Abbildungen der Seite
PDF

que vicariis per Constantiensem ciuitalem et dyocesim constitutis, salutem in eo qui est omnium vera salus. Omnes stabimus ante tribunal Christi, reddituri de factis propriis rationcm, et qui bona egerunt, ibunt in vitam eternam, qui vero mala in igncm eternum. Cum igitur proedificatione hospitalis in ciu itate Friburgensi, ac sustentatione pauperum in eo degentium sollicitudo nobis incumbat, merito specialiter nos hoc attendentes ac desiderantes, adoptivos sacrosancte matris ecclesie filios spiritualis consolationis antidota mutare ad-executionem operum pietatis, vos vniversos et singulos nobis in Christo dilectos, quos diuina prouidentia subessevoluit nostre baculo ditionis, attentissime rogamus et hortamur in Domino, ac in virtute sancte obedientie, et subobtestatione diuini judicii sub pena suspensionis ab officio vobis districte percipimus et mandamus. Qualenus nuncios memorati hospitalis, quacumque hora ad vos venerint, siue sit dies feriata siue non feriata fidelium elemosinas petitum, sine omni contradictione vel exactione quemlibet benigne recipiatis et honeste tractetis, plebes vobis commissas studiose et edificanter inducendo, ut, cum nuncius dicti hospitalisadvenerit, compareant, in ecclesiis audituri petitionem ipsius, ac de bonis sibia Deo collatis ei pias elemosinas studeant erogare, ut per hoc et alia bona, que Domino inspirante per exhortationem uestram fecerint, una cum ipsis ad eterne felicitatisgaudia mereamini pervenire, firmam spem fiduciamquetenentes, quoniam qui parce semi

nat, parce et metet, et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet vitam eternam. Ipsos namque nunciosac negocium sub omnipotentis Dei et beate Marie semper virginis ac nostram protectionem recipimus specialem. Statuentes, ut in loco, ad quem nuncius vel nuncii dicti hospitalis venerint, in negocio memorato, si locus ipse a nobis vel officiali

nostro suppositus fuerit. interdicto, auctoritate nostra. ter in anno in eius vel in eorum iocundo aduent11 diuina apertis ianuis celebrentur, et ipsius hospitalis petitio audiatur. Ad hec subpena excommunicationis firmiter inhibemus, ne vcs vel auditiuestri, oceasione alicuius ecclesiarum uestrarum edificii vel structure, de dictis elemosinis partem aliquam exigatis. Mandamus itaque vobis in virtute sancte obedientie et subpena excommunicationis, quatenus nunciospredicti hospitalis, sive fecerint vel non fecerint stationes petitionis, cum gratie nostre matris ecclesie, quam istiac omnibus aliis petitionibus preferimus, nolumus per hanc clausulam derogare. Nolumus etiam, quod aliquibus revocationibus per nos vel officialem nostrum, de non admittendis questionariis in genere vel in specie factis vel faciendis, petitio ista revocetur. Volumus etiam, ut proprias differatis petitiones, que prescripti nostri hospitalis possent nuntios impedire, vobis autem sacerdotibus in hoc negotio fideliter laborantibus, quidquid ex torpore, negligentia uel oblivione, de divinis officiis missis et horis canonicis obmisistis, dummodo penitentes et contriti fueritis, clementer in Domino condonamus. Et licet iste, de cuius munere venit, ut sibia fidelibus suis laudabiliter serviatur, ex habundantia pietatis sue, que merita supplicum excedit, et vota bene merentibus longe majora retribuit, quam valeant promereri, nostum cupientes populum Deo acceptabilem reddere, et quasi allectivis indulgentiarum et remissionum muneribus ad opera misericordie invitare, de omnipotentis Dei misericordia, et gloriose semper virginis Marie, ac beatorum Petri et Pauli apostolorum, et omnium sanctorum eius meritis, nec non ea quam nobis Deus contulit potestate confisi, omnibus vere penitentibus et confessis, qui hospitali memorato suas largiti fuerint elemosinas, Schreibers urk. Buch. 16

quadraginta dies de inuicta sibi penitentia, peccata oblita, uota fracta, si adea redierint, offensas patrum et matrum sine manuum iniectione violenta, penitentias oblitas et negligentias fractas, iuramentaque fracta, exceptis capitalibus, misericorditer relaxamus, omnium orationum, que in hospitaliprefato ac per nostram dyocesim fuerint, et Domino dante fient, dictis benefactoribus participationem perpetuam concedentes. Iniungentes vobis universis et singulis sub pena et obtestatione premissis, quatenus subditos uestros non solum publice, ut dictum est, verum etiam in consiliis, confessionibus et lectis egritudinum, studiose et fideliter exhortemini, ut dictis pauperibus elemosinas suas conferant, et in ultimis voluntatibus legata constituant propter Deum, centuplum a Deo in celestibus recepturi, precedentes verbum scripture dicentis, pasce fame morientem, si non paveris, occidisti. Nulli ergo liceat, hanc paginam infringere, aut in ea contentis ausu temerario contraire. Si quisautem proteruia, inobedientia, vel quacumque malitia, hoc facere presumserit, aut exequi premissa contempserit, indignationem omnipotentis Dei, sancte Marie perpetue virginis, omniumque sanctorum eius, et nostram, se nouerit incursurum, aca nobis vel officiali nostro, cui ad hoc specialiter potestatem damus, ultionem canonicam recepturum, presentibus ad VIII" annum et non amplius valituris. Datum Constantie, sub sigillo episcopaliquo utimur, anno dominico MCCCXVIII., in vigilia omnium sanctorum proxima, indictione prima.

[ocr errors]
[merged small][merged small][ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]
« ZurückWeiter »