Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Horrida sanguineo pinguntur proelia cocco.
Additur aurata deiectus cuspide Typhon

Tale deae velum sollemni in tempore portant.

Quae de peplo Athenis in Panathenaicis celebrato res est e scriptoribus monumentisque notissima. De Palladis pugnis vide Müller et Oesterlei monumenta artis antiquae II, 2. nr. 229. 230. 231.

S. 82.

De arte musica.

Differt Romanae iuventutis educatio a Graecae musica potissimum arte ab illa non exculta; sed partim ex Etruria partim e Graecia Asiaque omnia fere instrumenta Romam Augusto regnante erant inlata, quae poeta carminibus vario opere miscuit.

FISTVLA rustica (Cop. 10. calamus palustris Cul. 71.) in Eclogis solis a poeta adhibetur. Originem narrat II, 32:

Pan primus calamos cera coniungere pluris

Instituit.

III, 25:

Cantando tu illum? Aut umquam tibi fistula cera
Iuncta fuit? non tu in triviis, indocte, solebas
Stridenti miserum stipula disperdere carmen?

II, 36:

Est mihi disparibus septem compacta cicutis

Fistula, Damoetas dono mihi quam dedit olim.

Fistula in monumentis permultis, ubi Pan aliaque numina rustica adsunt, conspicua est.

TIBIA interdum ebore confecta, ut Georg. II, 193:

Inflavit cum pinguis ebur Tyrrhenus ad aras.

[ocr errors]

ubi Servius:,,Ebur autem tibiarum dicit, quibus in aurem sacerdotis canere solebant.« Plinius N. H. XVI, 66. eas e buxo confectas tradit: "Nunc sacrificae [tibiae] Tuscorum e buxo, ludicrae vero loto ossibusque asininis et argento fiunt.« Vergilius buxum tibiae Phrygiae concedit IX, 618:

Dindyma, ubi adsuetis biforem dat tibia cantum.

Tympana vos buxusque vocat Berecyntia Matris
Idaeae.

Servius biforem cantum ita explicat:,,Tibiae aut Serranae di-
cuntur, quae sunt pares et aequales habent cavernas, aut Phry-
giae, quae et impares sunt et inaequales habent cavernas
Ut enim ait Varro: Tibia Phrygia dextra unum foramen habet,

sinistra duo, quorum unum acutum sonum habet, alterum gravem.“ Cf. Cir. 165:

Ictave barbarico Cybeles antistita buxo.

Hanc depictam invenies addito in altera foramine aeneo incurvo in ara Cybelac et Attidis apud Zoegam Bassirilievi di Roma. Tom. I. Tab. 14. (Millin. mythol. Galler. Tab. IV. nr. 15.) Adde Aen. XI, 737:

Ubi curva choros indixit tibi a Bacchi.

TVBA. LITVVS. CORNV. Vide §. 22. de classico.

CITHARA quoque saepius a Marone memoratur. Aen. I, 740:
Cithara crinitus Iopas

Personat aurata, docuit quae maxumus Atlans.

Threicia VI, 120. Orpheo tribuitur. Cf. IX, 776, XII, 394. Cir. 106., LYRA Cul. 13. 284., ambae sine dubio septem chordis constantes (posterior Antichita di Ercolano Tom. II. Tab. V: TEPPIXOPH. AYPAN., PSALTERIA Cir. 177. Hanc novem chordis praeditam in pictura vides Herculanensi Antichita di Ercolano Tom. II. Tab. VI. cum inscriptione EPAT2. YAATPIAN.

TYMPANA in cultu Idaeae Matris Aen. IX, 619. usurpata. Item cymbala Georg. IV, 64:

Tinnitusque cie et Matris quate cymbala circum.

Corybantia aera III, 111. Vide Zoegam Bassirilievi di Roma Tom. I. Tab. 13.

SISTRVM denique Aegyptiacum memoratur VIII, 696:

Regina in mediis patrio vocat agmina sistro.

Servius:,,Cleopatra sibi tantum adsumpserat, ut se Isin vellet videri.“

De cantu solum memoratu videtur dignum, quod Tuscorum ́more alternis vocibus in Eclogis praesertim perficitur. Eclog. III, 59: Alternis dicetis, amant alterna Camoenae.

V, 14:

Carmina descripsi et modulans alterna notavi, Arcades ambo VII, 5:

18:

Et cantare pares et respondere parali.

Alternis igitur contendere versibus ambo
Coepere; alternos Musae meminisse volebant.

Dir. 1:

Battare, cycneas repetamus carmine voces.

14. 54. 71. Quae cetera de cantu dicuntur a poeta, ad ritus non pertinent.

Lersch antiquitates Vergilianae.

17

S. 83.

De conviviis.

Conviviorum ordinem ex carminibus Vergilii describendum duximus, quantum ex uno Didonis copiosius enarrato probabile est, de quo Macrobius II, 1: "Nostrum hoc convivium, ait, quod et heroici seculi pudicitiam et nostri conduxit elegantiam.<< In eo primum animadvertendum est, discumbere omnes, more aevi Augustei, non ut apud Homerum considere. I, 697: Cum venit aulaeis iam se regina superbis Aurea conposuit sponda mediamque locavit; Iam pater Aeneas et iam Troiana iuventus

Conveniunt, stratoque super discumbitur ostro.

Cf. picturam Vaticanam in Millin. mythol. Galler. Tab. CLXXVI. nr. 647. Tyrii 708:

Convenere, toris iussi discumbere pictis.

I, 79:

Tu das epulis adcumbere divom. Accumbentes etiam cogitandi sunt Troiani III, 224:

Exstruimusque toros dapibusque epulamur opimis.

In terra discumbunt sine dubio I, 173. sqq. et VII, 108. sqq. Duo tamen exstant loci, quibus considentes memorat, primo maiores in curia Latini augusta VII, 175:

Hae sacris sedes epulis; hic ariete caeso
Perpetuis soliti patres considere mensis.

Attamen Servius iam (cf. Isidor. XX, 11.) e Varrone (cf. fr. p. 236. 249.) docuit, maiores Romanorum sedentes epulatos esse, et Ovid. Fast. VI, 305:

Ante focos olim longis considere scamnis

Mos erat et mensae credere adesse deos.

Nunc quoque, quum fiunt antiquae sacra Vacunae,

Ante Vacunales stantque sedent que focos.

Verum non ante Vacunales solum focos, in templo quoque Herculis lectisternium esse non licebat monente Servio ad sacrificium illud ad aram maximam VIII, 176:

Gramineoque viros locat ipse sedili.

cui consentit Macrobius III, 6: »Non vacat, quod dixit sedili; nam propria observatio est, in Herculis sacris epulari sedentes, et Cornelius Balbus §yyytınóv libro XVIII. ait, apud aram maximam

observatum, ne lectisternium fiat.<< Sed ad convivia 'redeamus. Postquam omnes toris discubuerunt, I, 701:

Dant famuli manibus lymphas, Cereremque canistris

Expediunt, tonsisque ferunt mantelia villis.

Manuum ante coenam lavatio sine dubio et Graecis et Romanis communis memoratur etiam una cum mantelibus in illo apud Cyrenen convivio Georg. IV, 376:

Manibus liquidos dant ordine fontis

Germanae tonsisque ferunt mantelia villis.

De mantelibus Servius ad illum locum: »Vel minutis, vel compositis; constat enim, maiores mappas habuisse villosas, mantelia vero a manibus ante lotis." Varro L. L. VI. §. 85: "Mantelium, ubi manus terguntur.« Cererem deinde i. e. panem canistris distribuunt. Ita ad simplices quoque epulas in litore Carthaginiensi I, 174. primum flammam e silice excitant:

Ac silici scintillam excudit Achates

Suscepitque ignem foliis adque arida circum Nutrimenta dedit rapuitque in fomite flammam. Georg. I, 135:

Ut silicis venis abstrusum excuderet ignem.

quod Plinio N. H. XXXVI, 30. explicatur: "Pyritarum etiamnum aliqui genus unum faciunt plurimum habens ignis, quos vivos appellamus et ponderosissimi sunt. Hi exploratoribus castrorum maxime necessarii, qui clavo vel altero lapide percussi scintillas edunt, quae exceptae sulphure aut fungis aridis vel foliis dicto celerius ignem trahunt. I, 177:

Tum Cererem corruptam undis Cerealiaque arma
Expediunt fessi rerum, frugesque receptas

Et torrere parant flammis et frangere saxo.

Quae si accuratius consideraveris, morem Romanorum panem parandi habes his versibus subiectum. Ad quem Cerealia arma, molaria (VIII, 250.) praesertim, pertinent. Ita in Moreto, carmine, amoenissimo, 23. Simulus ad eandem operam:

Praeverrit cauda silices geminumque molarem
Haec rotat adsiduis gyris et concitat orbem:

Tunsa Ceres rapido silicum decurrit ab ictu.

Molaria maiora Pompeiis detecta sunt ita comparata, ut duplex cavus imponatur simplici solido lapidi. Triticum desuper infusum interiore exterioreque saxo rotato frangitur. Vide Mus. Borbon. Vol. V. Tab. 40. Cf. Monumenti inediti dell instituto archeolog.

1838. Tab. 58. Rusticus deinde v. 40. cribro Cererem purgat, 43:

Laevi tum protinus illam

...

Conponit tabula, tepidas super ingerit undas; Contrahit admixtos tum fontis adque farinas, Transversat durata manu, liquidoque coacto Interdum grumos spargit sale. Iamque subactum Laevat opus, palmisque suum dilatat in orbem, Et notat inpressis aequo discrimine quadris. Infert inde foco . Quibus versibus poeta dedit accuratissimam panis apud Romanos conficiendi descriptionem, in qua calidam aquam salemque addi a nostro more non discrepat. Cum hoc loco ut comparetur aptissimus erit locus Senecae epist. 90. insignis, qui integrum panificium inlustrat: "Hoc aliquis secutus exemplar [naturae] lapidem asperum aspero imposuit ad similitudinem dentium, quorum pars immobilis motum alterius exspectat: deinde utriusque attritu grana franguntur et saepius regeruntur, donec ad minutiam frequenter trita redigantur. Tunc farinam aqua sparsit et adsidua tractatione perdomuit, finxitque panem, quem primo cinis calidus et fervens testa percoxit [testisque tegit cf. V, 52.], deinde furni paullatim reperti." Cf. Ovid. Fast. VI, 315:

testisque tegit, super aggerat ignis.

Suppositum cineri panem focus ipse parabat,

Strataque erat tepido tegula quassa solo.

Aen. I, 179. torrent, antequam saxo frangunt, non quia salo corruptum erat far, sed more aliquo rariore; etenim agricolas monet etiam Georg. I, 267:

Nunc torrete igni fruges, nure frangite saxo.

In orbem vero panis formatus impressis quadris notatur. E Pompeiis servantur panes Neapoli, in quibus quadras signatas probe potes agnoscere. Quadras poeta etiam VII, 115. Etenim 109; Instituuntque dapes, et adorea liba per herbam Subiciunt epulis sic Iuppiter ille monebat

Et Cereale solum pomis agrestibus augent.

Simplicissima igitur describitur coena e pane pomisque composita; non mirum igitur, quod fames eos cogit 114:

Es violare manu malisque audacibus orbem
Fatalis crusti patulis nec parcere quadris.

Tu velim observes panem hoc quoque loco in orbem, ut Moret. 48., formatum et in quadras divisum esse. A Varrone memorantur

« ZurückWeiter »