Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

versa in opinionem induxerat Marmontelium, ut intra tragicos affectus non minus epicum genus contineri, et idem argumentum in utrumque usum accommodari posse existimaret. Sed dramate latius patere carmen epicum, hoc est, narrationem per caussas et consilia expositam; et magnos affectus non nisi unam esse ex pluribus admirationis movendæ caussis, ex superioribus facile intelligitur. Ne illud moneam, epici carminis virtutes multas ex narrationis bonæ indole et natura esse petendas, ad quam utique cum ceteris et hoc spectat, ut tanto dulcior sit omnis narratio, quanto magis illa animum terrore vel miseratione exagitat; ut vero, quod vir elegantissimus arbitrabatur, sutilis aliqua tragicarum actionum compages bonum epos efficiat, valde ve

Alia res est, si quis profiteatur, ex epici carminis partibus bonas tragœdias fieri posse, de quo jam Aristoteles egit Poet. c. 23 et 26.

Illud interça negari nequit, cum id, quod admirationis majoris vim et caussam habet, ad animos nostros movendos tanto sit potentius, heroica argumenta genus epici carminis nobilissimum constituere; inprimis si ex heroicis temporibus petitum fuerit, quibus deorum interventu res aut gestæ sunt aut geri credita; etsi minus bene a Batteusio et aliis tota epici carminis vis ab his deorum ministeriis deduci cœpit. Nec quicquam infelicius cedere potest, quam ubi deorum aut geniorum opera uti voluere poetæ iis in rebus exponendis, quas non nisi hominum consilio et manu gestas esse satis constabat.

V. Reliqua, quæ de carmine epico præcipi solent, partim ex narrationis bonæ ratione ac præceptis, partim ex poeticæ orationis genio, quatenus in utroque summa perfectaque ratio quæritur, repetita sunt et facile repeti possunt; v. c. quæ de episodiis argute magis quam vere disputantur; et quæ de unitatis lege præcipiuntur. Una debet esse actionis summa, si quidem summus in hoc admirationis injiciendæ genere effectus propositus est poetæ; ne distrahatur audientis animus infringaturque adeo sensus affectusque vis et intentio, si ad plura avocetur. Neque in his animos generosiores diu detineri velim. Pleraque enim sunt talia, ut, nisi quis tardissimi sit ingenii, primo statim rerum objectu ea percipiat. Quorsum enim operose multa conscribere aut commemorare, ut factum, quod argumentum epicum contineat, doceas esse debere unum, et absolutum, et intra justum temporis spatium comprehensum? quorsum de nectendo et dissolvendo nodo, h. e. de difficultatibus aut motis, aut objectis? de episodiorum affi

• Poetique Françoise T. II, p. 234 sqq.

nitate et nexu cum epica narratione? Hæc intelligere et assequi haud adeo difficile est ;* difficultates paullo majores tunc nascuntur, si in rem præsentem deducendæ sunt istæ disputationes, ut appareat, qua ratione et arte in magno factorum numero argumentum carminis ita digeri et adornari possit, ut ad unitatem deducatur res. Hoc ingenio poetæ relinquitur; qui, si ad hoc satis ingenio valet, multo magis præceptorum istorum copiosa expositione carebit.

Ut vero admiratio rei magnæ animum tenere et delectatione perfundere possit, quis porro non videt, ea omnia a poeta curari et sagaciter provideri debere, quæ ad illud consilium prodesse, caveri debere ea, quæ obesse possint? adeoque ante omnia lectoris animum argumenti notione aliqua esse imbuendum, ut nec tamen exsatietur; in mediam rem esse rapiendum, ut nec tamen rerum novitas obscuritate laboret; cumque omnia ad sensus et phantasmata in carmine redeant, rerum objectarum præstigiis ita deliniendum et fallendum, ut jam in alia rerum natura et ordine, alia cogitandi, sentiendi, et agendi via et ratione, aliis temporibus, inter alios homines, et extra se solitumque vitæ tenorem constitutus, in nihil incidat, quo expergefactus quasi ex aureo somnio sibi lusum fieri animadvertat; id quod sine indignatione et pœnitentia aliqua ejus, qui ad se rediit, fieri non potest. Hinc a viris doctis multa disputata sunt de probabilitate poetica ac mythica et de verisimilitudine, quam poeta sectari debet, qui non ipse vult sua acta rescindere. Omnino ad hanc yonreíav illusionem, quam recentiores commode vocant, pleraque, quæ de carmine epico cum utilitate aliqua præcipi possuut, revocare in promtu est; et ad hanc normam vel maxime revocare soleo ea, quæ de multis Virgilii locis a viris doctis disputata sunt.

VI. Virgiliani igitur carminis, nam ad hoc ea, quæ dicenda habeo, revocanda mihi sunt, dotes ut recte discernant ac perspiciant, ad id intendant animos adolescentes, auctor sum, ut, quantum cum in toto argumento tum in singulis partibus insit ad mentes admiratione non sine voluptate tenendas, considerent. Exponitur a poeta Enea ex Troja capta profugi, post longos errores, in Latium adventus, et condita ab eo in his locis Trojanorum colonia novaque parata sedes. Debebant hæc certo consilio esse suscepta; cum autem Trojano homini vix in animum venire posset, ut in terris longinquis et ignotis certum animo designatum locum quæreret, opportune adhibita sunt fata a diis monstrata.

Exposita ea sunt a multis: præferam tamen dicta a Sulzero in Allgemeiner Theorie der schönen Künste in voc. Heldengedicht; etsi nonnulla sunt, in quorum caussis reddendis aliter sentiam. Multo minus ei adstipulabor in altero loco: Æneis.

Quis autem non facile intelligat jam ab initio, rem esse magnam, arduam, et admirationis aliquantum habentem, quod profugus aliquis ex urbe incensa et exul fatis ducentibus in tam longinqua terra, in Latio, novas sedes ponit? Quis non in summis periculis ac discriminibus, in navigatione et mox in Italia objectis, inque malis aut fortiter toleratis aut animose depulsis, novam admirationis efficiendæ videat esse materiam? nec minus in singulis carminis partibus, in motibus et affectibus animi, in moribus, sententiis? et eidem consilio accommodatum esse orationis genus et colorem et ornamenta? In his ac similibus disertus esse potest facile unusquisque carminis interpres.* Voluptas autem aliter ex nostro, aliter ex Romanorum sensu, quibus ille scribebat, est dijudicanda. Ipse rerum narratarum nexus cum rebus Romanis, animis quidem revocatis ad earum origines et ad gentis stirpes: altera ex parte subjecta tamquam fundus narratio Homerica, cui partem carminis sui superstrueret, altera ex antiquitate Italiæ petita: qua et is delectabatur, qui Græcas litteras didicerat, et is qui Italicis tenebatur: hæc omnia, quantam voluptatem afferre Maronis popularibus certe sæculi Augustei debuere!

VII. Rerum quidem inveniendarum laudem Virgilius habet admodum diversam ab Homero, nec tamen nullam aut contemnendam. Hic materiam nactus erat tantum non rudem; ille jam a multis tractatam. Homerus famam acceperat, quæ res tamquam vere gestas cum fide narraret; easdem multorum poetarum ingeniis ornatas et variatas, tamquam materiem, in qua illi se exercuerant, Virgilius accipit, novo more ac consilio tractandam, alia ætate, inter alios homines, hominumque sensus et judicia diversa. Alterum cum eo comparem, qui veræ historiæ exornationem suscipit, alterum cum Milesiæ narrationis auctore. Scilicet Homerus id agebat, ut narrationem institueret rei ex sua opinione ac persuasione vere ita gestæ, cujus magnitudine contactam et inflammatam habebat mentem; propius attingebat tempora heroica, ipsam rerum famam sequebatur, qualis ea in popularium ore

• Egregius est ad animi mei sententiam declarandam locus Baconis de augm. Scientt. lib. II, c. 13, p. 80. Opp. T. I non reprehendendus ille, si ad epicam poesin revocetur: "Cum mundus sensibilis sit anima rationali dignitate inferior, videtur poesis hæc humanæ naturæ largiri, quæ historia denegat, atque animo umbris rerum utcunque satis facere, cum solida haberi non possint. Si quis enim rem acutius introspiciat, firmum ex poesi sumitur argumentum, magnitudinem rerum magis illustrem, ordinem magis perfectum, et varietatem magis pulcram, animæ humanæ complacere, quam in natura ipsa post lapsum reperire possit. Quapropter etc." Dignus enim totus locus est qui perlegatur.

ferebatur, cum ipse temporum decursus omnia in majus auxisset, et, ut in majorum factis et prisci ævi rebus fieri solet, humana facta ad divinam aliquam speciem ac dignitatem evexisset; deorum itaque ministeriis omnia exsequebatur, quoniam priscis hominibus hoc erat persuasum, humanis rebus gerendis interesse deos præsentes multoque magis præsentes adfuisse rebus gestis patrum ætate, injicere eos hominum animis bona vel prava consilia, objicere pericula ac discrimina, irasci, dolere, metuere, sperare; versabatur sub eodem cælo et adierat ea loca, in quibus res illæ, a fama tam magnifice ornatæ, fuerant gestæ ; utebatur sermone, natura sua poetico, hoc est, per philosophorum subtilitatem, et rhetorum ac grammaticorum argutias, nondum fracto et attenuato, sed qui multum adhuc retinebat ex antiqui sermonis indole. Est autem omnium rudium linguarum ea indoles, ut res ad sensum revocet, adeoque sensa animi et cogitata, etiam physicas et ethicas sententias, per rerum naturas, proprietates, vices, utilitates, propter similitudinem aliquam translatas vel adumbratas, declaret ; quibus omnibus poetica vis vel maxime inest. Hæc si ad sermonem priscum Græcorum transferimus, non mirabimur evenisse, ut philosophorum quoque antiquiorum opiniones vel præceptiones, rudium ingeniorum impetu pronuntiatæ, speciem narrationis factorum et eventorum induerent. Ortus v. c. mundi ex chao per pugnam elementorum in personas et deos commutatorum ab iis erat enarratus. Successit ecce Homerus, qui ea maxime ingenii sollertia est usus, ut videret, narrationes has poetarum superiorum, quibus illi philosophicas doctrinas interpretabantur, omnino narrationum poeticarum loco inservire posse, ita ut, quæ a poetis ante se, ex prisci sermonis natura, exposita essent symbolica rerum cogitatarum adumbratione, ea a se pro factis et fatis deorum narrarentur. Hac potissimum ratione doctrinam de diis poeticam et systema aliquod mythologicum condidisse; saltem posteris reliquisse videtur Homerus; cumque ad epicam et dramaticam rerum expositionem egregie esset accommodatum, in poetarum inde patrimonium illud cessit.* Ut rem absolvam verbo, Homerico ingenio obstetricabantur et, ut sine doctrina doctrinam, sine arte artem habere

Diligentius ab eo inde tempore (a. LXX) de his, quæ summam veteris poetices et mythices continent, a me actum est in Commentatione de origine et caussis fabularum Homericarum 1777 (in Novis Commentariis Soc. Reg. Gotting. T. VIII). Add. Prolusio de caussis mythorum veterum physicis 1764 (nunc recusa in Opuscul. To. I, p. 184) et de Apollodoro et litt. myth. Commentat. in Not. ad Apollod. To. III, p. 911 sq. et quatuor Commentationes in Commentationibus Soc. Reg. Gotting. To. XIV. an. XCVII.

videretur, efficiebant plurima, quæ, si ab isto ævo discesseris, omnibus poetis deesse necesse est. Virgilius itaque a libero isto ingenii et mentis impetu et præcipite motu interclusus, et tot enthusiasmi fovendi, excitandi, et inflammandi adminiculis destitutus, priorum poetarum exemplis tanquam cancellis circumscriptus, ingenio frenis jam tum ab Aristotele aliisque injectis, ab arte necesse habuit petere omnia. Alio ille ævo, ab heroica ætate nimis remoto, inter diversissimas hominum, rerum, temporum, locorum ac cæli rationes, opus suum erat aggressus. Sine doctrinæ et multæ ac variæ lectionis copiis, nulla jam tum ingenii laus erat. Fracto in hunc modum mentis impetu, tamen vel sic magnum ejus etiam in inveniendis rebus ingenium ex his agnoscas: Primum vidit carmen epicum Homericum posse perfici et ornari; tum ejus vix esse posse argumentum idoneum, nisi ex ultima antiquitate et ætate heroum petitum. Est enim a natura res ita comparata, ut priscorum hominum, multo magis heroum, ipsa nomina, res gestæ et fata etiam per se non adeo memorabilia, animum humanum teneant et admiratione afficiant. Est porro illa ætate morum ac vitæ simplicitas ea, quæ poeticum ornatum sublimesque rerum formas et sententiarum gravitatem multo magis suppeditet, quam vita hominum elegantior; quando corporum magis viribus et animorum impetu ac virtute res gerebantur, quam consiliorum sagacitate, et artis vel ingenii subtilitate. Tandem gerendis tum rebus ipsi dii interfuisse credebantur. Ita deorum ministeriis res explicare et ex toto cyclo mythico, quæ vellet, de promere poterat. Italicis autem mythis in carmen admissis novam et et Græcis incognitam suavitatem adjecit.* Tum vero præclaro judicio argumentum ex vetere cyclo epico delegit, necdum tractatum a claro aliquo poeta, nec tamen plane intactum, et Homerico aliisque carminibus quasi contiguum ac finitimum.+ Ita enim consequutus est hoc, ut materiam haberet copiosam, nec rudem, sed poetica tractatione ab aliis jam subactam et ad epicam dignitatem ac vim accommodatam. Personas et characteres, mores ac facta jam aliunde nota, commendata, constituta ac definita, optaverit sibi poeta unusquisque. Illud vero ad intelligendum proclive est, quam expedita ac facilis esse debeat copia ornamentorum et episodiorum in tali argumento tam late fuso et. patente; quod ipsum Homerus aut vidit aut sensit, cum ex toto belli Trojani decursu unum heroem, unum factum, selegit, ideoque infinitis,

* De hoc vid. Excurs. IV. V. VII. VIII ad lib. VII, tum plures alios ad libros seqq.

+ Vid. mox Disquis. II, et Excurs. I ad lib. II, Excurs. XVII ad e. 1, et al. loc. Eo spectant versus Horatiani in Ep. ad Pison. 131 sqq. Rectius Iliacum c.

[blocks in formation]
« ZurückWeiter »