Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Quis deus in vestra constitit hostis aqua? His pressus Stygias voltum demisit in undas, Errat et in vestro spiritus ille lacu. Quid genus aut virtus aut optima profuit illi Mater, et amplexum Caesaris esse focos? Aut modo tam pleno fluitantia vela theatro Et per maternas omnia gesta manus? Occidit, et misero steterat vigesimus annus: Tot bona tam parvo clausit in orbe dies. I nunc, tolle animos et tecum finge triumphos, Stantiaque in plausum tota theatra iuvent, Attalicas supera vestes, atque omnia magnis Gemmea sint ludis: ignibus ista dabis. Sed tamen huc omnes, huc primus et ultimus ordo: Est mala, sed cunctis ista terenda viast. Exoranda canis tria sunt latrantia colla, Scandendast torvi publica cymba senis. Ille licet ferro cautus se condat et aere, Mors tamen inclusum protrahit inde caput. Nirea non facies, non vis exemit Achillen, Croesum aut, Pactoli quas parit umor, opes. Hic olim ignaros luctus populavit Achivos, Atridae magno cum stetit alter amor. At tibi, nauta, pias hominum qui traicis umbras, Hoc animae portent corpus inane suae: Qua Siculae victor telluris Claudius et qua Caesar, ab humana cessit in astra via.

XVIII [XVIIII.]

Obicitur totiens a te mihi nostra libido:
Crede mihi, vobis imperat ista magis.
Vos, ubi contempti rupistis frena pudoris,
Nescitis captae mentis habere modum.
Flamma per incensas citius sedetur aristas,
Fluminaque ad fontis sint reditura caput,
Et placidum Syrtes portum et bona littora nautis
Praebeat hospitio saeva Malea suo,

10

15

20

25

30

Quam possit vestros quisquam reprehendere cursus 10 Et rabidae stimulos frangere nequitiae. Testis, Cretaei fastus quae passa iuvenci Induit abiegnae cornua falsa bovis: Testis Thessalico flagrans Salmonis Enipeo, Quae voluit liquido tota subire deo. 15 Crimen et illa fuit patria succensa senecta Arboris in frondes condita Myrrha novae. Nam quid Medeae referam quo tempore matris Iram natorum caede piavit amor?

20

Quidve Clytaemestrae, propter quam tota Mycenis Infamis stupro stat Pelopea domus?

Tuque, o Minoa venundata Scylla figura,

Tondes purpurea regna paterna coma.
Hanc igitur dotem virgo desponderat hosti:
Nise, tuas portas fraude reclusit Amor.
25 At vos, innuptae, felicius urite taedas:
Pendet Cretaea tracta puella rate.

Non tamen inmerito Minos sedet arbiter Orci:
Victor erat quamvis, aequus in hoste fuit.

XVIIII [XX].

Credis eum iam posse tuae meminisse figurae, Vidisti a lecto quem dare vela tuo? Durus, qui lucro potuit mutare puellam! Tantine, ut lacrimes, Africa tota fuit? 5 At tu, stulta, deos, tu fingis inania vera. Forsitan ille alio pectus amore_terat. Est tibi forma potens, sunt castae Palladis artes, Splendidaque a docto fama refulget avo, Fortunata domus, modo sit tibi fidus amicus. 10 Fidus ero: in nostros curre, puella, toroš.

XX.

Nox mihi prima venit: primae date tempora

noctis:

13

10

14

Longius in primo, Luna, morare toro: Tu quoque, qui aestivos spatiosius exigis ignes, 11 Phoebe, moraturae contrahe lucis iter.

12

5 Foedera sunt ponenda prius signandaque iura 15
Et scribenda mihi lex in amore novo.
Haec Amor ipse suo constringet pignera signo:
Testis sidereae tota corona deae.

20

Quam multae ante meis cedent sermonibus horae, Dulcia quam nobis concitet arma Venus! Namque ubi non certo vincitur foedere lectus, Non habet ultores nox vigilanda deos, Et quibus inposuit, solvit mox vincla libido: Contineant nobis omina prima fidem. 15 Ergo, qui pactas in foedera ruperit aras, Pollueritque novo sacra marita toro, Illi sint quicumque solent in amore dolores, Et caput argutae praebeat historiae, Nec flenti dominae patefiant nocte fenestrae: Semper amet, fructu semper amoris egens. 30

20

10

XXI.

25

Magnum iter ad doctas proficisci cogor Athenas, Vt me longa gravi solvat amore via. Crescit enim adsidue spectanti cura puellae: Ipse alimenta sibi maxima praebet amor. 5 Omnia sunt temptata mihi, quacumque fugari Possit: at ex omni me premit iste deus. Vix tamen aut semel admittit, cum saepe negarit: Seu venit, extremo dormit amicta toro. Vnum erit auxilium: mutatis Cynthia terris

Quantum oculis, animo tam procul ibit amor. Nunc agite, o socii, propellite in aequora navim, Remorumque pares ducite sorte vices, Iungiteque extremo felicia lintea malo: Iam liquidum nautis aura secundat iter. 15 Romanae turres et vos valeatis amici, Qualiscumque mihi tuque puella vale.

20

Ergo ego nunc rudis Adriaci vehar aequoris

hospes,

Cogar et undisonos nunc prece adire deos. Deinde per Ionium vectus cum fessa Lechaeo Sedarit placida vela phaselus aqua,

Quod superest, sufferte pedes, properate laborem, Isthmos qua terris arcet utrumque mare. Inde ubi Piraei capient me littora portus, Scandam ego Theseae brachia longa viae. 25 Illic aut stadiis animum emendare Platonis Incipiam aut hortis, docte Epicure, tuis, Persequar aut studium linguae, Demosthenis arma, Libaboque tuos, scite Menandre, sales; Aut certe tabulae capient mea lumina pictae Sive ebore exactae seu magis aere manus; Aut spatia annorum aut longa intervalla profundi Lenibunt tacito volnera nostra sinu:

30

10

Seu moriar, fato, non turpi fractus amore;
Atque erit illa mihi mortis honesta dies.

XXII.

Frigida tam multos placuit tibi Cyzicus annos, Tulle, Propontiaca qua fluit Isthmos aqua, Dindymus et sacra fabricata e vite Cybebe, Raptorisque tulit qua via Ditis equos;

5 Si te forte iuvant Helles Athamantidos urbes, Nec desiderio, Tulle, movere meo.

Tu licet aspicias caelum omne Atlanta gerentem, Sectaque Persea Phorcidos ora manu,

Geryonis stabula et luctantum in pulvere signa Herculis Antaeique Hesperidumque choros, Tuque tuo Colchum propellas remige Phasin, Peliacaeque trabis totum iter ipse legas, Qua rudis Argoa natat inter saxa columba In faciem prorae pinus adacta novae, 15 Et sis, qua Ortygia et visenda est ora Caystri, Et qua septenas temperat unda vias;

Omnia Romanae cedent miracula terrae:
Natura hic posuit, quidquid ubique fuit.
Armis apta magis tellus, quam commoda noxae:
Famam, Roma, tuae non pudet historiae.
Nam quantum ferro, tantum pietate potentes
Stamus: victrices temperat ira manus.
Hic Anio Tiburne fluis, Clitumnus ab Vmbro
Tramite, et aeternum Marcius umor opus,
Albanus lacus et socia Nemorensis ab unda,
Potaque Pollucis lympha salubris equo.
At non squamoso labuntur ventre cerastae,
Itala portentis nec fluit unda novis,
Non hic Andromedae resonant pro matre catenae,
Nec tremis Ausonias, Phoebe fugate, dapes,
Nec cuiquam absentes arserunt in caput ignes
Exitium nato matre movente suo,

Penthea non saevae venantur in arbore Bacchae,
Nec solvit Danaas subdita cerva rates,

Cornua nec valuit curvare in pelice Iuno
Aut faciem turpi dedecorare bove,

*

*

*

Arboreasque cruces Sinis et non hospita Grais
Saxa et curvatas in sua fata trabes.

Haec tibi, Tulle, parens, haec est pulcherrima

sedes,

Hic tibi pro digna gente petendus honos,
Hic tibi ad eloquium cives, hic ampla nepotum
Spes et venturae coniugis aptus amor.

XXIII.

Ergo tam doctae nobis periere tabellae,
Scripta quibus pariter tot periere bona.
Has quondam nostris manibus detriverat usus,
Qui non signatas iussit habere fidem.
Illae iam sine me norant placare puellas
Et quaedam sine me verba diserta loqui.
Non illas fixum caras effecerat aurum:

20

25

30

35

40

Б

« ZurückWeiter »