Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Nos frater Conradus inclusus totique fratres capelle sancte Marie in Wittenborch presentibus publice protestamur, quod de duobus mansis in campis ville Botzem sitis cum una curia in eadem villa et omnibus suis pertinenciis a solucione decime liberis, que bona venerabiles viri dominus Eylardus abbas et conventus monasterii sancti Godehardi apud Hildensem nobis liberaliter dimiserunt, eidem domino abbati et suis successoribus necnon conventui predicto anno quolibet in perpetuum infra festum beati Mychaelis et diem beati Galli abbatis vel precise in ipso die beati Galli tres fertones puri argenti Hildensemensis ponderis dabimus expedite. Si vero, quod absit, quocumque anno id non fecerimus, dicti abbas et conventus inpandacionem in ipsis bonis facere poterunt aut ipsos tres fertones, si hoc eis magis placuerit, sub dampno nostro recipient, a quo dampno nos ipsos eripere tenebimur et penitus liberare. In cuius rei testimonium sigillum nostrum una cum sigillis honorabilium dominorum domini videlicet Henrici abbatis monasterii sancti Michaelis visitatoris nostri necnon domini Lippoldi dicti de Stockem canonici Hildensemensis presentibus est appensum. Datum anno domini mo. ccco. xxv., in die nativitatis beati Iohannis baptiste.

Or. im Kgl. St.-A. zu Hannover, Godehardikl. Nr. 93. Die drei Siegel gut erhalten. Die entsprechende Urk. des Godehardiklosters ist verloren, das Regest davon befindet sich in dem Verzeichnis der Registratur des Kl. Wittenburg vom Jahre 1543, Ms. C. 98 fol. 18 v ebenda: Ein Brief, hat geben Abt, Prior und Convent 8. Godehardt zu Hildensheim über ii Hufen Landes zu Bötzem. Datum 1325. An demselben Tage resignieren der Ritter Dietrich und die Knappen Johann und Heinrich, Söhne seines Bruders, des Ritters Johann von Wülfingen, obige Güter dem Godehardikloster, Or. a. a. O. Nr. 92, die drei Siegel gut erhalten.

841. Papst Johann XXII. providiert den Propst des Moritzstiftes, Bertold von Winzingerode, mit einem Kanonikat in Mainz. Avignon 1325 Juni 27 (v. kal. iulii, anno nono).

Nach dem Vatikan. Registerband gedr. Schmidt, Päpstl. Urk. u. Reg. (GQ. der Prov. Sachsen XXI), S. 164 Nr. 188. Mut. mut. im Wesentlichen gleichlautend mit Nr. 799.

842. Bischof Otto bekundet einen Vergleich zwischen dem Kl. Frankenberg bei Goslar und den Bauern von Kirch-Nauen wegen Land zu Bodenstein, der zur Zeit des Bischofs Heinrich durch Friedrich Bokel vereinbart worden war. 1325 Juli 6 (in deme agteden dage der hilgen aposteln sante Peters unde sante Pawels). Gedr. Bode, UB. III, S. 486 Nr. 714 nach Cop.

843. Edelherr Heinrich von Homburg schenkt mit Zustimmung seines Bruders Bodo, Domherrn, das Eigentum einer Hufe im Felde von Harboldessen, die ihnen Johann von Besekendorpe resigniert hat, dem Alexanderstift in Einbeck. 1325 Juli 14 (in crastino beate

virginis Margarete).

Gedr. Orig. Guelf. IV, S. 503.

844. Die Domvikare bestimmen über die Zahlung eines jährlichen Zinses aus der Hausstelle, welche ihnen einst Konrad von Ochtersum gekauft hat. 1325 Juli 30.

Nos vicarii ecclesie Hildensemensis considerantes, aream, quam olim dominus Conradus presbiter dictus de Ochtersem pie memorie quondam socius noster pro anime sue remedio nobis comparaverat sub hac forma, quod due partes utilitatis inde provenientis in anniversario suo inter socios deberent dividi et successori suo pars tercia remanere, adeo in edificiis periisse, quod modica utilitas proveniebat de eadem, sumptus quoque ad reformationem eius necessarios non habentes, cum Alberto de Goslaria socio nostro, successore dicti Conradi de Ochtersem, convenimus in hunc modum, quod ipse et successores sui dictam aream pro sex solidorum censu nobis in anniversario dicti Conradi annis singulis in omnem eventum persolvendo perpetuo obtinebunt et eam edificiis necessariis, prout placuerit, reformabunt, adicientes, quod, si dictus Albertus vel suorum aliquis successorum certum censum sex solidorum nobis alibi comparaverint, extunc dicta area a solutione census predicti erit liber penitus et immunis. In cuius rei testimonium sigillum nostrum, quo communiter utimur, presentibus est appensum. Actum et datum anno domini millesimo trecentesimo vicesimo quinto, tercio kalendas augusti.

Abschrift des 16. Jahrhunderts in Ms. 197 fol. 2v der Beverinischen Bibliothek zu Hildesheim.

845. Bischof Konrad von Megara (Magaricensis) als Vertreter des Bischofs Otto in spiritualibus gewährt allen, die das Kl. Michaelstein und die Kapelle des h. Wolkmann im Haine neben dem Kloster besuchen, vierzig Tage Ablass. 1325 August 3 (ipso die invencionis sancti Stephani prothomartiris).

Or. im Herzogl. Landeshauptarchiv zu Wolfenbüttel, Kl. Michaelstein Nr. 246. Beschädigtes Siegel in grünem Wachs.

846. Bischof Otto bestimmt mit Zustimmung des Domkapitels, dass auch von den wüsten und leeren Kurien und Hofstätten innerhalb der Stadt Gronau dasselbe geleistet werde zum Schutze der Stadtbefestigung, was die bewohnten leisten müssen. 1325 August 13.

Nos Otto dei gracia Hildensemensis ecclesie episcopus presentibus protestamur, quod pro bono opidi nostri Gronowe et inhabitantium commodo generali tocius nostri capituli accedente consensu decrevimus, ut de curiis seu areis, que intra idem opidum vacantes et desolate iam sunt vel erunt in futurum, ad vigiliarum custodias et alia civitatis ac communis utilitatis opera, que borchwerk in vulgo dicuntur, ammodo cum integritate fiat quicquid de aliis areis cultis ibidem ad hec fieri sit consuetum consulibus ac incolis opidi eiusdem virtute presentium, eo salvo, quod non permittant nec permittere debeant, ut quisquam se de aliqua curiarum huiusmodi seu arearum, unde hec ut premittitur facta non fuerint, ullatenus intromittat, nisi prius de omni eo, quod tempore desolationis post datam tamen presentium inde ad usus prefatos esse debuisset impensum, ipsis in iure satisfiat vel amicicia per eundem. In quorum evidentiam ac evidens testimonium nostrum et capituli nostri sigilla presentibus sunt appensa. Actum et datum anno domini mo. ccco. xxv., idus augusti.

Or. im Besitz des Herrn Photogr. Breiner in Gronau. Beschädigtes Siegel des Bischofs und des Domkapitels.

847. Domherr Friedrich von Adensen genehmigt das Abkommen, das sein Oheim, Graf Gerhard der Jüngere von Hallermund, mit seiner Schwester Margarete wegen der Erbschaft des Bruders des Domherrn, Johann, abgeschlossen hat. 1325 August 14 (in vigilia assumptionis beate Marie virginis).

Gedr. Scheidt, Anmerk. u. Zusätze, Codex diplom. S. 641.

848. Papst Johann XXII. beauftragt den Bischof (Johann) von Padua und den Dechanten und Kantor von Fritzlar mit der Einführung des Johann Riedesel in das Küsteramt zu Hildesheim. Avignon 1325 September 4.

Venerabili fratri. . episcopo Paduano et dilectis filiis . . decano et.. cantori ecclesie Fritzlariensis Maguntine diocesis 1). Matris 2) ecclesie gratiosa benignitas ad illos consuevit dexteram sue liberalitatis

1) Bis hier mit roter Tinte. 2) M rote Initiale.

extendere eosque potioribus beneficiis honorare, qui nobilitate generis, honestate morum et vite ac aliis laudabilibus virtutum meritis insigniti se fore dignos gratia representant. Cum itaque sicut accepimus custodia ecclesie Hildesemensis, quam venerabilis frater noster Gebeardus episcopus Merseburgensis olim ipsius ecclesie custos ante consecrationem suam iuxta tenorem constitutionis super pluralitate dignitatum, personatuum et officiorum ac aliorum beneficiorum ecclesiasticorum, que absque dispensatione apostolica obtineri non poterant, ab hiis, qui ea etiam alias ex dispensatione legitima obtinebant, in certis casibus dimittendorum dudum a nobis. edite in illis partibus libere omnino dimisit, vacare noscatur ad presens nullusque preter nos de ipsa custodia, si ut premittitur vacat, disponere possit pro eo quod nos dudum per constitutionem eandem omnes dignitates, personatus et officia ac alia beneficia ecclesiastica, que iuxta tenorem constitutionis ipsius ubicunque vacare contingeret, dispositioni nostre et sedis predicte duximus specialiter reservanda, decernentes extunc irritum et inane, si secus super hiis a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contingeret attemptari, nos volentes dilectum filium Iohannem natum dilecti filii nobilis viri Iohannis dicti Ridesil canonicum Hildesemensem suorum meritorum intuitu, de quibus apud nos fidedigno testimonio plurimum commendatur, favore prosequi gratioso discretioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatenus vos vel duo aut unus vestrum prefatam custodiam, si ut premittitur vacat, cum omnibus iuribus et pertinentiis suis prefato Iohanni vel procuratori suo eius nomine auctoritate nostra conferre et assignare curetis, inducentes eum vel dictum procuratorem pro eo per vos vel alium seu alios in corporalem possessionem eiusdem custodie iurium et pertinentiarum predictorum et defendentes inductum, amoto ab ea quolibet detentore, facientesque prefatum Iohannem vel dictum procuratorem pro ipso ad dictam custodiam prout est moris recipi et admitti, sibique de ipsius custodie fructibus, redditibus, proventibus, iuribus et obventionibus universis integre responderi, contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo, non obstantibus quibuscunque statutis et consuetudinibus predicte ecclesie contrariis iuramento confirmatione apostolica vel quacunque firmitate alia roboratis, aut si aliqui super provisionibus sibi faciendis de dignitatibus, personatibus et officiis in dicta ecclesia speciales vel de beneficiis ecclesiasticis in illis

partibus generales nostras vel predecessorum nostrorum Romanorum pontificum aut legatorum sedis eiusdem litteras impetrarint, etiam si per eas ad inhibitionem, reservationem et decretum vel alias quomodolibet sit processum, quibus omnibus eundem Iohannem in assecutione dicte custodie si ut premittitur vacat volumus anteferri, sed nullum per hoc eis quo ad assecutionem aliorum1) dignitatum personatuum et officiorum ac beneficiorum ecclesiasticorum preiudicium. generari, seu si aliquibus communiter vel divisim a prefata sit sede indultum, quod ad receptionem vel provisionem alicuius minime teneantur et ad id compelli aut quod interdici, suspendi vel excommunicari non possint, vel quod de dignitatibus, personatibus et officiis ac aliis beneficiis ecclesiasticis ad eorum collationem, provisionem, presentationem seu quamvis aliam dispositionem coniunctim vel separatim spectantibus nulli valeat provideri per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem et qualibet alia dicte sedis indulgentia generali vel speciali cuiuscunque tenoris existat, per quam presentibus non expressam vel totaliter non insertam effectus earum impediri valeat quomodolibet vel differri et de qua cuiusque toto tenore de verbo ad verbum habenda sit in nostris litteris mentio specialis, aut si dictus Iohannes presens non fuerit ad prestandum de observandis statutis et consuetudinibus eiusdem ecclesie ratione huiusmodi custodie solitum iuramentum, dummodo in absentia sua per procuratorem ydoneum et, cum ad ecclesiam ipsam accesserit, corporaliter illud prestet, seu quod predictus Iohannes canonicatus et prebendas in ecclesiis Hildesemensi et Sancti Petri Fritzlariensi Maguntine diocesis noscitur obtinere. Nos enim, si dicta custodia ut premittitur vacat, prout est irritum decernimus et inane, si secus super hiis a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter attemptatum forsan est hactenus vel contigerit in posterum attemptari. Datum Avinion(e) ii. nonas septembris anno nono.

Nach Registerband 79 fol. 355 Nr. 2245 im Vatikanischen Archiv zu Rom. Regest Schmidt, Päpstl. Urk. u. Reg. (GQ. der Prov. Sachsen XXI), S. 166 Nr. 192, Kehr, UB. des Hochstifts Merseburg I (GQ. XXVI), S. 618 Nr. 763.

849. Bischof Otto überträgt dem Domkapitel zehn Hufen in Wenerde zur Feier des Jahrgedächtnisses des Ludold von Escherde und Spendung von Wein. Hildesheim 1325 September 28.

1) So die Vorlage.

Hildesh. UB. IV.

30

« ZurückWeiter »