Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

HISTORIA

DESCRIPTA PER CONSULES,

A CAROLO RUEO S. J.

Annus U. C. 684. Virgilii 1.
CN. POMPEIUS MAGNUS 1.
M. LICINIUS CRASSUS 1.

Pomen Andes,
UBLIUS Virgilius Maro nafcitur in Pago, cui
PUBLIUS
nomen Andes, qui ter mille paffibus Mantua di-
ftat; Idibus Octobris, qui dies eft illius menfis deci-
mus quintus. Ita vitæ fcriptor. Ita Phlegon apud
Photium: Οὐιργίλιο. Μάρων ὁ ποιητὴς ἐγεννήθη τέτε τε
ἔτες εἰδοῖς Οκτωβρίαις• Virgilius Maro poëta natus eft
hoc ipfo anno, Idibus Octobris. Ita Martialis Epigr.
lib. 12. 68. Octobres Maro confecravit Idus. Patrem
habuit, ex Pfeudo-Donato, Maronem; ex Probo,Vir-
gilium: matrem, Maiam. Pater, ex Servio, civis
Mantuanus fuit; ex Probo, rufticus; ex aliis, opifex
figulus; ex Pfeudo-Donato, mercenarius, a focero
Maio gregibus curandis et rei rufticæ præfectus.

Majum illum, avum Virgilii, exemplaria vitæ omnia Magum vocant. At cum ejus filia, Virgilii mater, juxta omnes Maia dicta fit: omnino Maiæ pater fuit Majus, non Magus: indeque ortum exiftimo, ut Virgilius magicis artibus imbutus fuiffe creditus fit ab

Elinando monacho aliifque fequioris fæculi fcriptoribus: quod & Ecloga feptima magica quædam facra defcripfiffet, & peritus effet multarum artium, & præ. cipue avum habuiffe Magum diceretur.

Virgilius, an Vergilius appellandus fit, magna fuit fuperiore fæculo controverfia. Stabat Angelus Politianus pro Vergilio: pro Virgilio Pierius. Certe, neque multitudo veterum lapidum ac monumentorum, quæ Vergilium præferunt, quicquam evincit; cum alia etiam complura Virgilium habeant: nec Græca Suidæ fcriptio, Orgyia; cum Stephanus fcribat in dictione Mantua, Bigyíλı☺: nec etymon nominis a Vere aut Vergiliis ftellis; cum alii deducant a virga laurea, quam prægnans mater in somnis vidit; alii a virga populea, quæ poft ejus ortum more gentis humi defixa eft; alii a virginali verecundia, propter quam Neapoli Parthenias appellatus eft, a wagtér virgo. Ego cum Pierio exiftimo, facilem aliquando & promifcuam fuiffe commutationem elementorum e & i. Sic, tefte Quintiliano, dicebatur apud veteres Dea

na, pro Diana; Menerva pro Minerva ; leber & ma

gefter, pro liber & magifter. Sic reperitur adhuc in quibufdam codicibus Verginius, pro Virginius. Sic etiam fcribi potuit Vergilius, pro Virgilius. Sed in iis omnibus litera i denique prævaluit.

Nec mihi videtur Virgilii nomen aliunde acceptum, quam a patre. Si enim fuit cognomen a virga aut vere; certe non fecundo loco, fed tertio, quæ cogno minis fedes eft, appellandus fuit, P. MARO VIRGILI

US

Us. Neque movet me, quod in quibufdam veteribus libris, Partheniatis cognomen fecundo ferat loco, hoc nimirum ordine, P. PARTHENIATIS VIRGILII MARONIS LIBER: id enim ex fcriptorum infcitia contra morem Romanum factum effe manifeftum eft.

Annus U. C. 691. Augufti 1. Virgilii 8.
M. TULLIUS CICERO.

C. ANTONIUS.

Ν
Ntus

Afcitur Octavius, qui deinde Auguftus appellatus eft, 9. Kal. O&ob. id eft 23 Septemb. Patre C. Octavio; matre Attia, M. Attii Balbi & Juliæ illius filia, quæ Julii Cæfaris foror fuit. Quare Octavius fuit Cæfaris fororis nepos, non ex forore nepos, ut male quidam fcripferunt.

Annus U. C. 696. Augufti 6. Virgilii 13.
L. CALPURNIUS PISO.

A. GABINIUS.

Irgilius Cremona ftudiis eruditur. Ita Hieronymus

Initia ætatis, id eft, ufque ad feptimum annum, Cremonæ egit. Quæ verba fic emendat Scaliger in Eufebium; ufque ad fedecimum annum: quo fere anno Mediolanum conceffit. Studia autem illius fuere Græci præcipue fermonis, tum medicinæ & mathematicarum difciplinarum: philofophiæ quoque, fub Syrone Epicureo, & juxta Jof. Scaligerum fub Catio etiam Infubri, ejufdem fectæ philofopho, qui Mediolani natus erat. Et in eo quidem ftudio focium habuit Varum illum, cujus gratia fextam Eclogam deinde fcripfit, Epicurea

a 2

philo

« ZurückWeiter »