Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

OBSERVATIONS ON SOME

ORATIONS ASCRIBED TO CICERO.

No. II1.-[Continued from No. XXXIV. p. 409.] Equidem quum C. Marcelli, viri optimi et commemorabili pietate præditi, lacrymas modo vobiscum viderem, omnium Marcellorum meum pectus memoria offudit: quibus tu etiam mortuis, M. Marcello

[ocr errors]

· Equidem quum-memoria offudit) Commemorabili pietate, vel alia virtute, præditus nemo reperitur apud Ciceronem, etsi hoc genus laudis ei frequentissimum est; et mémorabili fortasse usus esset fideliore memoria Scriptor. Agnoscendum autem est bonum judicium aut potius magna fortuna, quod Orator optimum virum illum accuratius designare neglexit, et extrema etiam Oratione simpliciter fratrem appellavit, quod nomen non tantum ad germanum sed et patruelem pertinere constat. Alioqui mors, quæ sæpe hominum scripta expungit et reliqua turbat consilia, forsan hujus quoque Scriptoris spem infregisset, certumque indicium vobelas ex historia præberet. Nam quos perisse civili bello duos Consules memorat Cicero Philipp. XIII. 14, ii sunt C. Marcellus, frater germanus Marci nostri, et L. Lentulus Crus. Vide Perizon. Animadvv. hist. c. IX. p. 396. et Ferrat. Epp. iv. 5. f. Sed illud ad liquidum perduci nequit. Mox conjunctivus viderem rectus est et optimi usus ; in quo et similibus grammaticis minutiis nuperum Editorem errare potuisse, summe mireris. Plus dubitationis habet extremum verbum propter duplicem in libris scripturam, in aliis et melioribus quidem, offudit ; in aliis et pluribus, effodit. Sed priorem harum lectionum Latinæ consuetudinis esse, ii ipsi, qui eam ob fidem librorum prætulerunt, nullis exemplis, nulla analogiæ ratione demonstrant; et cras forsan, non hodie sperabo, exstiturum alio tempore, qui id facere conetur. Nam primum huic verbo accusativus jungi non potest; tum per se nihili est, memoria alicujus offudit pectus meum, aut pectus memoria offusum, aut pectori meo offusa est memoria ; denique nullus hic omnino locus est verbo offundere, nec memoriam offundere quisquam dixit umquam pro refricare, id quod temere sumebat Grævius. Alterum illud, vulgatum olim et a Victorio Ñ. L. xxxiv. 9. ceterisque usque ad Gruterum eruditissimis Viris defensum, minore quidem molestia premitur, neque tamen nulla. Rursus enim duplex exsistit interpretatio hujus verbi: altera hæc, quæ hodie imperitissimo cuique prima in animum veniat, commovit, percussit, laceravit, ut sensus sit: Marcellorum omnium mihi memoria subiit non sine singulari acerbitate vel dolore animi mei, quum unum eorum pro alterius salute lacrymantem viderem; altera Victorii est, ut alia translatione capiatur aperuit hoc sensu : Marcellorum subita recordatio patefecit sibi viam in animum meum. Ita nova optio data est, sed talis, ex qua equidem neutram partem capere velim. Nam posterius remedium extremæ est desperationis, magnoque auctore ejus indignum: prius autem quamquam imagineni offert tritissimam, tamen ipsum vocabulum, hac vi ositum, longe recedit a vetustatis consuetudine. Confodere, opinor, citius erat tolerandum, quum certe pectus confossum telo dicatur, Valerio Maximo etiam causa confossa crimine etc.; sed effossum pectus sic abhorret ab ingenio linguæ, nullius ut probati scriptoris auctoritate excusari queat.

VOL. XVIII. Cl. JI. NO. XXXV. G

conservato, dignitatem suam reddidisti, nobilissimamque familiam jam ad paucos redactam, pæne ab interitu vindicasti.

Hunc tz igitur diem' tuis maximis et innumerabilibus gratulationibus jure antepones. Hæc enim res unius est propria C. Cæsaris : ceteræ

1

Quare, his rejectis, nihil superest nisi conjectura Faërni, memoriam effudit: at id ipsum nihil est, etsi Patricius hoc dicit videri sibi etiam atque etiam considerandum. Ego certe quo id diligentius considero, eo magis et aptam sententiam et Ciceronianam dictionem requiro.

Quibus tu-pæne ab interitu vindicusti) Ferri potest, quod conservato dicit pro restituto ; etsi non est sermo de acie, neque homini vitam, sed patriam et dignitatem reddidit Cæsar. Ita supra §. 2. etiam junxit conservatam ac restitutum, exemplo quidem Catilin. 111. 1., verumtamen minus accommodate loco, quam apud Ciceronem. Deinde quod familiam dicit ad paucos redactam, pertinet hoc ad memoratum unum C. Marcellum et ad paucitatem summam amicorum, propinquorum et necessariorum in M. Marcelli epist. inter Famil. iv. 11., quum Cicero aliud significare videatur, semel iterumque totam Marcelli domum scribens, et genus Marcellorum ac Marcelo linorum. Utcumque se ea res habuit, in verbis, pane ab interitu vindicasti, in animo recursant ex Or. post R. in Sen. c. 10. Metelli ab inferis et pane er Acheronte excitari, et plures loci in Indice consignati propter ineptum illud complementum orationis.

* Hunc tu igitur diem etc.) “ Diem, videndum : non quin per se rectum sit, sed quia h.l. cum eo, quod sequitur, non satis convenit. Statim enim comparat hunc diem, non cum aliis diebus aut temporibus, sed cum gratulationibus, quæ mihi non plane directa esse videtur comparatio. Legerim, Hanc igitur tu rem, pro diem: sequitur enim in redditione causæ statim: Hæc enim res, et rursus mox, Hujus autem rei. Sed tamen libenter quæro aliud, quod reponam, sive laudem, sive quid aliud. Fidem non longe abesset a diem: sed et hoc videndum. Quid si, Hoc tu igitur diem commutatis videlicet litteris idem pro diem. Quid ? si diem plane deleas, et simpliciter legas: Hanc tu igitur tuis max. etc. et quidem hanc, ut subaudias gratulationem. Quid autem denique ? si totuin legas sic: Hanc tu igitur laudem, quæ unius est propria Cæsaris, tuis musimis et innumerabilibus gratulationibus jure antepones. Cetera enim duce te gesta, magna illa quidem, sed tamenhujus autem rei tu idem dux es et comes : quæ quidem tanta est etc. Dixi, quod videretur, et quidem utcumque videretur: tu quin tuo judicio utare, nihil impedio.” Animi causa totam posui annotationem Patricii

, ut discant lectores, non nostra demum ætate ortam esse hanc modestam levitatem criticam. Acute tamen sensit Vir doctus, quam sint ingrata hæc et perperam vincta: Hunc tu diem-Hæc enim res- Hujus autem rei. De cetero, ne dubita gratulationes Rhetorem scripsisse pro supplicationibus ; nec id male, nisi quod trupov quiddam videtur esse in tuis et in marimis. Nemo enim nos docebit, quæ sit supplicatio magna, aut ubi veteres scripserint Cæsaris, Pompeii, etc. gratulationem vel supplicationem. Præterea pro re nimis grave vocabulum est innumerabilibus: nam, etiamsi singuli festi dies numerentur, numerus eorum non ingens fuerit, qui facile potuit iniri ex Senatus consultis; tametsi verum est, Cæsari plurium, quam cuiquam ante ipsum, dierum supplicationes decretas esse. Forsan intempestive meminerat Rhetor loci pro Deiot. c. 4. f. “Cn. Pompeii bella, victorias, triumphos, consulatus, admirantes numerabamus: tuos (inteli

, illa omnia) enumerare non possumus."

a

duce te gestæ, magnæ illæ quidem, sed tamen multo maximoque comitatu. Hujus autem rei tu idem et dux es et comes: quæ quidem

Casurisdur es et comes) Jam persequitur ducem et comitatum, sed sine centurione, præfecto etc., quæ et hic locum habebant, sermone plane eundem gyrum variante. Ceterum lectiones prætuli Grævianas, ex optimis MSS. ductas et auribus gratiores. Neque Ernestium ita offendere debebant vocabula magna illa, ut deleta pro glossemate cuperet. Vere quidem ille monuit, particulas sed tamen referri ad illa, duce te gestæ : at non vidit, duplicem relationem particularum erranti placuisse Scriptori. Qui si Cicero fuisset, ne is quidem conjunxisset ceteræ duce te gesta quidem, postrema voce sic ad finem rejecta. Igitur acumen Viri doctissimi habet ipsius Auctoris reprehensionem.

Qua quidem tanta estlaudibus) Laudibus justitiæ puta, nescio cujus, et lenitatis, hodie collectis. Ita ut caperemus vocem, ex antitheto redditam operibus, optabat Declamator; alioqui laudes Cæsaris vel imprimis bellicæ intelligi deberent. Sed, quod sæpe hic videmus, non tam singula verba nobis reprehendenda sunt, quam universa sententia et compositio. Sententia h. 1. talis est : Quod hodie fecisti, tantum est, tamque gloriosum, ut, quum tropæa et monumenta, in honorem tuum exstructa, ocius serius interitura sint, temporis diuturnitas hujus diei gloriam etiam auctura videatur. Ad hoc apte reponere potuisset Cæsar : Pereant, per me licebit, ista monumenta, si modo apud posteros manebit gloria mea, imperatoriis parta virtutibus : hæc vero, ni inscitia humani ingenii fallor, multo diuturnior fore videtur, quam laudes ex uno cive post tot alios restituto, in quo beneficio tu tam moleste linguam ererces.-In verbis, quæ ineptam sententiam paullo ineptiorem reddunt, non arguam dvakbaovôov post ætas, quale minime est oratoris Ciceronis, nec sanabile variis lectionibus: ut nulla trop. et mon. tuis allat. finem sit ætasmaut tr. et nn. tuis nulla umquam allat. sit f. ætasut tr. et mon. tuis nonnumquam- -vel nonnulla allat. f. sit ætas ; ubi nonnulla atas esset erigua. Nam his omnibus modis Scriptori auxilium ferre voluerunt librarii. Verum qualis ista structura est : Lenitas tua florescet quotidie magis, ita ut-afferat laudibus? Omitto verba detrahere et afferre, pro adimere et adjicere, minus idonea esse quam pro Deiot. c. 1. pr. nonne res jubebat hic quoque scribi allatura sit ? Quod recte animadvertisse videntur ii, qui, omisso ut, corrigebant: Ita, quantum-afferet laudibus. Sic vero solvatur arena, quam speciose vinciunt Ciceronianæ particulæ, ita ut. An igitur ex uno duobusve codd. plaeet legere, ita utafferet? Vitiosa quidem hæc scriptura plerisque videbitur : sed illustrem persimilis constructionis proferre licet auctorem, Heynium in Epist. ad Schaubachium, p. 11. gravissimo loco de adversario quodam suo:

« Certabo cum nemine, etsi injuria provocatus ; si tamen certabo, certamen esto, uter de litteris melius merebitur.” De reliquo audiamus Patricium, vim et venustatem ultimorum verborum, Quantum-tantum, subtiliter explicantem : “Si dixisset : Opera quidem tua non erunt sempiterna ; nam ut tibi ipsi mors imminet, ita opera quoque tua vetustate consumentur ; at vero laus tua operumyue tuorum erit immortalis : si, inquam, dixisset sic, satis dixisset. Nunc id ipsum etiam auget ad hunc modum: Quo minus diu opera tua exstabunt et vigebunt, hoc laus eorum diuturnior est futuru, et quidem diulurnior sic, ut non modo in suo statu permaneat, sed etiam magis atque magis crescat. Nimirum usura omnis non satis diuturnæ vitæ tuæ operumque tuorum sarcietur longinquitate et incremento continuo immortalium laudum tuarum.” Immo etiam subtilius: De operibus tuis quoque anno tegula decident; singuli anni aliquid adjicient laudibus tuis.

tanta est, ut tropæis monumentisque tuis allatura finem sit ætas ; (nihil enim est opere aut manu factum, quod aliquando non conficiat et consumat vetustas ;) at hæc tua justitia et lenitas animi forescet quotidie magis, ita ut, quantum operibus tuis diuturnitas detrahet, tantum afferat laudibus. Et ceteros quidem omnes victores bellorum civilium jam ante æquitate et misericordia viceras : bodierno vero die te ipsum vicisti. Vereor,' ut hoc, quod dicam, perinde intelligi auditu possit, atque ego ipse cogitans sentio : ipsam victoriam vicisse videris, quum ea ipsa, quæ illa erat adepta, victis remisisti. Nam quum ipsius victoriæ conditione jure omnes victi occidissemus, cle

vereor ne

1 Vereorvisque devicta est) Cicero, si quid video, scripturus erat, Ac vereor; nunc nobis non Ciceronis consuetudo in mentem venit, sed grave dictum Sanchonis Pansæ : Vos quidem, quid dicam, non intelligitis, amici: sed bonus deus intelligit. Neque adeo nos, plura de b.l. monituros, deterret auctoritas Asconii Pediani, hæc ipsa laudantis ad Divinat. in Cæcil. c. 6, pro exemplo oxymori, Victoriam ipsam vicisse videris, quod lenitum dicit præpositis his, Vereor ut etc. Ibidem autem affert scripturam, a nobis rursus reductam, ut-perinde intelligi auditu possit, quum alii legant perinde ; alii, vereor ut - non perinde ; alii, vereor nem

non perinde: affert etiam ego ipse, quarum vocum priorem multi MSS. ignorant. Nempe in talibus fidem meretur diligens Grammaticus, vetusti codicis lectiones sequutus : in ceteris rebus nostro nobis libero utendum est judicio. Itaque hic argutissime dictum miramur, ipsam victoriam vicisse, quum satis videri deberet, te ipsum vicisti, scil. victorem. Non quod illam superlationem sensu vel exemplis carere putem : nam quid ea sibi velit, statim intelligitur; et ex laudatis ab Abramo locis Valer. Max. IX. 3, 5., et Incerti Panegyr. in Constantin. c. 21. patet, eandem sententiam his quoque Declainatoribus placuisse : at Ciceronem non crediderim, si audaculam argutiam loqui vellet, tam insulso lenimento eam correcturum fuisse, quod vel prudentibus auditoribus imperitiam, vel ipsi infantiam, exprobrare videretur. Alias enim satis disertum novimus Ciceronem, scientemque ita loqui, ut intelligi audita possint, quæ cogitans senserit ; nec dubium est, quin inter tot et tantos auditores ejus fuerint multi, qui animis facile comprehenderent ab eo excogitata. Mox merito displicuit nonnullis vulgata lectiu, quum eo ipsa ; abestque ipsa ab optimis codd., Patricius autem attulit conjecturam, quum eu, que ipsa illa eras adeptus. Denique in his, Quum ipsius victoria conditione jure omnes victi occidissemus, obliti sunt belli nostri Întpp. notare turpem adulationem, qua nihil indignius tam splendido consessu dici potuisse arbitror: verumtamen hæserunt in verbis, partim conditione, partim jure deletum cupientes ; et posterius non sine codd. quorundam consensu ; quamquam Grævius tuetur utrumque, cui hactenus accedo, ut Rhetorem hæc ita potuisse scribere non dubitem ; an ita scripserit, non uudeam affirmare. Neque vero assentior Manutio de verbo occidissemus, quod mihi scriptum videtur pro occidere debuissemus, quum ille in alia significatione ejus verbi magnam vim admiretur.“ Factum enim dicitur, quod ipsius victoriæ conditione fieri facile potuit : quo plus additur ad Cæsaris laudem, qui conservet eos, qui jum occiderant. Conf. ad Or. pro Domo, §. 132. In appendice subjuncta, Recte igitur etc., nihil video nisi frivolam argutæ sententiæ repetitionem, siquidem victoria conditio visque plaue victoriam reddit, periphrasi scilicet Ciceroniana: nec reperio, quid in his extremnis insit ad lenienda superiora, uti censebat Manutius.

mentiæ tuæ judicio conservati sumus. Recte igitur unus invictus es, a quo etiam ipsius victoriæ conditio visque devicta est.

Atque hoc C. Cæsaris' judicium, Patres Conscripti, quam late pateat, attendite.

Omnes enim, qui ad illa arma fato sumus neşcio quo reipublicæ misero funestoque compulsi, etsi aliqua culpa tene

[ocr errors]

Atque hoc C. Cæsarissumus) Doceri velim, quare attendere jubeat Senatum, postquam dixit, non unum Marcellum servatum esse, sed omnes, qui jure victoriæ occidendi fuissent. Nam quum dicit," latissime patere beneficium Cæsaris, hanc ipsam rem significat. In seqq. ei præ oculis vel animo versabatur nonnihil ex c. 6. pro Ligar. : inde atque ex c. 1. est etiam, quod habet de judicio, quo omnes absoluti sunt scelei is, etsi aliqua culpu tenentur erroris humani. Ubi nove dixit culpam erroris, et nullo, quod sciam, probati scriptoris exemplo; etsi scio, ex errore sæpe oriri culpam, atque hæc duo nonnumquam ouvávuua esse, velut apud Ovidium, de causa relegationis suæ quærentem : quippe hæc non sufficiunt ad defendendam illam juncturam, quuin culpa non modo aliud, sed etiam gravius quiddam sit, quam error. Itaque melius Cicero I. 1. inter se opposuit culpam et erratum, quam hic ejus imitator scelus et culpam erroris humani ; tametsi numero illum superat vocabuloruin.

Num quum M. Marcellumvidetis) Deprecantibus vobis et nullo dept to cante sunt antitheta, quæ vix quicquam conferunt ad sententiam; et, ut aliquid faciant, alterum oratorie falsum esse animadvertit Manutius. Nam ipsuin fateri Famil

. 1v. 7. extr. se apud Cæsarem deprecatore eguisse, scil. genero Dolabella.

Sed ea in re errare non potuit Scriptor, ab illarum epistolarum lectione recens, vereque ex contextu loci sensum arripuit Ferratius, p. 417. “His omnibus Senatoribus multo ante Cæsar concesserat, aliquo vel propinquorum vel amicorum deprecante, ut incolumes frui patria et venire in Senatum possent: hodie 'vero, quum Marcellum, deprecunte Senatu, restituisti, me quoque, ait Cicero, et reliquos Pompeianos reipubl. reddidisti, nullo penitus deprecante. Ante hunc diem non videbamur nobis patriæque satis restituti." In bis autem Grævius ex Erfurt, suo recepit et iterum, respectu reditus Ciceroniani ab exilio. At primum nihil tale adjectum est pro Ligar. $. 7.; tum, quod gravius est, iilo tempore vir etiam sibi ipsi reddebatur: conf. Famil. 1. 10. et ad Or. pust R. ad Quir. c. 4. p. 98. Quidni ergo scripserit Cicero, memet iterum mihi et reipub. licæ ? Quocirca acquiescendum arbitror in vulgato item, quamvis id forsan tectius positum esset ante reliquos, ubi rursus displicet åo úvdetov, nisi, conjunctione repetita, apodosin faciendam putes à ve Non ille hostis. Nam sic conserta sunt omnia, ut et hæc verba trahere tibi liceat, quo velis, et, si stomachuin nimis moverit nugator, etiam illa, nullo deprecante, referre ad reliquos viros. Jam in clausula joculare est, quod viri amplissimi in Senatu magnifice circumspiciunt, suam frequentiam et dignitatem videntes, Intelligimus, quomodo frequentian spectare potuerint; sed Senatoria dignitas et amplitudo, quum nulla insignia haberent Senatores, qui non iidem inagistratus essent, nobis propemudum talis videtur, qualis est populi Rom, dignitas et majestas, juncta frugibus, regionibus, oppidis Italia, in Or. ad Quir. post R. §. 4. p. 90. Conf. pro Domo. p. 142.

Non ille hostes--susceptum) Certavit cum Cicerone pro Ligar. Ş: 19. “ Quomodo autem tu de republ. bene meritus esses, si tot sceleratos incolumi dignitate esse voluisses ? Secessionem tu illam existimavisti, Cæsar, initio, non bellum ; non hostile odium, sed civile dissidium; utrisque cupientibus rempubl. salvam, sed partim consiliis, partim studiis a communi utilitate aberrantibus."

« ZurückWeiter »