E.,superscr. a; ut sit florenta ; et sic :

Quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
Barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.

Ignea flamma quidem quom corpora fulva leonum
Tam soleat torrere atque urere quam genus omne
Visceris in terris quodquomque et sanguinis exstet:
Quî fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
Prima leo, postrema draco, media ipsa chimaera
Ore foras acrem flaret de corpore flammam?

Quare etiam tellure nova caeloque recenti,
Talia qui fingit potuisse animalia gigni,
Nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
Multa licet simili ratione effutiat ore.
Aurea tum dicat per terras flumina volgo
Fluxisse et gemmis florere arbusta suësse:

900

905

910

Aut hominem tanto membrorum esse impete natum,

Trans maria alta pedum nixus ut pandere posset
Et manibus totum circum se vortere caelum.
Nam, quod multa fuere in terris semina rerum,
Tempore quo primum tellus animalia fudit,
Nil tamen est signi mixtas potuisse creari

915

[ocr errors]

"

[ocr errors]

puerili aevo florenta Vind. Ver. Ven. (puerili aevo florentae Brix.); unde W. volebat florala, vocabulum nihili. pueris uevo florente Av.-H. 887. Officit cum aliis Cdd. etiam C. E. Wak. Obstat, interponit se levori genarum." Inde ab Avancio ediderunt Occipit, quod Lucretianum non est: illo frequenter utitur. 890. rabidis Heins. Bentl. coni. W. rapidis Codd. Edd. omnes ante W. 894. perficiunt ex uno Cod. W. Ceteri (C. E.) Edd. vett. proficiunt, unde proiiciunt Turneb. L. H. perficiunt robora explica cum Wak. ad finem ducunt, ita ut nequeant progredi." 899. Brix. Ignia (Ignea Av. P.) flamma quidem quom corpora omisso vero. In Cd. E. Ver. Ven. deest et Ignea et vero, quod comparet iam ap. Iunt. et Ald.: Flamma quidem vero quom corpora fulva l. Vides utrumque esse ex suppl. Immo Criticus in margine E. tertium pravissimum protulit: Flamma quidem febris quom c. f. l. Lectio autem Brix. quum magis poëtica videretur, languere contra istud vero, illam etsi incertam praetulimus. Nec vero male Pomponius Laetus in Cd. C.: Ardua flamma quidem quom c. f. l. Possum etiam coniicere: Fervida flamma cet. ut infra v. 1098. flammai fervidus ardor. 903. Ex aliq. Codd. (etiam E.) W. Eichst. medio. Sed 1. ζ, 181. Hesiodi Theog. 323. πρόσθε λέων, ὅπιθεν δὲ δράκων, μέσση δὲ χίμαιρα, δεινὸν ἀποπνείουσα πυρὸς μένος αιθομένοιο. 904. Ita A. L. H. Ore feras Codd. 3. Edd. vett. Av. P. Ore ferens Cod. unus. (Horriferas alius.) Ore ferox tertius. Patet posteriora haec omnia ex interpolatione esse; neque erat cur Wak. Eichst. suo calculo probarent ferox, quum foras Lucretio in deliciis sit, (6, 1153. cet.) magisque corruptioni obnoxium fuisse videatur quam ferox. (E. a pr. m. Ore feras [sicque C.], a sec. Ore ferens.) Ib efflaret L. H. Ib. (de pectore W.) 912. Ita Cod. unus. Av. pondere Codd. Edd. vett. ponere A. L. H.

Inter se pecudes compactaque membra animantum :
Propterea, quia, quae de terris nunc quoque abundant,
Herbarum genera ac fruges arbustaque laeta,
Non tamen inter se possunt complexa creari;
Sed si quaeque suo ritu procedit et omnes
Foedere naturae certo discrimina servant.

Et genus humanum multo fuit illud in arvis
Durius, ut decuit, tellus quod dura creasset;
Et maioribus et solidis magis ossibus intus
Fundatum, validis aptum per viscera nervis,
Nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
Nec novitate cibi nec labi corporis ulla.

Multaque per caelum solis volventia lustra
Volgivago vitam tractabant more ferarum.
Nec robustus erat curvi moderator aratri
Quisquam nec scibat ferro molirier arva;
Nec nova defodere in terram virgulta neque altis
Arboribus veteres decidere falcibu' ramos.
Quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
Sponte sua, satis id placabat pectora donum:

920. possint L. H.

[ocr errors]

920

925

930

935

921. Sed tunc dumtaxat possunt creari, si quaeque cet." Sic Cdd., etiam C. E. W. Sed sic Margo Cd. E. Av. P. A. sic L. Hav. 922. Foedera naturae certo discrimine servant C.

[ocr errors]
[ocr errors]

Res 925. e so

lidis Ver. Ven. Av. P. Sed Arnobius non patitur vulgatam vocem de loco moveri. Scil. is Lib. 2. p. 54. Ossibus illis fundata sunt corpora et nervorum colligatione devincta." Wak. 926. et validis Av.-Hav. 932. quidquam Codd. 4. Edd. vett. (unde quidquam nec scibant. W. coni.) quisquam servant C. E. Tum C. E. mollirier. 942. Sic C. E. Alii Cdd. W. dura Brix. A. dia Av. P. L. H. 943. ad sedare Macrob. 6, 6. L. H. 945. H. 1. omnes Cdd. et. Edd. vett. corruptelis deformantur; v. c. claricitati a te. E. claritati ate Brix. claritati a te Ver. Ven. Tum e coni. clarior accitat Pomp. Laetus sive Cd. C. Av. P. A.; cuius verbi quantitas et auctoritas dubia est. Omnes postea de Sim. Bosii coni. ediderunt: Claricitat late i. e. clare citat, verbum omni auctoritate atque etiam analogia destitutum, nam altitonans, altivolans, blandiloquens, quae laudant, toto genere diversa sunt: siquidem nemo inter Latinos dixisset: altivolat, blandiloquitur. Vocabulum legitimum h. 1. esset : Allectat late, quod ne literarum quidem ductibus magnopere discrepat a corruptae lectionis vestigiis. [Ne verbum monstruosum deturparet etiam hanc Edit., recepi nunc bonam Forb. coni. Claru' citat.] 946. Ita Margo Cd. E. A. L. H. (nocte vagi Bentl.) nota magis C. nota vagis E. Cdd. Alii. W. Sed altera lectio manifesto vera:,,quum noctu vagarentur cubile quaerentes, sese recipiebant in antra." Contra in altera lectione, si qui significatus inest, hic est: ,etiam per diem tenebant, habitabant antra, quae palantes aliquando invenerant." Sed hoc utique minus aptum. Et habet alibi v. noctivagus Lucr. Pro Nympharum Pinzg. volebat Lympharum. 947. aestibant Edd. vett. exibant Av. Hav. quod reposui. escibant Codd. aliq., etiam E. ex qua Italorum scriptura, (esce, uscivano) natum aliq. Codd. (C.) excibant a Wak. et Forb. re

[ocr errors]

Glandiferas inter curabant corpora quercus
Plerumque; et, quae nunc hiberno tempore cernis

Arbuta puniceo fieri matura colore,

Plurima tum tellus, etiam maiora, ferebat:
Multaque praeterea novitas tum florida mundi
Pabula dira tulit miseris mortalibus ampla.

940

At sedare sitim fluviei fontesque vocabant;
Ut nunc montibus e magnis decursus aquaï
Claru' citat late sitientia secla ferarum.
Denique noctivagei silvestria templa tenebant
Nympharum, quibus exibant humore fluenta
Lubrica, proluvie larga lavere humida saxa,
Humida saxa super viridi stillantia musco,
Et partim plano scatere atque erumpere campo.
Necdum res igni scibant tractare neque uti
Pellibus et spoliis corpus vestire ferarum:
Sed nemora atque cavos monteis silvasque colebant,
Et frutices inter condebant squalida membra,
Verbera ventorum vitare imbreisque coactei.

Nec commune bonum poterant spectare neque ullis
Moribus inter se scibant nec legibus uti.

945

950

955

ceptum; („, exsuscitabant aquas et properabant Nymphae.") Ita et 6, 1215. Av. P. exciret male pro exiret (Brix.) Sed Epicuro ita iubente ubique Lucretius negat talia Deorum opera administrari, veluti 4, 579. quem locum, quum ex pulchrioribus sit, totum huc apponam: Sex etiam aut septem loca vidi reddere voces, Unam quom iaceres: ita colles collibus ipsei, Verba repulsantes iterabant dicta referri. Haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere Finitumei fingunt et Faunos esse loquuntur, Quorum noctivago strepitu ludoque iocanti Affirmant volge taciturna silentia rumpi Chordarumque sonus fieri dulceisque querelas, Tibia quas fundit digitis pulsata canentum: Et genus agricolúm late sentiscere, quom Pan, Pinea semiferi capitis vallamina quassans, Unco saepe labro calamos percurrit hianteis, Fistula silvestrem ne cesset fundere musam. Cetera de genere hoc monstra ac portenta loquuntur; Ne loca deserta ab divis quoque forte putentur Sola tenere, ideo iactant miracula dictis; Aut aliqua ratione alia ducuntur; ut omne Humanum genus est avidum nimis auricularum. Ceterum explica „, quibus exibant fluenta partim lavere, (ut laverent) humida saxa, ipsorum scil. antrorum solum (Boden) opertun musco, unde in subiectas antro rupes aqua desuper stillabat, partim ut aqua per rimas rupium absorpta dein de plano campo per fontes erumperet." Amabant autem antiqui eiusmodi repetitiones: Homerus Iliad. 22, 127. βαριζέμεναι ἅτε παρθένος ἠθεός τε Παρθένος nideós r' dapišerov åλhýλoiïv. Cic. de Divin. 1, §. 14. acredula vocibus instat, Vocibus instat cet. Horat. Epod. 16, 41. arva beata Petamus arva cet. 955. imbrisque est scriptura Cdd., etiam C. E. Hinc dubitatum est utrum esset genit. singul., an accus. plur. Hoc praestat. 957. scibant exhibent Pius-Hav. sciebant Codd. aliq. G. E. Ven., unde fluxit inanis W. coni. scierant ab Eichst.

retenta.

« ZurückWeiter »