Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

duce te gestæ, magnæ illæ quidem, sed tamen multo maximoque comitatu. Hujus autem rei tu idem et dux es et comes: quæ quidem

Casuris―dux es et comes) Jam persequitur ducem et comitatum, sed sine centurione, præfecto etc., quæ et hic locum habebant, sermone plane eundem gyrum variante. Ceterum lectiones prætuli Grævianas, ex optimis MSS. ductas et auribus gratiores. Neque Ernestium ita offendere debebant vocabula magna illa, ut deleta pro glossemate cuperet. Vere quidem ille monuit, particulas sed tamen referri ad illa, duce te gesta: at non vidit, duplicem relationem particularum erranti placuisse Scriptori. Qui si Cicero fuisset, ne is quidem conjunxisset cetera duce te gesta quidem, postrema voce sic ad finem rejecta. Igitur acumen Viri doctissimi habet ipsius Auctoris reprehensionem.

Qua quidem tanta est-laudibus) Laudibus justitiæ puta, nescio cujus, et lenitatis, hodie collectis. Ita ut caperemus vocem, ex antitheto redditam operibus, optabat Declamator; alioqui laudes Cæsaris vel imprimis bellica intelligi deberent. Sed, quod sæpe hic videmus, non tam singula verba nobis reprehendenda sunt, quam universa sententia et compositio. Sententia h. 1. talis est: Quod hodie fecisti, tantum est, tamque gloriosum, ut, quum tropea et monumenta, in honorem tuum exstructa, ocius serius interitura sint, temporis diuturnitas hujus diei gloriam etiam auctura videatur. Ad hoc apte reponere potuisset Cæsar: Pereant, per me licebit, ista monumenta, si modo apud posteros manebit gloria mea, imperatoriis parta virtutibus: hæc vero, ni inscitia humani ingenii fallor, multo diuturnior fore videtur, quam laudes ex uno cive post tot alios restituto, in quo beneficio tu tam moleste linguam exerces.-In verbis, quæ ineptam sententiam paullo ineptiorem reddunt, non arguam avakónovéov post atas, quale minime est oratoris Ciceronis, nec sanabile variis lectionibus: ut nulla trop. et mon. tuis allat. finem sit ætas—ut tr. et m. tuis nulla umquam allat. sit f. atasut tr. et mon. tuis nonnumquam-vel nonnulla allat. f. sit atas; ubi nonnulla atas esset exigua. Nam his omnibus modis Scriptori auxilium ferre voluerunt librarii. Verum qualis ista structura est: Lenitas tua florescet_quotidie magis, ita ut-afferat laudibus? Omitto verba detrahere et afferre, pro adimere et adjicere, minus idonea esse quam pro Deiot. c. 1. pr. nonne res jubebat hic quoque scribi allatura sit? Quod recte animadvertisse videntur ii, qui, omisso ut, corrigebant: Ita, quantum-afferet laudibus. Sic vero solvatur arena, quam speciose vinciunt Ciceronianæ particulæ, ita ut. An igitur ex uno duobusve codd. placet legere, ita ut― afferet? Vitiosa quidem hæc scriptura plerisque videbitur: sed illustrem persimilis constructionis proferre licet auctorem, Heynium in Epist. ad Schaubachium, p. 11. gravissimo loco de adversario quodam suo: "Certabo cum nemine, etsi injuria provocatus; si tamen certabo, certamen esto, uter de litteris melius merebitur." De reliquo audiamus Patricium, vim et venustatem ultimoruin verborum, Quantum-tantum, subtiliter explicantem: "Si dixisset: Opera quidem tua non erunt sempiterna; nam ut tibi ipsi mors imminet, ita opera quoque tua vetustate consumentur; at vero laus tua operumque tuorum erit immortalis: si, inquam, dixisset sic, satis dixisset. Nunc id ipsum etiam auget ad hunc modum: Quo minus diu opera tua exstabunt et vigebunt, hoc laus eorum diuturnior est futura, et quidem diuturnior sic, ut non modo in suo statu permaneat, sed etiam magis atque magis crescat. Nimirum usura omnis non satis diuturnæ vitæ tuæ operumque tuorum sarcietur longinquitate et incremento continuo immortalium laudum tuarum." Immo etiam subtilius: De operibus tuis quoque anno tegulæ decident; singuli anni aliquid adjicient laudibus tuis.

tanta est, ut tropæis monumentisque tuis allatura finem sit ætas ; (nihil enim est opere aut manu factum, quod aliquando non conficiat et consumat vetustas ;) at hæc tua justitia et lenitas animi florescet quotidie magis, ita ut, quantum operibus tuis diuturnitas detrahet, tantum afferat laudibus. Et ceteros quidem omnes victores bellorum civilium jam ante æquitate et misericordia viceras: hodierno vero die te ipsum vicisti. Vereor,' ut hoc, quod dicam, perinde intelligi auditu possit, atque ego ipse cogitans sentio: ipsam victoriam vicisse videris, quum ea ipsa, quæ illa erat adepta, victis remisisti. Nam quum ipsius victoriæ conditione jure omnes victi occidissemus, cle

1 Vereor-visque devicta est) Cicero, si quid video, scripturus erat, Ac vereor; nunc nobis non Ciceronis consuetudo in mentem venit, sed grave dictum Sanchonis Pansæ: Vos quidem, quid dicam, non intelligitis, amici: sed bonus deus intelligit. Neque adeo nos, plura de h. 1. monituros, deterret auctoritas Asconii Pediani, hæc ipsa laudantis ad Divinat. in Cæcil. c. 6, pro exemplo oxymori, Victoriam ipsam vicisse videris, quod lenitum dicit præpositis his, Vereor ut etc. Ibidem autem affert scripturam, a nobis rursus reductam, ut-perinde intelligi auditu possit, quum alii legant vereor ne- - perinde; alii, vereor ut non perinde; alii, vereor ne non perinde: affert etiam ego ipse, quarum vocum priorem multi MSS. ignorant. Nempe in talibus fidem meretur diligens Grammaticus, vetusti codicis lectiones sequutus: in ceteris rebus nostro nobis libero utendum est judicio. Itaque hic argutissime dictum miramur, ipsam victoriam vicisse, quum satis videri deberet, te ipsum vicisti, scil. victorem. Non quod illam superlationem sensu vel exemplis carere putem: nam quid ea sibi velit, statim intelligitur; et ex laudatis ab Abramo locis Valer. Max. 1x. 3, 5., et Incerti Panegyr. in Constantin. c. 21. patet, eandem sententiam his quoque Declainatoribus placuisse: at Ciceronem non crediderim, si audaculam argutiam Joqui vellet, tam insulso lenimento eam correcturum fuisse, quod vel prudentibus auditoribus imperitiam, vel ipsi infantiam, exprobrare videretur. Alias enim satis disertum novimus Ciceronem, scientemque ita loqui, ut intelligi audita possint, quæ cogitans senserit; nec dubium est, quin inter tot et tantos auditores ejus fuerint multi, qui animis facile comprehenderent ab eo excogitata. Mox merito displicuit nonnullis vulgata lectio, quum ea ipsa; abestque ipsa ab optimis codd., Patricius autem attulit conjecturam, quum ea, que ipsa illa eras adeptus. Denique in his, Quum ipsius victoria conditione jure omnes victi occidissemus, obliti sunt belli nostri Intpp. notare turpem adulationem, qua nihil indignius tam splendido consessu dici potuisse arbitror: verumtamen hæserunt in verbis, partim conditione, partim jure deletum cupientes; et posterius non sine codd. quorundam consensu; quamquam Grævius tuetur utrumque, cui hactenus accedo, ut Rhetorem hæc ita potuisse scribere non dubitem; an ita scripserit, non audeam affirmare. Neque vero assentior Manutio de verbo occidissemus, quod mihi scriptum videtur pro occidere debuissemus, quum ille in alia significatione ejus verbi magnam vim admiretur. "Factum enim dicitur, quod ipsius victoriæ conditione fieri facile potuit: quo plus additur ad Cæsaris laudem, qui conservet eos, qui jum occiderant.' Conf. ad Or. pro Domo, §. 132. In appendice subjuncta, Recte igitur etc., nihil video nisi frivolam argutæ sententiæ repetitionem, siquidem victoria conditio visque plaue victoriam reddit, periphrasi scilicet Ciceroniana: nec reperio, quid in his extremis insit ad lenienda superiora, uti censebat Manutius.

mentiæ tuæ judicio conservati sumus. Recte igitur unus invictus es, a quo etiam ipsius victoriæ conditio visque devicta est.

Atque hoc C. Cæsaris judicium, Patres Conscripti, quam late pateat, attendite. Omnes enim, qui ad illa arma fato sumus nescio quo reipublicæ misero funestoque compulsi, etsi aliqua culpa tene

1 Atque hoc C. Cæsaris-sumus) Doceri velim, quare attendere jubeat Senatum, postquam dixit, non unum Marcellum servatum esse, sed omnes, qui jure victoriæ occidendi fuissent. Nam quum dicit, latissime patere beneficium Cæsaris, hanc ipsam rem significat. In seqq. ei præ oculis vel animo versabatur nonnihil ex c. 6. pro Ligar.: inde atque ex c. 1. est etiam, quod habet de judicio, quo omnes absoluti sunt sceleris, etsi aliqua culpa tenentur erroris humani. Ubi nove dixit culpam erroris, et nullo, quod sciam, probati scriptoris exemplo; etsi scio, ex errore sæpe oriri culpam, atque hæc duo nonnumquam ovvvvua esse, velut apud Ovidium, de causa relegationis suæ quærentem: quippe hæc non sufficiunt ad defendendam illam juncturam, quuin culpa non modo aliud, sed etiam gravius quiddam sit, quam error. Itaque melius Cicero 1. 1. inter se opposuit culpam et erratum, quam hic ejus imitator scelus et culpam erroris humani; tametsi numero illum superat vocabulorum.

Nam quum M. Marcellum—videtis) Deprecantibus vobis et nullo dept‹cante sunt antitheta, quæ vix quicquam conferunt ad sententiam; et, ut aliquid faciant, alterum oratorie falsum esse animadvertit Manutius. Nam ipsum fateri Famil. iv. 7. extr. se apud Cæsarem deprecatore eguisse, scil. genero Dolabella. Sed ea in re errare non potuit Scriptor, ab illarum epistolarum lectione recens, vereque ex contextu loci sensum arripuit Ferratius, p. 417. "His omnibus Senatoribus multo ante Cæsar concesserat, aliquo vel propinquorum vel amicorum deprecante, ut incolumes frui patria et venire in Senatum possent: hodie vero, quum Marcellum, deprecante Senatu, restituisti, me quoque, ait Cicero, et reliquos Pompeianos reipubl. reddidisti, nullo penitus deprecante. Ante hunc diem non videbamur nobis patriæque satis restituti." In his autem Grævius ex Erfurt. suo recepit et iterum, respectu reditus Ciceroniani ab exilio. At primum nihil tale adjectum est pro Ligar. §. 7.; tum, quod gravius est, illo tempore vir etiam sibi ipsi reddebatur: conf. Famil. 111. 10. et ad Or. pust R. ad Quir. c. 4. p. 98. Quidni ergo scripserit Cicero, memet iterum mihi et reipublice? Quocirca acquiescendum arbitror in vulgato item, quamvis id forsan rectius positum esset ante reliquos, ubi rursus displicet àσúvderov, nisi, conjunctione repetita, apodosin faciendam putes a verbis, Non ille hostis. Nam sic conserta sunt omnia, ut et hæc verba trahere tibi liceat, quo velis, et, si stomachum nimis moverit nugator, etiam illa, nullo deprecante, referre ad reliquos viros. Jam in clausula joculare est, quod viri amplissimi in Senatu magnifice circumspiciunt, suam frequentiam et dignitatem videntes. Intelligimus, quomodo frequentiam spectare potuerint; sed Senatoria dignitas et amplitudo, quum nulla insignia haberent Senatores, qui non iidem inagistratus essent, nobis propemodum talis videtur, qualis est populi Rom. dignitas et majestas, juncta frugibus, regionibus, oppidis Italiæ, in Or. ad Quir. post R. §. 4. p. 90. Conf. pro Domo. p. 142.

Non ille hostes susceptum) Certavit cum Cicerone pro Ligar. §. 19. "Quomodo autem tu de republ. bene meritus esses, si tot sceleratos incolumi dignitate esse voluisses? Secessionem tu illam existimavisti, Cæsar, initio, non bellum; non hostile odium, sed civile dissidium; utrisque cupientibus rempubl. salvam, sed partim consiliis, partim studiis a communi utilitate aberrantibus."

mur erroris humani, a scelere certe liberati sumus. Nam quum M. Marcellum, deprecantibus vobis, reipublicæ conservavit; memet mihi et item reipublicæ, nullo deprecante, reliquos amplissimos viros et sibi ipsis et patriæ reddidit; quorum et frequentiam et dignitatem hoc ipso in consessu videtis. Non ille hostes induxit in Curiam, sed judicavit, a plerisque ignoratione potius et falso atque inani metu, quam cupiditate aut crudelitate bellum esse susceptum. Quo quidem in bello' semper de pace audiendum putavi; semperque dolui, non modo pacem, sed orationem etiam civium, pacem flagitantium, repudiari. Neque enim ego illa, nec ulla umquam sequutus sum arma civilia; semperque mea consilia pacis et togæ socia, non belli

1 Quo quidem in bello-voluntarium) Leve est, ingratum tamen auribus, quod sine ulla figura ter repetitur semper in verbis, Semper putavi, semper dolui, semperque mea consilia. Incertum vero, simpliciterne Auctor scripserit audiendum; an, quod alii codd. habent, agendum: an, utraque voce conjuncta, agendum audiendumque; quod postremum sic interpretatur Heumannus: "Non solum proceres semper agere debuisse de pace, sed audiendas fuisse etiam preces civium pacem desiderantium, itemque consilia eorum qui pacem suadebant." Sed ne ita quidem offensio cessat ex roλvλoyía, non modo pacem sed orationem etiam civium pacem flagitantium, uti in plurimis et optimis MSS. legitur pro vulg. efflagitantium, de quo conf. ad Or. post R. ad Quir. p. 103. Paullo post Faernus et Patricius expungi suadebant socia, in quo aliquid vidisse eos opinor. Certe adjectio vocis non habet Ciceronianam copiam; neque alius proborum scriptorum consilia dixit socia toga vel armorum. Nam quod eloquentia a Cicerone alicubi appellatur paces comes otiique socia, non ad quidvis aliud ea formula transferri potest; neque illo loco socia dixit toga. Sed, ut aliquando attingamus prudentiam civilem, quæ pluribus locis Orationis hujus admodum tenuis est: qua fronte Cicero palam dicere sustinuisset, se Pompeii partes sequutum esse privato, non publico officio? Haud quærimus de Latinitate: alioqui culparemus hanc ipsam juncturam publici officii, tum et nudum hominem, de quo v. ad Or. post R. in Sen. p. 47. Sed hæc minuta sunt præ istius professionis turpitudine. Nam quod Manutius monuit, eam pertinere ad colligendam Cæsaris benevolentiam: annon vir eloquentissimus eam rem facere poterat inoffensius? Varie ille pro temporibus et locis de suo studio partis Pompeianæ loquitur; nusquam, ne in epistolis quidem, sic abjecte et deposita dignitate, sicut h. 1. in consessu gravissimorum virorum. Scilicet non reipubl. causa, sed privata necessitudo fortunam ejus conjunxit cum Pompeii fortuna: una beneficiorum a Pompeio acceptorum memoria impulit eum, ut ad interitum rueret voluntarium. Hæccine ut in Curia et ad Cæsarem garrire ausus sit Consularis! Credat, qui cupiet: nos ex Ligariana et Dejot. c. 4. extr. cognoscere nobis videmur, quomodo de causa et de Pompeio publice sentiendum duxerit Cicero. Nam aliter judicanda sunt ea, quæ ad amicos scripsit, unde aliquid compilare parum astute animum induxerat Declamator. Ut Famil. VI. 6. "Veritus sum deesse Pompeii saluti, quum ille aliquando non defuisset meæ. Itaque vel officio, vel fama bonorum, vel pudore victus, ut in fabulis Amphiaraus, sic ego prudens et sciens ad pestem ante oculos positam sum profectus." Quamquam et hic et alibi non ita abjecte sentit, etiam inter amicos. Ad Att. vi. 3. "Quum merita Pompeii summa erga salutem meam, tum etiam reipubl. causa me adduxit etc." Indidem sumtum est, quod additur, nulla cupiditate et ne spe quidem. Ad Famil. iv. 14.

atque armorum fuerunt. Hominem sum sequutus privato officio, non publico; tantumque apud me grati animi fidelis memoria valuit, ut, nulla non modo cupiditate, sed ne spe quidem, prudens et sciens tamquam ad interitum ruerem voluntarium. Quod quidem meum consilium minime obscurum fuit. Nam et in hoc ordine, integra re, multa de pace dixi,' et in ipso bello eadem etiam cum capitis mei

"Si vicissent ii, ad quos ego pacis spe, non belli cupiditate adductus accesseram; tamen intelligebam, iratorum hominum et cupidorum et insolentium quam crudelis futura esset victoria." Diverso tamen sensu hæc dici, facile apparebit. Ad Att. vIII. 2. "Facio pluris omnium hominum neminem, (quam Pompeium,) sed non sitam in eo judico spem de salute reipubl.", Ad Fam. vII., 3. "Desperans victoriam, primum cæpi suadere pacem, cujus fueram semper auctor." Et Ix. 5. "Sequuti sumus non spem, sed officium ; reliquimus autem non officium, sed desperationem." Ad Att. x. 2. "Sine spe conamur ulla; melius si quid acciderit, mirabimur." Pro Ligar. §. 28. "Pacis equidem semper auctor fui; sed tum sero: erat enim amentis, quum aciem videres, pacem cogitare. Omnes, inquam, vincere volebamus; tu certe præcipue etc." Atque istas ineptias ut proferret personatus Consularis, valuit grati animi fidelis memoria. Barbara sæcula dixerunt gratitudinem, non magis Ciceroniano usu, quam est ista periphrasis, quæ et ipsa in longe diversam significationem trahi se patitur.

1 Multa de pace dixi) Jejunius hoc scripsit Sophista, quam pro solito ornatu formularum, quem amat ex Ciceronis, si non arte, certe consuetudine. Epp. Fam. v. 21. "Quavis tuta conditione pacem accipere malui, quam viribus cum valentiore pugnare." Et vI. 6. "Quid ego prætermisi aut monitorum aut querelarum, quum vel iniquissimam pacem justissimo bello anteferrem ?" etc. Reliqua de sui capitis (non partis meæ, ut ex aliquot codd. notatur) periculo partim universe ad Pompeianorum pugnandi cupidorum insanias (Fam. Iv. 1.) pertinent, partim imprimis ad illud discrimen, quum post Pharsalicam pugnam Pompeius filius et alii in Ciceronem strictis gladiis irruerent, teste Plutarcho Cic. p. 880 D., cujus facti nusquam in scriptis suis mentionem facit Cicero, neque hoc loco sine quodam rubore facere potuisset.

Ex quo-fuerit iratior etc.) Ex quo? Num ex eo, quod Cicero semper pacem et concordiam bello prætulit? an ex eadem misera arte, quæ Ciceronianam dictionem æmulari studet talibus transeundi formulis, ut Ex quo -Quod ei quidem-Quo quidem in bello-Et ceteros quidem-Quæ quidem ego -Atque hoc-Neque enim etc. In seqq. caudam habemus similem capiti; nihil admodum præter verba et clausulam. Nam hæc languida laus est: Cæsar alios, ut Ciceronem, conservandos statim censuit; aliis, bellandi cupidis, fuit offensior. Er eaque re jubemur existimare, quæ Cæsaris de omni bello voluntas fuerit. Ŝententia tamen non tam mala est, quam

putide et ambigue expressa. Nisi enim Marcellus deinde quodammodo inter auctores pacis referretur, periculum foret, ne quis eum ceteris illis annumeraret, quibus Cæsar fuit iratior, ut sane fuit in Marcellum. Simul hoc ineptum est, quod ad verba, id minus mirum, ex duobus membris prægressis unum prius referri oportet, Casarem auctores pacis conservasse, vel, ut posthac variandi causa dicitur, dilerisse. Ceterum diligere Ciceronem cœpit Cæsar demum post victoriam Pharsalicam: cf. pro Ligar. c. 3: ad hoc igitur tempus pertinet istud statim, quod an sit statim, dubium faciunt verba, quum esset incertus exitus etc.

« ZurückWeiter »