Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

OXFORD PRIZE POEM.

[ocr errors]

RHENUS.
“ D. patrii indigetes, quorum sub numine præceps
Congeritur rabies ventorum, et turbidus æther,
Queis scopuli, magnoque fremunt plangentia fluctu
Æquora, et arcano in pulsu tonitralia parent
Atria cælorum, Romæ cohibete furores !
Di patrii, audaces animos cohibete, nec ultra
Impius hic nostris irrumpat sedibus Hostis!"

Hæc Pater undoso se attollens gurgite Rhenus
Clamat, ut immani impositum molimine pontem,

[ocr errors]

trificati ex quibus fulgura fiunt, super- ventorum prælia vocat. veniente flamine portantur. Nihil fre- “ Sæpe ego, cum davis messorem indu quentins observandum est tempestate

ceret arvis mutabili, quam, nubes in altiore loco Agricola, et fragili jam stringeret hordiversum cursum habere, ac eæ quæ

dea culmo, terræ viciniores sunt. Per plurima Omnia ventorum concurrere prælia experimenta circa ventos nuper a

vidi : me facta ; hoc est 'cum quo maxime Quæ gravidam late segetem a radicibus delectabar, quod per missas in aëra ma- imis chinas volantes istas quas vulgo balo Sublime expulsam eruerent; ita tur. loons vocant, superiora Alamina, mox bine nigro, inferiora fieri observaverim. Quum Ferret hyems culmumque levem stipuBoreas juxta terram flaverit, eodem lasque volantes." vero tempore Auster supra illum cur

(Virg. Geor. i. 321.) sum flexerit ; tnm mutato mox vento, Ventorum hoc e fulgure prognostiAustrum juxta terram flare inveni. com a Theophrasto expressum videtur. Qui autem ventus supra Austrum antea Εάν, νότου πνέοντος, βορράθεν αστράπτη, flaverit, idem jam Austri locum habet. Tavetal. [Theoph. Sign. Vent.] Etiam, Aliquando quatuor aut quinque ventos Και όθεν αν αι αστραπαι πυκναι γίνωνται, eodem tempore, sed diversa altitudine, εντεύθεν πνεύματα γίνεται θέρους όταν lantes per has machinas aerias non- αστραπαι και βρόνται γίνωνται, εντεύθεν stravi. Horum ventorum singulns in πνεύματα γίνεται ισχυρά. εάν μέν σφόδρα vice sua super telluris superficiem fa- και ισχυρών αστράπτη, θάττον και σφοδρόvit. His notatis nequaquam mirum repov TVEÚdovolv. [Virg. Geor. i. 321.] videatur cur fulmina, ex qua parte ve- A Plinio sensus paullo mutatur. “Cum niunt, ventum ex ea prognosticare 80- ab Aquilone tantum (fulgurat), in postelent. Plinius simpliciter de nubibus rum diem aquam portendit; cum a sep. monet. “ Nubes cum

sereno cælo temtrione, ventum ; cum ab Austro vel feruntur, a quacunque parte id est, ex- Coro aut Favonio, nocte serena, fulgupectentur venti.” “[Plin. Hist. Nat. raverit, ventum et imbrem ex iisdem xviii. 35.]

regionibus demonstrabit.” [Plin. Hist. Ceterum cum tempestas est, venti Nat. xviii. 35.] Panllo inferius obserdiversis et subito mutantibus cursum vat, “ Tonitrua matutina ventum sig. fiaminibus flare solent, unde Virgilius, nificant; iinbrem meridiana. (Plin. de tempestate agens,

concurrentia Hist. Nat. xviii. 35.]

Cæsareasque videt radianti in margine turmas :
Lignorum interea violenta compede vinctus,
Undarum vortex injecta mole laborat,
Atque repercusso luctantur litora fluctu.
Fervet opus, junctasque exæquat machina ripas.
Extemplo turbati animi; pavor, iraque gentes
Extimulant, trepidatque novo Germania marte.
Quin et terrificus Bardarum accendere clangor
Indigenas acies, totaque ardescere ripa
Agmina. Cærulei ad strepitum coiere Suëvi,
Vangionesque truces, et torto crine Sicambri:
Signa canunt; reboant æris nemora excita pulsu,
Antraque barbarico sacrorum exercita cantu
Dant gemitum, sanctæque tremunt in litore sylvæ.
Tum Pater ingentis præsumens omina famæ,
Attollit faciem, et fatis dia ora resolvit.

At Tu, siste pedem, qui jam felicibus armis
Fretus, adhuc placidos conturbas milite fines!
Indigetes metuas lucorum accendere Divos!
Coeruleos aditus sylvarum lugubre Numen
Insidet, et sacræ caliginis Horror obumbrat,
Pallentesque habitant Formæ, quas nocte silenti
Incola formidat: sæpe illum ad prælia cantu
Exacuunt Bardæ, et nemorum bacchata reclamant
Avia ; quæ circum Teuthates fulminat ingens,
Turbineque armisono graditur mavortius Hesus,
Lucorumque pater Taranis.-Ne Tu irrita contra
Impius arma feras! neque enim tibi lecta valebunt
Agmina. Nonne vides, ut sacris cincta corollis
Votiva erumpit ferali ardore juventus!
Illis festa dies : ita pronæ in bella cohortes
Subjecere necem pedibus, dum fortia munit
Sanctus corda furor, patriæque amor anxius urget;
Quippe nec oppressam claudet mors inclyta vitam,
Nec moesti in Stygio pallebunt litore manes;
Sed florentem iterum membris induta juventam
Olim anima ad solitas remeabit martia sedes,
Atque iterum dulci pro libertate recumbet
Cara inter nemora, et patrii juga conscia cultus.

“ Quo, furiose, ruis ? Quid Romæ audacia quæret ?
Arvane cincta gelu, et nunquam viduata pruinis
Litora, et antiquam populi turbare quietem !
Siste aquilas, Cæsar! neque enim me victor inultus
Pollueris. Magnum Ausoniæ prosternet honores
Exitium, serosque manet vindicta nepotes.

Scilicet et quondam borealis frigora linquens
Gens edura virûm apricæ prorumpet in agros
Italiæ !-Incipiunt collecta tumescere late
Agmina, et audiri sumtis fragor horridus armis.
Audin'? Barbaricis reboant clanioribus Alpes,
Agmen ut Hesperiæ florentes conspicit oras!
Horrentes recolens nimbos, hyemesque relictas,
Aurea miratur late loca, cærula cæli
Lumina, et ambrosias zephyrorum in vallibus auras :
Atque insueta novo calcans violaria luxu,
Carpit purpurea pendentes vite racemos.
At Tu, Roma ferox ! quæ victum amplecteris orbem,
Jam frustra imperii raptos lugebis honores,
Eversasque patrum sedes, disjectaque Divûm
Templa solo cernes ; iphonesto pulvere fædans
Turrigerum caput, et famæ monumenta prioris !

“ Lætior at scena, et pacis me blanda salutant
Murmura. Namque ubi secretum sub margine fontem
Saxa inter placida, et sylvarum umbracula servant
Helvetii montes, olim mihi dura moratur
Libertas, nemorumque rudi purissima virtus
Hospitio, et longum pax incorrupta per ævum ;
Non ibi degeneres animi, atque enervia languent
Corpora; sed patriæ ingenti perculsus amore,
Dum juga miratur nemorosa, Alpesque nivales
Incola, et umbriferos ad Æsonia litora saltus,
Hinc discit natale solum, Geniumque locorum,
Liberaque audaci defendere limina dextra,
Æternoque fovet constrictos frigore montes,
Indigenamque hyemem, et notis saxa horrida nimbis.

“Quin me fata vocant, Divûmque arcana voluntas
Ad sortis majora ciet. Jamque inclyta martis
Orgia tranquillæ rupere silentia pacis ;
Apparent facies heroum, et lucidus ordo
Exoritur. Videor venturæ splendida famæ
Secula conspicere, atque ævi decora alta futuri.
Salvete, illustres Animæ! quas martia virtus,
Quas laudis suadebit amor victricibus armis
Oppida proruere, et domitis insistere regnis !
Vos olim, et vestros circum visurus honores
Raucisonos

magno

devolvam vortice fluctus, Dum fremitus inter victorum, et fulmina belli, Clara triumphales spectabunt litora pompas.

Hæc adeo auspicia, hæc quondam volventibus annis Fata trahunt. Neque evim, armipotens, tibi carior Hebrus, Aut Thracum nemora, et Libyci vada barbara ponti!

Hic olli sedes ; hic olim horrentia ducet
Agmina, bellantesque fero clangore ciebit;
Sed neque qualis erat; qualem tu, maxime Cæsar,
Vidisti, galea insignem, et fulgentibus armis ;
At major, vultuque ferox, ipsamque Tonantis
* Indutus speciem, clypeumque hastamque relinquet,
Perculsasque metet tonitrali murmure turmas,
Lugubre flammato jaculatus turbine fulmen.

“ Sed neque me strepitus, aut belli æterna lacessent
Funera. Jam placido mitescere sæcula cultu,
Securasque inter latebras, nemorumque recessus
Nutriri Doctrina potens, Gothicisque serenam
Immissura diem tenebris. Jam grandia viset
Mænia Lugduni! nec te, Basilea, silebo,
Doctrinæ Hospitium, et patriis gratissima musis!
Tum mihi limosa pingues uligine campi
Flavescent cerere optata, cultuque subacti
Purpureis circum nigrescent vítibus agri,
Unde ingens cecidit quercus, pinusque tumentes
Undarum ruptura mipas.—Quin tutius æquor
Navibus, errantesque reget magnetis in alto
Subtile indicium, atque axi cognata potestas.

“ Amplior hinc rerum facies, majorque patebit
Area. Úbi pelagus cultæ superimminet oræ,
Abreptumque solum, et quondam sua vindicat arva,
Gens-operum patiens, longoque assueta periclo
Molibus oceanum reprimit, pontique frementis
Subripit imperium, et vinctas dominatur in undas.
Illustres Animæ, libertatisque capaces !
Quas neque sævus Iber quatiet, neque deprimet olim
Ira ferox Alvæ, aut Farnesi vivida virtus!
Illis firma fides, durique tenacia cæpti
Pectora, et occultas promet labor improbus artes.

“ His freta auspiciis video comniercia late
Fervere, et effusas ignota per æquora naves
Oceani fines penetrare, ac litora nocte
Septa procellarum, et dubii formidine ponti:
Purpureo hinc varias olim mihi dædala tellus
Divitias gremio effundet! mihi cinnama felix
Taprobane, mihi Plata sonans, et Amazonis unda
Nativas submittet opes ; et quæ sola longe
Indus arat, quæ palmosæ rudis incola vallis
Gambiam ad auriferam, aut Nigri flaventis arenas.
Quid referam, quali dives mercator ab ora
Per mea regna trahens immani pondere naves
Ibit ovans? venientem extremo in rure coloni

[ocr errors][ocr errors]

Excipient, ratibusque gement stridentibus undæ.
Clarior hinc sinuans cultis vada cærula campis
Spectabo ingenti vicina palatia fluciu,
Splendentesque domos Regum, et quæ maxiına ripis
Cernere erat delubra meis ! dum grandia circum
Omniparentis opes implebunt ostia Terræ.

“ At quæ dira meos obscurat scena triumphos !
Finitimis video late grassautia regnis
Funera, quæ lymphata gravi Discordia motu
Proruit, antiquas vulso fundamine leges !
Hinc extincta fides, olim qua sidera adibant
Puræ animæ Heroum ! bellorum hinc maximus horror,
Pollutique Lares, et tecta ardentia ferro!
Eheu, quanta meæ spectabunt prælia ripæ !
Quando erit, ut placidam componant sæcula pacem !
Libertasque iterum virides festiva recessus
Exhilaret, vitreosque lacus! Sat funera mcesti
Vidimus, et sparsis albentes ossibus oras !
Salve, sancta Dea ! et nemorum carissima Virgo,
Te petimus, tua pacificis altaria donis,
Candida Libertas! non qualem exercita diris
Galia, sanguineoque exorat Sequana cultu,
Mollia sed pura velantem pectora veste,
Et socian Musarum, et amantem dulcis olivæ."

G'UL. HERBERT,

CHR. CH. Coll.

AN ESSAY
ON THE GREEK PASTORAL POETS.

NO. II.

§ 4. Of Theocritus-whether he imitated the Song of

Solomon. The memorials which we have of the life of Theocritus are few. It appears, however, beyond a doubt, that he was an inhabitant of Sicily, notwithstanding ihe disputes of the grammarians. The Emperor Julian calls him a Sicilian Poet, in one of his Epistles. Terentianus Maurus calls him “siculæ telluris alunmus,” and Manilius “Sicula tellure creatus." In one of his own Epigrams be calls himself a Syracusan, the son of Praxagoras and Philina. Supposing that this

« ZurückWeiter »