Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

TES, oid now d'oudeis. Non enim concessum erat, ut cives Romani in concionem armati prodirent; ergo furor arma ministrat. Si vero in huiusmodi tumultu vir pietate et meritis gravis, iis itaque virtutibus, quas Romani summas iudicabant, ornatus in medium pròcedit, ut. Scipio, Cato, omnis illico tempestas sedatur. Ita senatores apud Liv. II, 29. iactant, unum hercule virum id enim plus esse quam consulem qualis Ap. Claudius fuerit,

temporis discussurum illos coetus fuisse."

S. 17.

De tribubus.

[ocr errors]

momento

Antiquissimum populum Romanum in tres tribus esse distinctum, narrat Livius I, 13.,,Eodem tempore et centuriae tres equitum conscriptae sunt, Ramnenses ab Romulo, ab Tito Tatio Titienses appellati. Lucerum nominis et originis causa incerta est." Quas tribus olim suspicatus sum a poeta significari VIII, 638., quum post Sabinarum raptum novum consurgere dicit bellum:

Romulidis Tatioque seni Curibus que severis.

ubi Romulidis Ramnes, Tatio Tities, Curibus Luceres conveniant; sed hoc de Curibus vel Quiribus argumentis certioribus efficere nequeo. (Servius ad easdem V, 560. tres equitum numero turmas refert.) Tribuum etiam rationem Mantua, si Vergilium X, 201. audimus, habuit:

Mantua, dives avis; sed non genus omnibus unum.

Gens illi triplex, populi sub gente quaterni;

Ipsa caput populis; Tusco de sanguine vires.

Servius:,,quia Mantua tres habuit populi tribus, quae et in quaternas curias dividebantur, et singulis singuli Lucumones imperabant, quos in tota Tuscia duodecim fuisse manifestum est: ex quibus unus omnibus praeerat. Hi autem totius Tusciae divisas habebant quasi praefecturas, sed omnium populorum principatum Mantua possidebat." Dubitatum est, an gens possit tribum significare. Hoc loco puto. Ut enim a generali illa vi discedatur τοῦ γένους, quae huic vocabulo inest, ita ut probe φυλήν γενικήν indicare videatur: populi quaterni sub gente triplici ad maiorem aliquam vel Tuscorum nationis ipsius vel eorum terrae divisionem spectent oportet. Ceterum de duodecim Etruriae populis vel dnuous ad unum omnibus cognitum est, atque a Livio I, 8. ad lictores duodecim relatum:,,Me haud poenitet eorum sententiae esse, quibus et apparitores et hoc genus ab Etruscis 'finitimis, unde sella curulis, unde toga praetexta sumpta est, numerum quoque ipsum

ductum placet: et ita habuisse Etruscos, quod, ex duodecim populis communiter creato rege, singulos singuli populi lictores dederint." Ad eundem numerum referendi sunt duodecim illi vultures, qui se augurium Romulo ostenderunt, quorum imitationem accipé I, 393:

Aspice bis senos laetantis agmine cycnos.

E rei publicae quoque constitutione in ludo Troiae V, 561:
Tres equitum numero turmae, ternique vagantur
Ductores; pueri bis seni quemque secati.

foedus XI, 133:

Bis senos pepigere dies.

Quem numerum rettulerunt ad Hom. Il. XXIV, 664:
Ἐννῆμας μέν κ' αὐτὸν ἐνὶ μεγάροις γνάοιμεν,
τῇ δεκάτῃ δέ κε θάπτοιμεν, δαινυτό τε λαός.
ἑνδεκάτῃ δέ κε σύμβον ἐπ' αὐτῷ ποιήσαιμεν,
τῇ δὲ δυωδεκάτῃ πολεμίξομεν, εἴπερ ἀνάγκη.

At primo ii, qui omnia ex Homero derivare student, non observarunt, hoc loco non foedus constare publice peractum, sed privatam inter Priamum atque Achillem stipulationem; deinde vero non integros duodecim, sed undecim dies peti (cf. 781: лoìv δωδεκάτη μόλῃ πώς.), denique duodenarium numerum tanta esse apud Romanos frequentia, ut ex hac in institutis personisque consuetudine facillime potuerit poetae menti insidere. Etenim nonne duodecim vultures, lictores, Salii (Liv. 1, 20.), duodecim familiae Potitiorum (Liv. IX, 29.), duodecim tabulae? Ad mensis vero uniuscuiusque principia respicit Eclog. I, 43:

Hic illum vidi iuvenem, Meliboee, quot annis
Bis senos cui nostra dies altaria fumart.

Ad Apollinem pertinet, quando rex Latinus XII, 162:
Quadriiugo vehitur curru, cui tempora circum
Aurati bis sex radii fulgentia cingunt,

Solis avi specimen.

Neque ex hac ratione Apollinea, neque e publica illa, sed e frequentia huius numeri apud Romanos in universum alios explico locos v. g. Ascanii Niso promittentis IX, 272:

Praeterea bis sex genitor lectissima matrum
Corpora captivosque dabit.

Aeneae tropacum statuentis XI, 9:

Telaque trunca viri et bis sex thoraca petitum
Perfossumque locis.

et poetae ipsius XII, 899:

Vix illud lecti bis sex cervice subirent,

Qualia nunc hominum producit corpora tellus.

ubi differentiam ab Homero notaveris, qui non duodecim, sed duo nominat, II. V, 303: ὃ οὐ δύο γ' ἄνδρε φέροιειν, Οἷοι νῦν βροτοί εἰσ'. ΧΙΙ, 447: τὸν δ ̓ οὔ κε δύ' ανέρε δήμου ἀρίστω Ρηϊδίως ἐπ' ἄμαξαν ἀπ' οὔδεος ὀχλίσσειαν, Οἷοι νῦν βροτοί εἰσ'., Apollonius Argon. III, 1367. quattuor.

Verum ad tribus redeundum. Earum tribuum, quae postea exstiterunt numero triginta quinque Romanae, unam tantum nominat eamque celebratissimam, Claudiam VII, 706:

Ecce, Sabinorum prisco de sanguine magnum

[ocr errors]

Agmen agens Clausus magnique ipse agminis instar,
Claudia nunc a quo diffunditur et tribus et gens
Per Latium, postquam in partem data Roma Sabinis.

In his quoque poeta nomen saltem Clausi ex historia Romana mutuatus est atque in antiquissimos illos heroas transtulit. Liv. II, 16:,,Namque Attus Clausus, cui postea Ap. Claudio fuit Romae nomen, quum pacis ipse auctor a turbatoribus belli premeretur, nec par factioni esset, ab Regillo, magna clientium comitatus manu, Romam transfugit. His civitas data agerque trans Anienem, vetus Claudia tribus, additis postea novis tribulibus, qui ex eo venirent agro, appellata." Memoratu denique dignum hunc quoque Attum e Sabinis fuisse.

S. 18.

De agro publico.

-

Notum est apud veteres Graecos institutum, ut vir quisque clarissimus, rex inprimis ob sua in populum merita agri quadam portione ea τέμενος dicebatur honoraretur. Ex quo instituto interpretati sunt duos potissimum locos, quorum uno rex Latinus Aeneae Troianisque magnum agri publici emolumentum concessurus est XI, 316:

Est anticus ager Tusco mihi proxumus amni,
Longus in occassum, finis super usque Sicanos,
Haec omnis regio et celsi plaga pinea montis
Cedat amicitiae Teucrorum,'

alterum, quo Ascanius omnibus adhuc opibus egenus Niso aureos montes pollicetur, IX, 274:

Insuper his, campi quod rex habet ipse Latinus.

Verum enim vero cur externum advocemus morem, quum Vergilio patrius idem agros dividundi a regibus inde ad extremam usque labentis imperii aetatem exstiterit? Iam Servius:,,Mos fuerat, inquit, ut viris fortibus sive regibus pro honore daretur aliqua publici agri particula, ut habuit Tarquinius Superbus in campo Martio, quod spatium ab Homero Téuevos dicitur. Hoc ergo quod Latinus pro honore de republica habuit, ab Ascanio intelligamus esse promissum." De Tullo Hostilio narrat Dionysius Halic. A. R. III, 1: Χώραν εἶχον ἐξαίρετον οἱ πρὸ αὐτοῦ βασιλεῖς πολλὴν καὶ ἀγαθήν, ἐξ ἧς ἀναιρούμενοι τὰς προσόδους ἱερά τε θεοῖς ἐπετέλουν καὶ τὰς εἰς τὸν ἴδιον βίον ἀφθόνους εἶχον εὐπορίας ἦν δὲ οὐκ ἔτι δη μοσία κτῆσις, ἀλλὰ τῶν ἀεὶ βασιλέων κλῆρος. ταύτην ὁ Τύλλιος ἐπέτρεψε τοῖς μηδένα κλῆρον ἔχουσι Ρωμαίων κατ' άνδρα διανείμασθαι. Quum igitur agri, campi, arvorum, glebae divitias Maro memoret, obversabantur scilicet latifundia illa et immensae agrorum possessiones non divitum solum Romanorum, sed integri populi. De rege Latino adde VII, 261:

Non vobis rege Latino
Divitis uber agri Troiaere opulentia deerit.

Memorat porro I, 343. Sychaeum Tyrium:
Huic coniux Sychaeus erat, ditissimus agri
Phoenicum.

Galaesum VII, 537:

Iustissimus unus

Qui fuit Ausoniisque olim ditissimus arvis. Quinque greges illi balantum, quina redibant Armenta, et terram centum vertebat aratris. X, 562:

Fulvumque Camertem

Magnanimo Volscente satum, ditissimus agri

Qui fuit Ausonidum et tacitis regnavit Amyclis.

In universum glebarum ubertatem Vergilius de patria Italia praedicat I, 530. et III, 163:

Est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt,

Terra antiqua, potens armis adque ubere glebae.

eandemque saepius in Georgicis (II, 143. 173.) condicionem. Posteriores etiam poetae in hac agrorum laude aut imitati sunt nostrum, aut eodem sensu ducti v. g. Statius Theb. V, 305:,

Insula dives agris opibusque armisque virisque.

S. 19.

De urbis condendae more.

Qui ad novae urbis vel coloniae aedificationem apud nostrum obvii sunt ritus, ii non ex impolita antiquissimi temporis rusticitate profecti sunt, sed Itali hominis probant imaginationem, qui vel ex historia vel ex colonia in loca peregrina suo tempore deducta omnia probe cognoverat. Primum enim opus erat, ut optaretur diis auspicibus locus ipse. Inde III, 108:

Teucrus Rhoeteas primumst advectus ad oras
Optavit que locum regno.

III, 132:

Ergo avidus muros optatae molior urbis. I, 425:

Pars optare locum tecto.

Hanc enim vocem tam sollemnem hic esse reor, quam in optata hostia apud Festum. Deinde solo satis spectato, quod includere vellent spatium, aratro circumducto signare solebant. V, 755:

Interea Aeneas urbem designat aratro.

ubi Servius: „Quem Cato in originibus dicit morem fuisse. Conditores enim civitatis taurum in dextram, vaccam intrinsecus iungebant, et incincti ritu Gabino i. e. togae parte caput velati, parte succincti tenebant stivam incurvam, ut glebae omnes intrinsecus caderent, et ita sulco ducto loca murorum designabant aratra suspendentes circa loca portarum." Cf. Varro L. L. V. §. 143: „Oppida condebant in Latio Etrusco ritu, ut multa, id est iunctis. bobus, tauro et vacca interiore, aratro circumagebant sulcum. Hoc faciebant religionis causa die auspicato, ut fossa et muro essent muniti". R. R. II, 1. Inscriptio Orell. 3683: IVSSV. IMPERATORIS. CAESARIS. QVA. ARATRVM. DVCTVM. EST. et Terracinae et Capuae inventa est. Inde Aeneas VII, 157. apud fluvium Thybrim

Ipse humili designat moenia fossa. Sed mirum, quod in ipsa Carthagine non solum I, 423. pars ducere murum aggrediatur, sed 425:

Pars optare locum tecto et concludere sulco. Privatae itaque aedes eodem Etrusco ritu consecrantur. Quod non revera factum, sed de publico ad privatum solum a Vergilio translatum esse credo. Servius explicat:,,Fossa; civitas enim, non domus, circumdatur sulco". Ceterum Isidorus XV, 2, 3. duos locos

« ZurückWeiter »