Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

ANALECTA CATULLIANA.

SCRIPSIT

AEMILIUS BAEHRENS.

ACCEDIT COROLLARIUM.

IENA E.

SUMPTIBUS HERMANNI DUFFT

(LIBRARIA MAUKIANA).

MDCCCLXXIV.

5A

REGIA

MONACENSIS

I.

De Catulli et Lesbiae amore.

De Catulli Lesbia nostra aetate duo potissimum uiri docti de Catullo bene meriti, Mauricius Hauptius [obs. crit. p. 8] et Ludouicus Schwabius [quaest. Catull. p. 56 sqq.], et ille quidem perbreuiter et nullis additis rationibus, hic autem larga amplaque disputatione usus, ita quaesiuerunt ut eandem atque Clodiam istam quadrantariam Ciceronis potissimum pro Caelio oratione infamatam affirmarent. sed Schwabii argumentationem cum non una ab parte uiderent infirmam, postea impugnauerunt Guilelmus Vorlaenderus ['de Catulli ad Lesbiam carminibus' Bonnae 1864], T. T. Kroonius ['quaestiones Catullianae' Lugd. Batau. 1864] et, qui horum argumenta complexus est, Alexander Riesius [in Fleckeiseni annal. a. 1872 p. 747 sqq.]. quos cum obloquendi studio nimis abreptos ea negare quae negari nullo modo debuerunt, haud pauca autem in hac quaestione adhuc admodum dubia uiderem, hinc primo horum analectorum capiti materiam esse uolui.

Recte autem Kroonius Riesiusque Schwabii disputationem eo maxime laborare intellexerunt quod ille quae probanda erant iam probata posuit atque Clodiam quadrantariam a Catullo Lesbiae nomine ficto significatam esse affirmans (ipsius utor uerbis) Lesbiae et Catulli amorem cum perpetua Clodiae comparatione enarrauit. hoc enim pacto perfacile fieri potuisse ut multa ille inferret aliena multa admisceret dubia, quis est quin intellegat? unicam igitur uiam, qua in re tam incerta

ad uerum perueniri possit, eam ingrediamur oportet ut ex ipsius poetae carminibus interpretatione quam accuratissima eruamus certam de Lesbiae condicione moribus ingenio deque amoris qui inter eam et Catullum erat uicissitudinibus notitiam. tum demum disquirere licebit num Catullianae Lesbiae imagini conueniat cum ea quae de Clodia quadrantaria nobis tradita est.

-

Iam ut certo disputatio nostra fundamento innitatur, enumeranda sunt quae ad Lesbiam pertineant carmina. cuius nomen prae se ferunt c. V. VII. XLIII. LI. LVIII. LXXII. LXXIX. LXXXIII. LXXXVII et LXXV. XCII. CVII. porro ad Lesbiam certe referenda sunt, licet eius nomen non contineant., c. II et III [cf. Martialis VII 14 et XIV 77]; VIII et XXXVII [cf. LVIII 3 et LXXXVII 1], LXX [cf. LXXII] et LXXVI [cf. u. 13]. alia poematia num ad Lesbiam pertineant infra uidebimus; nunc hoc unum addam, carmine LXVIII *) non posse aliam mulierem celebrari quam Lesbiam. quod a sententiae Schwabianae impugnatoribus nimis cupide negatum est, cum intellegerent illi ab hoc carmine pendere omnem de Lesbiae persona disputationem. quid enim? cum Catullus, ut erat homo sincerus idemque calidus, quaecumque ei acciderunt siue mala siue bona, ea uersibus exprimeret, plane ut de eo dicere liceat quod de Lucilio Horatius [sat. II 1, 30 sqq.]: ille uelut fidis arcana sodalibus olim

credebat libris, neque si male cesserat usquam
decurrens alio neque si bene; quo fit ut omnis

*) numquam perspexi quomodo Lachmannum secuti Hauptius et L. Muellerus c. LXVIII unum indiuisumque habere potuerint, cum omnia clament duo esse carmina plane diuersa. nolo hic causas totiens prolatas necdum refutatas repetere, hoc adiecisse contentus, cum ter codices quasi intento digito demonstrent ei, ad quem c. LXVIIIb datum sit, Allii fuisse nomen, etiam quarto loco [u. 66] librum omnium optimum Oxoniensem 'Allius' praebere, non quod Sangermanensis eiusque asseclae tradunt, 'Manlius'.

uotiua pateat ueluti descripta tabella

uita senis,

eodem, inquam, animo cum Catullus omnes uitae casus carminibus crederet, num credibile est eum tanto amore quantum c. LXVIII prae se fert adamasse puellam nescioquam, cuius nunc quidem nullam in illius poematis commemorationem inueniamus? nihil enim proferunt qui librum Catullianum mancum atque lacunosum ad nos peruenisse contendunt, quippe qui unius uel duorum foliorum in archetypo Ueronensi fecerit iacturam. neque magis apud me ualet eorum sententia qui, quia Ouidius [trist. II 429 sq.] dixit 'nec contentus ea (Lesbia) multos uulgauit amores, in quibus ipse suum fassus adulteriumst', idcirco uel complura carmina amatoria periisse uel c. LXVIII ad aliam quandam mulierem referendum esse aiunt. Ouidius enim pro loci argumento tres quattuorue Catulli amores dicere potuit 'multos'. scimus autem ex ipso Catulli libro, eum et Ipsitillam et Aufilenam et Ameanam per aliquod tempus in deliciis habuisse: sed erant eae meretriculae leuissimae, sed solam libidinem explendi causa rem cum eis habuit poeta (ita enim intellegenda est uox Ouidiana ‘adulterium'; cf. Hor. od. I 33, 9; 36, 19 alia). iam mihi legas uersus ad mulierculas istas datos: perspicies profecto quam plane diuersum amorem spirent ab eo quem ad Lesbiam missi. nimirum Lesbia erat unica femina quam sincere et ex animo dilexerit Catullus in hac non solum formam corporis, sed etiam animi ingeniique bona admiratus est. quod ipse uersibus suauissimis expressit [c. LXXII]:

dicebas quondam solum te nosse Catullum,

Lesbia, nec prae me uelle tenere Jouem. dilexi tum te non tantum ut uulgus amicam, sed pater ut gnatos diligit et generos.

de quibus uersibus, quos non intellexerunt Kroonius [p. 125] et Riesius [p. 753], recte iudicauit Westphalius [p. 115]. itaque cum nulla appareat causa cur Catullo ipsi saepius fatenti

« ZurückWeiter »