Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

nostrorum proprietatem cuiusdam aree in villa Kissenbrucke site, quam Ernestus civis eiusdem ville et sui heredes possederant, cum omni iure et advocatia damus divine retributionis intuitu ecclesie sanctimonialium in Dorstat libere et perpetuo possidendam. In cuius nostre donationis evidens testimonium damus presens scriptum appensione nostri sigilli firmiter communitum. Testes vero, qui presentes aderant, sunt dominus Heidico cappellanus noster, Borchardus de Asseborch, Bertrammus de Werle, Eilardus de Dalem et quam plures alii fide digni. Actum Wlferbutle anno domini mo. ccco. decimo, in die beati Servacii episcopi.

Or. im Archiv zu Dorstadt. Siegel gut erhalten. Regest Asseburger UB. II, S. 62 Nr. 680.

4. Die Domherrn Ludolf und Otto von Wohldenberg, Brüder, überweisen ihrem Oheim Otto, Propst des Moritzstiftes, das Eigentum von Ländereien in Bönnien. 1310 Juni 15.

In nomine domini amen. Nos dei gratia Ludolphus et Otto canonici ecclesie Hildensemensis fratres dicti de Woldenberg omnibus in perpetuum. Noverint universi, quod tres mansos in campis ville Bonyum sitos, quos cum patruo nostro dilecto Ottone preposito Montis Hildensemensis habuimus, et medietatem quatuor mansorum in eadem villa, quos quatuor mansos consanguinei nostri Conradus et Iohannes fratres et Ludolphus morans in Woldensten comites de Woldenberg ac nos simul habuimus, cum curiis et areis et omni iure ac utilitate tam in villa quam extra villam eidem domino Ottoni patruo nostro in proprium dimisimus et per presentes dimittimus proprietatis titulo iure perpetuo possidendum, renunciantes ore et manu omni iuri, actioni seu impetitioni, quod vel que nobis in parte vel in toto communiter seu divisim in eisdem bonis ad presens competebat vel in futurum posset competere, nullum ius nobis penitus reservantes, prestantes presentibus et prestare volentes prefato patruo nostro aut cuicumque vel quibuscumque ipse eadem bona assignaverit, vendiderit seu donaverit de sepe dictis bonis veram et legitimam, cum requisiti fuerimus, in omnibus warandiam. Super quibus ne dubium oriatur, presentem litteram inde conscriptam et sigillis nostris sigillatam dedimus in perpetuum testimonium premissorum. Testes huius rei sunt honorabiles viri domini Conradus prepositus, Bernardus scolasticus, Bernardus cantor, Henricus de Honborch et Iohannes de Oberg

canonici ecclesie Hildensemensis et alii quam plures fide digni. Actum et datum anno domini millesimo trecentesimo decimo, in die beati Viti martyris.

Or. im Kgl. St.-A. zu Hannover, Kreuzstift Nr. 242. Runde, wenig beschädigte Siegel des Ludolf und Otto.

5. Knappe Basil von Rössing bekundet mit seiner Frau, an den Gütern in Bönnien, welche Otto, Propst des Moritzstiftes, an die Pfarrer Johann in Reinstedt und Heinrich der Neustadt verkauft hat, kein Anrecht zu haben. 1310 Juni 15.

Ego Basilius de Rottinge famulus presentibus recognosco, quod in bonis sitis Bonyum, que honorabilis vir dominus Otto prepositus Montis Hildensemensis discretis viris dominis Iohanni de Reynstede et Henrico plebano nove civitatis libere et sine conditione vendidit, nec ego nec uxor mea Eremgardis aliquod ius, actionem vel impetitionem quocumque modo habemus nec predictos dominos vel quoscumque dicta bona possidentes ullo umquam tempore super eisdem bonis volumus impetere nec in aliquo impedire, dans de consensu uxoris mee predicte prefatis dominis in testimonium hanc litteram super eo sigillo meo sigillatam. Datum anno domini mo. ccco. decimo, in die beati Viti martyris. Or. im Kgl. St.-A. zu Hannover, Kreuzstift Nr. 243. Wenig beschädigtes Siegel des Ausstellers. Regest Doebner, UB. I, S. 337 Nr. 613.

6. Notariatsinstrument, worin die Beteiligten wegen der Wahl des Domdechanten (Grafen Heinrich von Wohldenberg) zum Bischof nach Mainz zitiert werden. Hildesheim 1310 Juni 16.

In nomine domini amen. Anno eiusdem nativitatis millesimo tricentesimo decimo die xvi. intrante iunio, indictione octava, in ecclesia Hildensemensi circa horam terciam, regnante serenissimo domino Henrico Romanorum rege, regni sui anno secundo in presentia mei notarii et testium subscriptorum discreti viri Iohannes decanus Northunensis et Ernestus Margarete decretorum doctor canonicus sancte Crucis Northusensis ecclesiarum Maguntine diocesis quoddam mandatum seu litteras sigillatas sigillo reverendi in Christo patris domini Petri sancte Maguntine sedis archiepiscopi, sacri imperii per Germaniam archicancellarii, quarum tenor de verbo ad verbum subscribitur, legi fecerunt et executi fuerunt reverenter. Tenor autem mandati seu litterarum earumdem dinoscitur esse talis.

P(etrus) dei gracia sancte Maguntine sedis archiepiscopus, sacri imperii per Germaniam archicancellarius honorabilibus viris decano ecclesie Northunensis et magistro Ernesto doctori decretorum notario suo dillecto salutem in domino. Porrecta nobis honorabilium virorum prepositi, . . scolastici, cantoris, capituli eligencium et . . decani ellecti ecclesie Hildensemensis provincie nostre peticio continebat, quatenus ellectionem de predicto decano factam auctoritate dignaremur metropolitica confirmare. Nos autem predicte peticioni ex officii nostri debito annuere cupientes, ita ne contra verbum apostoli dicentis „Nemini cito manus inponas“ 1) facere iudicemur, vobis iniungimus et mandamus, quatenus ad predictam ecclesiam Hildensemensem personaliter accedentes supradictis ellectoribus et ellecto crastinum diei beate Margarete virginis asignetis, ut in Maguntia conpareant coram nobis plene instructi ad procedendum in negocio supradicto, quantum de iure et de gracia fuerit procedendum, proclamacionem eciam publicam faciatis ibidem, ut omnes, qui se voluerint opponere vel quorum interest, similiter compareant in loco et termino antedictis, quem terminum ipsis ad hoc peremptum asignamus. Remittatis litteras sigillis vestris appensis in signum execucionis. Datum Asscaffinburg anno domini millesimo ccco. xo., vo. idus iunii.

Actum anno, die, indictione et loco predictis presentibus honorabilibus viris Conrado preposito, Bernardo scolastico, Bernardo cantore, Ottone celerario ac nonnullis canonicis dicte Hildensemensis ecclesie, Hildebrando abbate ac. . priore monasterii sancti Godehardi, Wichmanno priore sancti Michaelis, Hildebrando decano, Conrado cantore ecclesie sancti Mauricii ac magistro Conrado de Bruneswic canonicis ibidem, Conrado decano ac Bertoldo scolastico ecclesie sancte Crucis et quam pluribus aliis clericis et laycis fidedignis ad hoc specialiter convocatis.

Ego Bonaventura de Glemona Aquilegensis diocesis imperiali auctoritate notarius predictis omnibus interfui eaque scripsi et in publicam formam redegi ac meo proprio et consueto signo rogatus signavi. Et nos Iohannes decanus Northunensis et Ernestus decretorum doctor venerabilis domini nostri archiepiscopi notarii predicti ad evidenciam execucionis omnium premissorum sigilla nostra presentibus duximus inponenda.

1) Vgl. I. Timot. 5, 22.

Or. im Kgl. St.-A. zu Hannover, Domstift Hildesheim Nr. 421. Von den beiden Siegeln an den von der Urk. geschnittenen Pergamentstreifen das erste zur Hälfte verloren, das andere gut erhalten.

7. Die Grafen von Wohldenberg tauschen mit ihrem Verwandten Otto, Propst des Moritzstiftes, und dessen Neffen Güter in Bönnien gegen solche in Hachem ein unter Verzicht auf das Patronatsrecht der Kirche in Hachem. 1310 Juni 16.

In nomine domini amen. Nos dei gratia Conradus et Iohannes fratres et Ludolphus dictus de Woldenstene comites de Woldenberg omnibus in perpetuum. Universis, ad quos presentes littere pervenerint, notum esse volumus, quod de pleno consensu filiorum nostrorum et filiarum nostri scilicet Conradi comitis filii Henrici, nostri vero Iohannis comitis filiorum Hermanni Halberstadensis canonici, Iohannis, Hoyeri et Borchardi et filiarum nostrarum Hedewigis, Alheydis et Iutte et omnium, quorum consensus requirendus fuerat, dimisimus et presentibus dimittimus ex causa permutationis dilecto nostro consanguineo domino Ottoni preposito Montis medietatem quatuor mansorum Boniem sitorum nostre proprietatis, quos quatuor mansos dictus noster consanguineus et filii fratris sui Ludolphus et Otto Hildensemenses canonici et nos simul habuimus, cum omni iure et utilitate et omnibus eorum pertinenciis tam in villa quam extra villam, sicut nos prefata bona habuimus, et eidem preposito dicta bona in possessionem perpetuam tradidimus et per presentes tradimus iure perpetuo in proprium possidendum 1), cedentes et renunciantes ore et manu omni iuri, actioni seu inpetitioni, que nos vel nostri heredes in eisdem bonis ad presens habuimus 1) vel in futurum habituri essemus quoquo modo. Promittimus etiam fide data prefato preposito et illi seu illis, quibus ipse eadem bona vendiderit, donaverit vel dimiserit, quod ipsis de bonis prefatis legitimam warandiam prestare volumus, quando et quociens super eo fuerimus requisiti. Et recepimus pro dictis bonis in Boniem in concambio ab eodem consanguineo nostro et patruis suis Ludolpho et Ottone bona eorum in Hachem videlicet medietatem octo mansorum cum iure patronatus, curiis et areis et cum omnibus eorum pertinenciis tam in villa quam extra villam, que bona ad eos et ad nos per mortem Thiderici de Hachem sunt legitime devoluta. Preterea recogno

1) So das Or.

scimus, quod dicti consanguinei nostri dominus Otto prepositus Montis et dominus Otto patruus eius prefate ecclesie in Hachem patronatum ad tempora vite ipsorum et cuiuslibet eorum habebunt insolidum et eandem ecclesiam conferent, quociens eam vacare contingerit sue vite temporibus, sicut etiam hactenus contulerunt. Si vero aliquis heredum nostrorum vel quisquam ipsorum nomine prefata bona in Boniem de facto, cum tamen de iure non possit, presumeret repetere, primo omnium efficiet, quod predicta medietas bonorum in Hachem, quamvis longe sit melior et utilior, possessori seu possessoribus bonorum in Boniem restituatur et omni exceptione remota seu inpedimento quolibet in possessionem pacificam perpetuo dimittatur traditis super hoc litteris necessariis et legitimis instrumentis. Testes huius rei sunt Henricus de Linde, Iohannes Trobo milites, Bertoldus Pil, Albertus et Iohannes de Haringhe fratres, Andreas de Hederhusen famuli et alii quam plures fide digni. Actum et datum anno domini mo. ccco. decimo, sextadecima kalendas iulii.

Or. im Kgl. St.-A. zu Hannover, Kreuzstift Nr. 245. Die drei Siegel gut erhalten, Helm mit Adlerflug. Eine zweite kürzere Ausfertigung, a. a. O. Nr. 244, nennt noch Wilbrandus canonicus Hildensemensis als Sohn des Grafen Johann; von den drei Siegeln fehlt das des Johann.

8. Otto von Wohldenberg, Propst des Moritzstiftes, verkauft dem Johann, Kanoniker des Bonifaciusstiftes in Halberstadt und Pfarrer in Reinstedt, und dem Heinrich, Pfarrer der Neustadt, Land in Bönnien und Heersum. 1310 Juni 16.

In nomine domini amen. Nos Otto de Woldenberg dei gratia prepositus ecclesie sancti Mauricii montis Hildensemensis recognoscimus et notum facimus universis, ad quos presentes littere pervenerint, quod septem mansos in campis ville Bonyum ac quatuor mansos in villa Hederekessen sitos nostre proprietatis, quos legitime, quiete et pacifice nullo reclamante vel contradicente possedimus et nostris utilitatibus adaptavimus, nostris specialibus et dilectis domino Iohanni canonico ecclesie sancti Bonifacii in Halberstat ac plebano in Reynstede et domino Henrico plebano nove civitatis Hildensemensis iusto venditionis titulo pro centum et quadraginta marcis puri argenti Hildensemensis ponderis et valoris nobis favorabiliter persolutis in integrum vendidimus cum omnibus iuribus et pertinentiis in campis, villis, silvis, pratis,

« ZurückWeiter »