Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Per somnum: corpusque petens amplectitur auras:
Exclamatque, Mane. Quo te rapis? ibimus una.]
Voce sui specieque viri turbata soporem
Excutit: et primo si sit circumspicit illic,
Qui modo visus erat. Nam moti voce ministri
Iniulerant lumen. Postquam non invenit usquam;
Percutit ora manu; laniatque a pectore vestes:
Pectoraque ipsa ferit. Nec crinem solvere curat:
Scindit: et altrici, quæ luctus causa, roganti,
Nulla est Halcyone, nulla est, ait: occidit una
Cum Ceyce suo. Solantia tollite verba.
Naufragus interiit: vidi, agnovique: manusque
Ad discedentem, cupiens retinere, tetendi.
Umbra fugit: sed et umbra tamen manifesta, virique
Vera mei. Non ille quidem, si quæris, habebat
Assuetos vultus: nec quo prius ore nitebat.
Pallentem, nudumque, et adhuc humente capill
Infelix vidi. Stetit hoc miserabilis ipso
Ecce loco: et quærit vestigia si qua supersint.
Hoc erat, hoc animo quod, divinante timebam;
Et ne, me fugiens, ventos sequerere rogabam?
At certe vellem, quoniam periturus abibas,
Me quoque duxisses. Tecum fuit utile, tecum
Ire mihi. Neque enim de vitæ tempore quicquam
Non simul egissem: nec mors discreta fuisset.
Nunc absens pereo, jactor nunc fluctibus absens:
Et, sine me, te pontus habet. Crudelior ipso
Sit mihi mens pelago, si vitam ducere nitar
Longius; et tanto pugnem superesse dolori.
Sed neque pugnabo: nec te, miserande, relinquam:
Et tibi nunc saltem veniam comes; inque sepulchro,
Si non urna, tamen junget nos litera: si non
Ossibus ossa meis, at nomen nomine tangam.
Plura dolor prohibet; verboque intervenit omni
Flangor: et attonito gemitus e corde trahuntur.

Mane erat: egreditur tectis ad littus: et illum
Mæsta locum repetit, de quò spectarat euntem.
Dunque, moratus ibi, dumque hic retinacula solvit,
Hoc mihi discedens dedit oscula littore, dicit.
[Dumque notata oculis reminiscitur acta, fretumque]
Prospicit; in liquida spatio distante tuetur

Nescio quid, quasi corpus, aqua: primoque, quid illud
Esset, erat dubium. Postquam paullo appulit unda;
Et, quamvis aberat, corpus tamen esse liquebat;
Quiaforet ignorans, qui naufragus, omine mota est:
Et, tanquam ignoto lacrymam daret, Heu miser, inquit,
Quisquis es, et si qua est conjux tibi! Fluctibus actum
Fit propius corpus. Quod quo magis illa tuetur,

Hoc minus, et minus est amens sua. Jamque propinquæ

Admotum terræ, jam quod cognoscere posset,

Cernit: erat conjux. Ille est, exclamat: et una
Ora, comas, vestem lacerat: tendensque trementes
Ad Ceyca manus, Sic, O carissime conjux,
Sic ad me, miserande, redis? ait. Adjacet undis
Facta manu moles: quæ primas æquoris iras
Frangit: et incursus quæ prædelassat aquarum.
Insilit huc, mirumque fuit potuisse, volabat;
Percutiensque levem modo natis aëra pennis,
Stringebat summas ales miserabilis undas.
Dumque volat; mosto similem, plenumque querelæ
Ora dedêre sonum tenui crepitantia rostro.
[Ut vero tetigit mutum et sine sanguine corpus;
Dilectos artus amplexa recentibus alis,

Frigida nequicquam duro dedit oscula rostro.]
Senserit hoc Ceyx, an vultum motibus undæ
Tollere sit visus, populus dubitabat: at ille
Senserat. Et tandem, Superis miserantibus, ambo
Alite mutantur. Fatis obnoxius îsdem

Tunc quoque mansit amor, nec conjugiale solutum

Eœdus in alitibus. Coëunt, fiuntque parentes: Perque dies placidos, hiberno tempore, septem Incubat Halcyone pendentibus æquore nidis. Tum via tuta maris: ventos custodit, et arcet Eolus egressu: præstatque nepotibus æquor.

METAMORPHOSEON

LIBER XIII.

Certamen inter Ajacem et Ulyssem, de Armis Achillis.

FAB. I.

CONSEDERE duces: et, vulgi stante corona,
Surgit ad hos clypei dominus septemplicis Ajax:
Utque erat impatiens iræ, Segeïa torvo
Littora respexit, classemque in littore vultu:
Intendensque manus, Agimus (pro Jupiter!) inquit,
Ante rates causam, et mecum confertur Ulysses!
At non Hectoreis dubitavit cedere flammis:
Quas ego sustinui; quas hac a classe fugavi.
Tutius est fictis igitur contendere verbis,

Quam pugnare manu. Sed nec mihi dicere promptum;
Nec facere est isti. Quantumque ego marte feroci,
Quantum acie valeo, tantum valet iste loquendo.
Nec memoranda tamen vobis mea facta, Pelasgi,
Esse reor: vidistis enim. Sua narret Ulysses,
Quæ sine teste gerit, quorum nox conscia sola est.
Præmia magna peti fateor: sed demit honorem
Emulus Ajaci. Non est tenuisse superbum,
Sit licet hoc ingens, quidquid speravit Ulysses.
Iste tulit pretium jam nunc certaminis hujus;
Quo cum victus erit, mecum certâsse feretur.
Atque ego, si virtus in me dubitabilis esset,
Nobilitate potens essem, Telamone creatus,
Monia qui forti Trojana sub Hercule cepit:
Littoraque intravit Pegasæa Colcha carina.

Eacus huic pater est: qui jura silentibus illic
Reddit, ubi oliden saxum grave Sisyphon urget.
Eacon agnoscit summus, prolemque fatetur
Jupiter esse suam. Sic àb Jove tertius Ajax.
Nec tamen hæc series in causa prosit, Achivi;
Si mihi cum magno non est communis Achille.
Frater erat: fraterna peto. Quid sanguine cretus
Sisyphio, furtisque, et fraude simillimus illi,
Inserit Eacidis alienæ nomina gentis?

An quod in arma prior, nulloque sub indice veni,
Arma neganda mihi? potiorque videbitur ille,
Ultima qui cepit: detrectavitque furore
Militiam ficto: donec soliertior isto,

Sed sibi inutilior, timidi commenta retexit
Naupliades animi, vitataque traxit in arma?
Optima nunc sumat, qui sumere noluit ulia.
Nos inhonorati, et donis patruelibus orbi,
Obtulimus qui nos ad prima pericula, simus.
Atque utinam aut verus furor ille, aut creditus, esset;
Nec comes hic Phrygias unquam venisset ad arces
Hortator scelerum! non te, Pœantia proles,
Expositum Lemnos nostro cum crimine haberet.
Qui nunc (ut memorant) silvestribus abditus antris
Saxa moves gemitu, Laërtiadæque precaris,
Quæ meruit: quæ (si Dî sunt) non vana preceris.
Et nunc ille eadem nobis juratus in arma,
(Heu!) pars una ducum, quo successore sagittæ
Herculis utuntur, fractus morboque, fameque,
Velaturque, aliturque avibus; volucresque petendo
Debita Trojanis exercet spicula fatis.

Ille tamen vivit, quia non comitavit Ulyssen.
Mallet et infelix Palamedes esse relictus.
Viveret, aut certe ietum sine crimine haberet.
Quem, male convicti nimium memor iste furoris,
Prodere rem Danaam finxit: fictumque probavit

L

« ZurückWeiter »