Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

MORIAE. L. ALFI. SEVERIAN. VI. VIR. ET. AVG. ARA M.
D. S. P. R. ALFIVS. HILARIS. 4522: APLASIA. L. F.
PAVLLINA, ARAS. TRES. SIBI. ET. Q. CORRIO. ANTI-
QVO. VIRO. SVO. ET. Q. CORRIAE. Q. F. PAVLLINAE.
FILIAE. SVAE. TESTAMENTO. FIERI IVSSIT. MACERIA
CIRCVNDATA. Cenotaph. Pisan. L. Caesaris: VTI. LOCVS.
ANTE. EAM. ARAM. QVO. EA. STRVES. CONGERANTVR.
COMPONANTVR. PATEAT
CIPPOQVE. GRANDI..
SECVNDVM. ARAM. DEFIXSO. Geminae praesertim diis Ma-
nibus erigebantur. Ita Andromache Hectori III, 305:

[ocr errors]

Et geminas, caussam lacrimis, sacraverat aras.

Eclog. V, 66:

Ecce duas tibi, Daphni, duas altaria Phoebo. ubi, cur Phoebo

quoque duo altaria se positurum dicat, iam antiqui quaesiverunt. Videtur poeta лαqɑλληhoμóv illum ea ratione concessisse, ut Daphnis quasi Daphne quaedam existat cum Apolline coniunctior.

Arae vero numinum variis modis ornabantur, ramis floribusque tegebantur. Aeneas virgulta convellere III, 25:

Conatus, ramis tegerem ut frondentibus aras.

Cf. V, 661. Veneri in Papho insula I, 417:

Ture calent arae sertisque recentibus halant.

deinde vittis. Eclog. VIII, 64:

Effer aquam et molli cinge haec altaria vitta.

Qui rami, quae serta vittaeque in monumentis quoque obvia sunt, v. g. Millin. mythol. Gall. Tab. XXXI. nr. 107. Tab. LXXXIX. nr. 290. Sculture della villa Borghese. Vol. I. Stanza I. nr. 13.

Arae ipsae in iuramentis tangebantur vel tenebantur, unde Latinus XII, 201:

Tango aras, medios ignis et numina testor.

66

Cf. Plaut. Rud. V, 2, 46: »Tange aram hanc Veneris. Tango. Per Venerem hanc iurandum est tibi.« Cic. Flacc. 36, 90: »Ergo is, cui, si aram tenens iuraret, crederet nemo, per epistolam, quod volet, iniuratus probabit? (Ceterum iuratur apud Vergilium per caput amici vel amicae IV, 493. IX, 300., per deos IV, 492. VI, 459. XII, 197. Cir. 244., per sidera VI, 458. XII, 197., per maria VI, 351. XII, 197., per fata Aeneae dextramque potentem VII, 234., per fidem subterraneam VI, 459., a diis per Stygiam paludem VI, 323. IX. 104. X, 113.) Aliis in locis non iurandi causa, sed obtestandi tantum et precandi positum esse videtur, ut Iarban IV, 219:

Lersch antiquitates Vergilianae.

11

Talibus orantem dictis arasque tenentem

Andit omnipotens.

Aeneas Sibyllam VI, 124:

Talibus orabat dictis arasque tenebat.

Cf. Macrob. III, 2:,,Multifariam enim legimus, quod litare sola non possit oratio, nisi et is, qui deos precatur, etiam aram manibus apprehendat; inde Varro divinarum libro quinto dicit, aras primum asas dictas, quod esset necessarium, a sacrificantibus eas teneri." Etiam, Hecuba nataeque circa altaria II, 517:

Condensae et divom amplexa e simulacra sedebant.

Violari poterant arac e sensu Romano variis modis, ante omnia sanguine humano vel prodigioso. Scelus itaque maximum Pyrrhi significatur, qui II, 550. Priamum altaria ad ipsa trementem traxit et occidit. Cf. II, 501:

Vidi Hecubam centumque nurus, Priamumque per aras

Sanguine foedantem, quos ipse sacraverat, ignis.

663. Sanguis Polydori III, 28. 199. visus aras et sacrificia maculat. Orestes Aegisthum III, 332:

Excipit incautum patriasque obtruncat ad aras.

Violabantur deinde spoliatione earum rerum, quae ad apparatum ornatumque sacrum pertinuerunt. Mulieres Troianae V, 661: Conclamant, rapiuntque focis penetralibus ignem,

Pars spoliant aras, frondem ac virgulta facesque
Coniciunt.

XII, 283:

Diripuere aras

Craterasque focosque ferunt.

Addendum huic loco videtur, quod ad aram etiam, ad rem sacram focus pertinet, ut XII, 118. parant:

In medioque focos et dis communibus aras.

[blocks in formation]

وو

Teste Servio aucto ad Aen. III, 134: Varro rerum divinarum refert, inter sacratas aras focos quoque sacrari solere, ut in Capitolio lovi, Iunoni, Minervae, nee minus in plurimis urbibus oppidisque, et id tam publice, quam privatim solere fieri." Adde Cat. VI, 8:

Victima sacratos tinguet honore focos.

$60.

De sacerdotibus, auguribus et sacrorum ministris.

Quae Macrobius libro tertio de Vergilio rerum sacrarum peritissimo praedicat, ea omnia hodie quoque, quamvis plura aliter explicemus, confirmata inveniemus. Minus haec constantia ac cura in sacerdotibus est agnoscenda, quum haud magnopere ab Homero differant. Attamen et in his habitus Romanus certis argumentis demonstrari poterit, Praeter pontificiam dignitatem, quam regibus poeta concessit, exstant vaticinio indicati

QVINDECIMVIRI. LIBRORVM. SERVANDORVM. Aeneas enim apud Sibyllam non solum promittit, fore ut templum Phoebo et Dianae de solido marmore aedificet, VII, 71:

Te quoque magna manent regnis penetralia nostris.

Hic ego namque tuas sortes arcanaque fata

Dicta meae genti ponam lectosque sacrabo,

Alma, viros.

Servius:,,Quia nisi patricii non ficbant. Sciendum sane, primo duos librorum fuisse custodes, inde decem, deinde quindecim usqué ad tempora Sullana, postea crevit numerus; nam et sexaginta fuerunt, sed remansit in his Quindecimvirorum vocabulum."

SALII. Collegium Saliorum duodecim a Numa Marti Gradivo institutorum e Livio I, 20. notissimum; at apud Vergilium miro modo Herculi VIII, 285. tribuuntur:

Tum Salii ad cantus incensa altaria circum

Populeis adsunt evincti tempora ramis,

Hic iuvenum chorus, ille senum

[ocr errors]

Haec difficultas ab antiquis grammaticis iam àлogia constituta riteque soluta est. Non multum quidem vereor ne sit tribuendum Servio aucto ita nodum expedienti:,,Sunt autem Salii Martis et Herculis, quoniam Chaldaci stellam Martis Herculis dicunt, quos Varro sequitur. Et Tiburtes Salios etiam dicaverant." Quid enim Chaldaei Tiburtesve ad nos? Neque fides integra habenda eidem uarranti:,,Duo sunt genera Saliorum, sicut in Saliaribus carminibus invenitur, Collini et Quirinales a Numa instituti, ab Hostilio vero Pavorii et Pallorii instituti. Habuerunt sane et Tusculani Salios ante Romanos." Habuerunt et Albani Salios, vide Orell. 2247: L. ANTISTIVS SALIVS. ALBANVS. IDEM. MAG (ister). SALIORVM. 2248: P. AEL. P. F. PAL. TIRONI. SALIO. ARCIS. ALBANAE. Quae omnia non explicant, quomodo Vergilius eo adductus fuerit, ut Herculi Salios dederit. Rem magis expedivit

164 De sacerdotibus, auguribus et sacrorum ministris.

Macrobius Sat III, 12., qui tria nobis testimonia adfert. Ordiamur ab ultimo: „Item Antonius Gnipho, vir doctus, cuius scholam Cicero post laborem fori frequentabat, Salios

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

in

sood ei liber.

enn

eo volumine, quo disputat, quid sit festra." hunc quoque librum legit.,,Est praeterea qui inscribitur de sacris saliaribus Tiburti ... .... quo Salios Herculi institutos operari diebus certis et auspicato docet." Denique is, quem totiens auctorem deprehendimus, huius quoque doctrinae poterat esse fons:,,Is deus [Hercules] et apud pontifices idem qui et Mars habetur; et sane ita Menippea Varronis adfirmat, quae inscribitur "Alhos outos Hoaxλñs, in qua, quum de Hercule multa loqueretur, cundem esse ac Martem probavit." Dionysius quoque Ital. A. R. II, 70: Οὗτοι πάντες οἱ Σάλιοι χορευταί τινές εἰσι καὶ ὑμνηταὶ τῶν ἐνοπλίων θεῶν. Cf. Serv. Fuld. Aen. II, 325:

LVPERCI Panis erant sacerdotes, qui Lupercalibus pellibus tantum cincti discurrebant. Vergilius VIII, 663. nudosque Lupercos memorat, Lupercul 343. Habitum eorum vide apud Viscontium Mus PioClem. Vol. IV. Tab. 21. In inscriptionibus saepius nominantur v. g. Orell. 2253: Q. CONSIDIVS LVPERCVS. QVINCTIAL

[ocr errors]

2254: Q. VETVRIVS —– LVPERCVS. FABIANVS 2252: P. SVFENATI LVPERCO. LAVRENTI. LAVINATI.

POTITII. PINARII. Aen. VIII, 268:

Ex illo celebratus honos, laetique minores Servavere diem primusque Potilius auctor Et domus Herculei custos Pinaria sacri. Vide §. 73. de gentibus Romanorum.

SACERDOTES. FLAMINES. Cic. de leg. II, 8. legem profert: DIVISQVE. ALIIS. ALII. SACERDOTES. OMNIBVS. PONTIFICES. SINGVLIS. FLAMINES. SVNTO. Sacerdos Apollinis ille II, 319:

Panthus Othryades, arcis Phoebique sacerdos. III, 80:

Rex Anius, rex idem hominum Phoebique sacerdos.

Cf. Orell. 2160: L. AVRELIO. APOLAVSTO. MEMPHIO APOLLINIS. SACERDOTI. SOLI. VITTATO. ille quoque, qui memoratur X, 537:

Nec procul Haemonides, Phoebi Triviaeque sacerdos,
Infula cui sacra redimibat tempora vitta.

Neptuni Laocoon II, 201:

Laocoon, ductus Neptuno sorte sacerdos.

Quod sorte ducitur, id alias quoque Romae mos fuit. Tacit. Ann.

I, 54: „Idem annus novas caerimonias accepit, addito sodalium Augustalium sacerdotio, ut quondam T. Tatius retinendis Sabinorum scris Titios erat. Sorte ducti e primoribus civitatis io au sacerdos Minervae sit VII, 750: venit de gente sacerdos

Quae Macrobins

Yedicat.

Fronde super

m et felici comptus oliva,

Archippi regis missu, fortissimus Umbro.

Cf. Dionys. Halic. A. R. II. 64: [Απέδωκε ὁ Νομᾶς] τὴν δὲ δευ τέραν τοῖς καλουμένοις ὑφ ̓ Ἑλλήνων Στεφανηφόροις, ὑπὸ δὲ Ῥωμαί ων Φλάμισιν, οὓς ἐπὶ τῆς φορήσεως τῶν πιλωτῶν τε καὶ στεμμά των, ὰ καὶ νῦν ἔτι φοροῦσι, φλάμα καλοῦντες, ούτω προσαγορεύ

ουσι

Triviae Virbius VII, 775., Cybelac XI, 768: Forte sacer Cybelae Chloreus olimque sacerdos. Anchisae denique memoratur flamen V, 760: 7

Tumuloque sacerdos

Ac lucus late sacer additur Anchiseo.

Maiorem vero nemo homo consequi poterat honorem, quam ut haberet pulvinar, simulacrum, fastigium, flaminem. Sueton. Tiber. 26: ,,Templa, flamines, sacerdotes decerni sibi prohibuit." In inscriptionibus flamines plurimi obvii, vide Orell. 2207-2224.

AVGVRES. Romanac leges constituerunt (Cic. de leg. II, 8.) duo genera sacerdotum, unum quod praesit caerimoniis et sacris, alterum quod interpretetur fatidicorum et vatum effata incognita. Tales interpretes non noverat antiquitas Homerica, profert vero Vergiliana. Ita Rhamnes IX, 327:

Rex idem et regi Turno gratissimus augur. XII, 258. et 460:

XII, 392:

Tolumnius augur.

Iamque aderat Phoebo ante alios dilectus Iapis

Iasides, acri quondam cui captus amore

Ipse suas artis, sua munera laetus Apollo

Augurium citharamque dabat celerisque sagittas.

Huc fortasse pertinet etiam Halaesi X, 417:

Fata canens silvis genitor.

FETIALES iam supra tetigimus.

POPAE VICTIMARII, non praecones, qui apud Homerum sunt,

apud nostrum sacrorum ministri apparent. Aenea sacrificante VI, 248:

Supponunt alii cultros, tepidumque cruorem

Suscipiunt pateris.

« ZurückWeiter »