Virgil. Aeneid, books v. and vi. With Engl. notes, abridged from prof. Conington's ed. by H. Nettleship

Cover

Im Buch

Ausgewählte Seiten

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 82 - Tantum effata furens antro se immisit aperto: ille ducem haud timidis vadentem passibus aequat. Di, quibus imperium est animarum, umbraeque silentes, et Chaos et Phlegethon, loca nocte tacentia late, 265 sit mihi fas audita loqui, sit numine vestro pandere res alta terra et caligine mersas. Ibant obscuri sola sub nocte per umbram perque domos Ditis vacuas et inania regna: quale per incertam lunam sub luce maligna 270 est iter in silvis, ubi caelum condidit umbra luppiter et rebus nox abstulit atra...
Seite 71 - Tros Anchisiade, facilis descensus Averno ; noctes atque dies patet atri ianua Ditis ; sed revocare gradum superasque evadere ad auras, hoc opus, hie labor est.
Seite 97 - ... infelix Dido, verus mihi nuntius ergo venerat exstinctam ferroque extrema secutam? funeris heu tibi causa fui ? per sidera iuro, per superos et si qua fides tellure sub ima est, invitus, regina, tuo de litore cessi.
Seite 126 - Excudent alii spirantia mollius aera, credo equidem, vivos ducent de marmore voltus, orabunt causas melius, caelique meatus describent radio, et surgentia sidera dicent : 850 tu regere imperio populos, Romane, memento ; hae tibi erunt artes ; pacisque imponere morem, parcere subiectis, et debellare superbos.
Seite 130 - Sunt geminae Somni portae ; quarum altera fertur cornea, qua veris facilis datur exitus umbris, altera candenti perfecta nitens elephanto, 895 sed falsa ad caelum mittunt insomnia Manes.
Seite 83 - Tum consanguineus Leti Sopor, et mala mentis Gaudia, mortiferumque adverso in limine Bellum, Ferreique Eumenidum thalami, et Discordia demens, 280 Vipereum crinem vittis innexa cruentis.
Seite 112 - Conspicit, ecce, alios dextra laevaque per herbam vescentis, laetumque choro paeana canentis inter odoratum lauri nemus, unde superne plurimus Eridani per silvam volvitur amnis.
Seite 16 - Qualis spelunca subito commota columba, Cui domus et dulces latebroso in pumice nidi, Fertur in arva volans, plausumque exterrita pennis 215 Dat tecto ingentem, mox aere lapsa quieto Radit iter liquidum, celeres neque commovet alas : Sic Mnestheus, sic ipsa fuga secat ultima Pristis Aequora, sic illam fert impetus ipse volantem.
Seite 31 - Entellus vires in ventum effudit, et ultro Ipse gravis graviterque ad terram pondere vasto Concidit: ut quondam cava concidit aut Erymantho, Aut Ida in magna, radicibus eruta pinus.
Seite 85 - ... ante ora parentum : quam multa in silvis autumni frigore primo lapsa cadunt folia, aut ad terram gurgite ab alto 310 quam multae glomerantur aves, ubi frigidus annus trans pontum fugat, et terris immittit apricis.

Bibliografische Informationen