Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small]

IMPENSIS TALBOYS ET WHEELER; ET
GULIELMI PICKERING, LONDINI.

M DCCC XXVI.
JNF

[merged small][merged small][merged small][graphic]

PROCEMIUM.

QUE causa impulerit Ovidium, ut ad Fastos Romanorum elegis exornandos adjiceret animum, equidem liquido dicere non ausim. Mitto Propertii (IV. i. 69.) verba, Sacra diesque canam, et cognomina prisca locorum, quibus excitatus prævenisse amicum nonnullis videtur. Memorabilior est sententia eorum, qui Callimachum putant ab eo esse expressum. Hunc enim constat carmine, cui Altív sive Causarum nomen inscriptum, rerum antiquissimarum, ad Deos et heroas pertinentium causas (αἴτια ὠγυγίων ἡρώων kal μaxápwv) explicuisse; cujus carminis fragmenta, sed brevissima, Bentleii curis collecta, in editione Callimachi Ernestina, tom. ii. p. 416-426. leguntur. Et ex his quidem fragmentis operis ratio minime cognoscitur; verum Anthologia Græca, tom. iv. pag. 236. Epigramma habet, unde poetam usum esse hoc figmento videmus, ut in somnis se diceret in Helicona abreptum, quæ quæreret, ex ipsis Musis accepisse. Et sane, etiam Ovidius in Fastorum opere Causas multarum rerum, non Romanarum tantum, exponit, quin et Deos sibi Musasque fingit apparuisse, ut, quæ abdita laterent, sibi aperirent. Etiam hoc certum est, Callimachi carmen satis notum fuisse Romanis, laudatumque a Varrone, Martiali, Plutarcho, Servio, aliisque. Ruhnkenius denique locum ex Trist. V. v. 33 so notavit, quem ex ipsis illis Callimachi Airios expressim esse judicat. Concedamus igitur, quod et recentissini Fastorum Int Lenzius, Krebsius, Gesenins plexi sunt,

[graphic]
« ZurückWeiter »