Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

persolvant, discessus sui per tres dies aut minimum duos custodem aut eo absente præsidentem ante admoneant, quam discedant. Hæc omnia nisi fecerint, statuimus ut eorum fidejussores, quos unumquemque habere volumus in primo ingressu suo in collegium, idem præstent et persolvant: et illi mulctentur pro arbitrio custodis aut, eo absente, præsidentis.

De tutore et fidejussore pupillorum et pensionariorum et solutionibus.

65. Statuimus insuper et ordinamus ut omnes scholastici et pensionarii habeant socios collegii tutores et prædes, ne quid damni aut desperati debiti collegio accidat, atque si quod damnum accidat aut debitum, tutores et prædes seu fidejussores præstent. Sed ne tutoribus quidem aut fidejussoribus parcendum, si quid nomine suo pupillorum aut eorum pro quibus fidem fecerint debeant ultra mensem: quod his suo vitio magna ex parte indigis non est sæpissime quod solvant ultra tempus menstruum. Si tutores et prædes fallant, priventur ipsi omni collegii beneficio usque eo dum persolverint, et aliis rationibus supra memoratis cogantur ad solutionem seu pecuniæ pensionem.

De pensionariis debitoribus.

66. Constituimus etiam ut pensionarii tam majores quam minores nostri collegii singulis septimanis, singulis summum quindecim diebus pro arbitrio œconomi persolvant eidem œconomo quod eorum nominibus expensi aut mulctæ nomine ascriptum est, alioqui omni victu excludantur usque dum persolverint: utque etiam pensiones cubiculorum utriusque collegii tertio quoque mense persolvantur, præterea constituimus.

Volumus etiam et statuimus ut pensionarius optimi cujusque cubiculi Collegii Gonevilli pensionem solvat annuatim eidem collegio in reparationes ejusdem, prout decretum est communi consensu custodis et sociorum 12o Decembris 1569o.

Ubi in Statutis nostris scribo utrumque collegium seu utriusque collegii, non intelligo diversa esse ratione et incorporatione collegia, sed ædificio tantum et authore in distinctionem rerum utriusque collegii inque proprium in loquendo usum, et ne usus peccet in memoriam.

De ratione discedentium et solutione.

67. Statuimus insuper ut ineatur ratio debiti cum quocunque discessuro a collegio et morte vel aliter collegium relicturo, ut si quid collegio debeat ante discessum aut mortem persolvat. Quod si facere recusaverit, aut idoneos fidejussores non dederit, retineantur ejus bona collegii nomine usque dum persolverit. Quæ bona si non redemerit intra mensem, venalia proscribantur. Et si debitis non æquentur et solvendo non suffecerint, intendatur actio debiti de reliquo aut universo in eum qui discesserit, aut in executores aut fidejussores ejus qui obierit, et prosequendum ad solutionem extremi debiti.

De mensa communi.

68. Ad hæc statuimus et ordinamus ut omnes et singuli socii et pensionarii majores vestri collegii in Universitate existentes in mensa communi vivant suis ipsorum omnium sumptibus sub pœna pretii commeatus communis singularum septimanarum, in quibus a mensa vel semel uno die abfuerint, persolvendi in usus collegii, nisi gravi aliquo morbo per custodem aut ejus locum tenentem approbando in cubiculis detineantur ut egredi non possint sine valetudinis dispendio. Idem etiam observandum statuimus scholasticis in sua mensa communi sub pœna duodecim denariorum in commeatum communem reliquorum commensalium singulis septimanis quibus sine licentia abfuerint vel semel uno die persolvendorum.

De observandis consuetudinibus antiquis in mensa.

69. Sit eadem vivendi ratio in mensa et alibi in Collegio quæ olim in qualitate et quantitate ciborum, in abstinentia et observatione dierum, nisi aliter a Domino Rege et ecclesia constitutum sit.

De ministris mensæ communis.

70. Ordinamus etiam ut pro veteri consuetudine hujus Collegii, ministri qui mensæ inserviunt, sint Scholastici ex fundatione et hi tantum tres, tribus senioribus sociis singuli, sed ita ut isti non ante inserviant mensæ quam approbati fuerint per custodem: custos autem famulum ministrum habeat et unum Scholasticum quem velit ex fundatione.

Sint ii ex pauperioribus et doctioribus et in quibus melior spes est honestatis, gravitatis et bonæ frugis.

De ratione reddenda singulis diebus sabbati.

71. Ordinamus insuper et statuimus ut singulis diebus sabbati statim a prandio accumbentibus adhuc sociis et pensionariis ad campanæ sonitum ratio reddatur palam in aula æstivo, aut conclavi hyberno tempore, omnium eorum quæ omnium nomine expensa sunt ea septimana, idque omnibus præsentibus si fieri potest. Si negotia impediant saltem tribus præter œconomum quibus custos aut præsidens moram indixerit, variatis vicibus singulis septimanis pro ratione et ordine cubiculorum. Qui jubente custode aut præsidente interesse noluerint, mulcta esto duodecim denarii communi sumptui mensæ impendendi.

De publicis et privatis conviviis.

72. Ordinamus etiam et constituimus ne solennes epulæ in festo Annuntiationis beatæ Mariæ Virginis et in festo Conceptionis beatæ Mariæ Collegii nomine celebratæ excedant una vice quadraginta solidos, quod velimus eas moderatas esse. Quod si ultra expensum sit, id communi custodis et sociorum sumptui pro more veteri, non privato collegii nomini ascribatur.

Præterea statuimus ne œconomus, obsonator seu dispensator expendant ipsi aut tradant alteri collegii pecuniam in privata convivia cujusquam sociorum, scholarium vel pensionariorum, aut in alias res privatas eorum emendas, sub pœna restituendæ pecuniæ, et præterea mulctæ viginti solidorum aut pluris pro judicio custodis aut eo absente præsidentis indicendæ.

Proviso ut liceat singulis sociis ex promptuario duodecim tantum denariorum panem atque potum singulis septimanis in usus proprios suo sumptu assumere, modo id non faciant ad alendos malefactores aut criminosos quos statuta aut in æternum excludunt aut ad tempus amovent aut commeatu mulctant. Qui autem istos aluerit, aut eis aliquo modo subsidio fuerit, nisi destiterit prima admonitione, pro inimico collegii habeatur et collegio et omni ejus beneficio excludatur in æternum. Usque adeo alienos cupimus omnes a seditione, abominanda illa corruptela morum, calamitate et peste tranquillitatis et literarum.

De mulcta solvenda.

73. Statuimus insuper ut nemo mulctam sibi pro offensa secundum statuta inflictam solvere recuset cum requisita fuerit sub pœna deprivationis ab omni Collegii beneficio usque dum persolverit.

Volumus etiam ut in singulis rationibus seu computis ordinariis semestribus præsidens reddat rationem mulctarum acceptarum, ut eorum nominibus qui deliquerint ascribantur in rationum libris.

Volumus item ut omnes mulctæ cedant collegio, nisi aliter expresse ordinatum sit per nos. Quia usu comperimus si in usus mensæ communis conferantur, in rationes accepti et expensi cujusque septimanæ, socios non libenter relaturos, si custos absit: quod se mutuo in delictis parcant, in quæ sæpissime incidunt, et operas mutuas tradere desiderant. Quæ cautio ideo a nobis posita est, non quod suppliciis delectamur, sed ut vitia prohibeamus, ut ne quis in ea incidat præmoneamus: ac si incidat, ne qua se evasurum putet doceamus, atque ita bonus fiat vel invitus studeat, quo omnia statuta nostra referuntur.

De secretis non revelandis.

74. Volumus etiam et ordinamus ne quis secreta collegii cuiquam revelet sub pœna perjurii aut quadraginta solidorum pro arbitrio custodis aut eo absente præsidentis.

Statuimus etiam ut si quis a custode aut præsidente jussus ut e cubiculo aut mensa discedat, cum quid perpetraverit ob quod nec usum cubiculi aut mensæ habere poterit ex statuto vel ad tempus vel in æternum, vi restiterit nec obedierit, vis vi repellatur sine personarum nocumento, et foris ejiciatur a cubiculo aut mensa et excludatur collegio et omni ejus beneficio in æternum.

Ad postremum si provisum sufficienter non sit omnibus incidentibus (est enim difficile), volumus et statuimus ut offensarum punitio atque mulcta penes judicium et discretionem custodis aut eo absente præsidentis sit, sed cum consilio custodis.

Hactenus de personis collegii diximus, deinceps de rebus ejusdem et possessionibus statuemus.

De ædificiis, atrio, aliisque locis atque rebus Collegii conservandis.

75. Statuimus insuper et ordinamus ut ædificia resque collegii illæsæ conserventur et ne quis (etiam si custos fuerit) addat aut detrahat eisdem, diruat, ædificet mutetve quicquam sine consilio et assensu custodis et trium seniorum aut saniorum, graviorum et experientium virorum collegii, ne per imprudentiam ædes aut debilitentur aut collabantur. Quod si de fundamento, trabe, tigno, muro parteve alia principaliori res agetur, non sine consilio architecti, fabri materiarii aut cementarii negotium transigatur.

Ad hæc ne suffodiantur muri aut ædes, statuimus et arctius injungimus, ne quis cuniculos aut canes in nostro collegio alat.

De incendio.

76. Præterea ordinamus, ut unusquisque foco suo et lucernis prospiciat, et ne quis candelas columnis, parietibus aliisve ligneis materiebus affigat, sub pœna expulsionis, damni præstandi (si quid fuerit) et mulctæ gravioris.

De damnis non faciendis.

77. Item ne quis damnum inferat ostiis, proostiis, foribus, portis, fenestris, seris, vitris, mensis, domibus, muris, hortis, arboribus aut aliis rebus nostri collegii secando, sculpendo, rumpendo aut aliis modis vitiando aut corrumpendo constituimus sub pœna damni præstandi et mulctæ ulterius persolvendæ pro discretione custodis aut ejus locum tenentis.

De atrii munditie.

78. Volumus etiam et ordinamus ne quis collegii muros ejusdem aut portas permingat, atrium aut hortos aqua aut urina defædet aut currus equosve introducat, niși ædificationis causa, aut lignis, ossibus aliisve quibuscunque rebus occupet aut conspergat aut lectos, stragula peristromatave soli exponat sub pœna trium solidorum et quatuor denariorum totiens quotiens.

De Libris Collegii.

79. Statuimus et ordinamus ne quis nostri collegii libros bibliothecæ publicæ laceret, male tractet, apertos relinquat aut abstrahat, signacula tollat sub pœna imponenda pro discretione custodis aut ejus locum tenentis. Qua de causa volumus ut quotannis professor Græcæ et Latinæ linguæ curam habeat bibliothecæ communis, prospiciatque ne surripiantur libri aut aperte relinquantur aut damnum nocumentumve patiantur, sibique conjunctum habeat scholasticum aliquem ex fundatione gravem et studiosum per custodem eligendum in majorem curam et diligentiam et in bibliothecæ munditiem. Quod officium nisi rite exequantur, mulcta esto professori singulis vicibus duodecim denarii, scholastico sex denarii.

De clavibus ærarii non denegandis custodi et majori sociorum parti.

80. Statuimus etiam et ordinamus ne quis clavium custos custodi collegii et majori sociorum parti claves ærarii et cista communis deneget aut factioso, inobedienti, prodigo aut alieno a nostro collegio tradat sub pœna expulsionis ipso facto.

De obsignandis scriptis.

81. Statuimus insuper ne qua charta aut quod pargamenum mundum et non scriptum signo publico obsignetur, neve aliud scriptum, nisi id publice in ærario distincte et clara voce coram custode et sociis omnibus in universitate existentibus perlegatur, nec nisi custos et major sociorum omnium pro tempore existentium et præsentium pars (si res magni momenti sit) in obsignationem ejusdem expresse consenserit, nec nisi in commentarium rerum gestarum prius referatur. Atque ut lubentius socii intersint, volumus ut omnes socii præsentes conjunctim habeant pro unoquoque sigillo, quod non collegii tantum causa concedendum sit, decem solidos ex eo cui sigillum conceditur. Habeat etiam collegium ex eodem pro cera duodecim denarios.

De vasis argenteis.

82. Ordinamus insuper ut vasa argentea nostri collegii, quæ aut nostra aut aliorum donatione aut aliis rationibus possidetis, non vendantur, non donentur, non quoquo modo alienentur, aut de loco in locum extra collegium transferantur, neque cuiquam accommodentur aut oppignorentur, neve inter custodem et socios dividantur ut propria, sed concludantur in arca communi, et conserventur in usus collegii, et in casus adversos incendii aut ruinæ ædificiorum (quod tamen Deus avertat) ut communia. In quibus casibus volumus ut vendantur, si aliter non sit, unde reficiantur ac reparentur, quæ adversa fortuna inciderunt: et ne in usus publicos veniant, nisi cum solennitas festi, loci, hoc est, Annuntiationis beatæ Mariæ aut in commemorationibus aut exequiis fundatorum et temporibus visitationum et superintendentium et ea pauca, aut magnatum aut summorum Collegii amicorum adventibus, non autem in comitiis magistrorum et determinationibus baccalaureorum constituimus: quod usu observavimus pejora omnia, sordidiora, contusa et rasa magis redire ad ærarium quam cum exempta fuerant. Excipio custodis aut præsidentis comitia, nec iis quidem nisi laventur aqua munda atque calida et sapone, purissimisque linamentis undique exsiccentur prius, quam reponantur vasa. Idem de iis linamentis collegii quæ ad solenniores usus asservantur ordinamus. Excipio ea etiam quæ quotidianis usibus mensæ communis custodis et sociorum necessaria sunt, ut salinaria duo aut tria, et cochlearia quot sunt in mensa persona: excipio etiam poculum unum et crateres duos in usus custodis aut eo absente præsidentis ad excipiendos collegii amicos. Horum omnium ratio reddatur annis singulis a custode aut præsidente coram sociis; illorum a promo quidem coram œconomo, ab œconomo vero coram custode atque sociis pro tempore et quoties cæterarum rerum Collegii ratio reddenda est ex statuto.

Fiat etiam inter custodem et collegium et inter œconomum et custodem bipartitus index communi cista reponendus, ut si quid pereat aut corruptum sit, per eum restituatur, cujus vitio peribat aut corrumpebatur.

Ne sit commune proprium.

83. Statuimus etiam et ordinamus ne quis custos, socius aut alius nostri collegii ex communi faciat proprium sub pœna perjurii et deprivationis ab omni Collegii beneficio ipso facto: et restituendi in integrum quibus licet modis quod abstulerit. Non faciet autem ex communi proprium, qui suo contentus vivit sine cupiditate alieni. Etenim cum vita hominum sine cupiditate agebatur, sua cuique satis placebant. Postea vero quum superbia et libido in collegia irrepserant, ipsa libido causam tollendi habuit et maximam licentiam in maxima iniquitate posuit. Quod si custos atque socii moderari sibi atque cupiditati temperare potuissent, æquabilius et constantius sese collegiorum res haberent, neque aliud alio ferri aut ut proprium occupari, injuste divendi aut dimitti, neque mutari ac misceri omnia cerneretis: quod non futurum spero progrediente ætate et incommodum docente experientia atque usu.

De indice exemptorum e cistis et archivis.

84. Cum pecunia, vasa argentea, scripta seu evidentiæ ex cistis seu archivis desumuntur, statuimus et ordinamus ut in libros pandectarum referatur, quid, quantum, cui, ad quod tempus, quando et quamobrem id desumptum sit, addito suscipientis nomine et subscriptione, ut constituto tempore restituantur, ne incuria aut oblivione pereant. Sintque cum eximantur custos aut præsidens et socii minimum quatuor præsentes: plures aut omnes si commode fieri potest. Eximi autem evidentias ex archivis et alio transferri prohibemus, nisi in causa litium et actione juris.

De non obligando collegio aliorum causa quam sua.

85. Statuimus insuper et firmiter observandum ordinamus ne quis custos aut socii collegii vestri, qui pro tempore fuerint, aut eorum pars aliqua obliget aut obligent Collegium, possessiones ejusdem aut seipsos sub collegii nomine pro quoquam ejusdem aut alieno ab eo collegio sub quacunque securitate, obligatione aut pignore: tum quia alienam fidem præstare in nemine situm est, et spondentibus semper præsto noxa est: tum quod pignora sæpissime aliena sunt, quæ jure a possessoribus repeti possunt; et obligationes charta tantum et pargamena sunt.

De locationibus terrarum et earum terminis.

86. Volumus etiam et statuimus ut in locandis ad firmam terris, tenementis et hereditamentis Collegii vestri diligenter provideatis, ne locentur unquam sine consensu expresso custodis et majoris partis sociorum omnium pro tempore existentium et præsentium, neve integra et universa prædia seu maneria vestra cuiquam ad firmam concedatis, sed situm tantum manerii et terras dominicales sine devastatione, neve terras vestras in parte vel in toto per reversionem aut reversionis promissionem quocunque pretio dimittatis antequam prior earum dimissio seu locatio ad plenum finita et terminata sit, nisi in manus vestras reddant priorem indenturam. Quod si reversio facta fuerit sine consensu custodis aut majoris sociorum partis, pro nulla habeatur. Demum ne locentur terræ vestræ cuiquam ad feodi firmam neve ultra annos viginti, si tamdiu vixerint: ne aut oblivione deleantur, aut firmarii vestri vos defraudent aut contemnant, aut ne per temporum vicissitudines huberiori redditu aut alio commodo permisso successores vestri injuria vestra depriventur, omnino constituimus. Appropriationes autem beneficiorum ne ultra quinquennium elocentur, in literis appropriationum ecclesiarum de Mutford et Foulden Rev. pater ordinavit. Alioqui si ad decennium elocentur (modo non ultra) grave non fuisset. Atque ut certior expeditiorque annorum supputatio sit, volumus ut in omnibus indenturis

« ZurückWeiter »