Albius Tibullus: Untersuchung und Text, Band 1

Cover
R. Gaertner, 1897
 

Ausgewählte Seiten

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 176 - Ante lovem nulli subigebant arva coloni; Ne signare quidem aut partiri limite campum Fas erat : in medium quaerebant, ipsaque tellus Omnia liberius, nullo poscente, ferebat.
Seite 17 - ... mutuus absenti te mihi servet amor, at quae fida fuit nulli, post victa senecta ducit inops tremula stamina torta manu firmaque conductis adnectit licia telis 80 tractaque de niveo vellere ducta putat. hanc animo gaudente vident iuvenumque catervae commemorant merito tot mala ferre senem : hanc Venus ex alto flentem sublimis Olympo spectat et infidis quam sit acerba monet.
Seite 46 - Amori? sit comes et collo fortiter arma gerat? et seu longa virum terrae via seu vaga ducent aequora, cum telis ad latus ire volet? ure, puer, quaeso, tua qui ferus otia liquit, atque iterum erronem sub tua signa voca. quod si militibus parces, erit hic quoque miles ipse levem galea qui sibi portet aquam. castra peto, valeatque Venus valeantque puellae : et mihi sunt vires et mihi facta tuba est.
Seite 15 - Me retinent vinctum formosae vincla puellae, Et sedeo duras ianitor ante fores. Non ego laudari curo, mea Delia : tecum Dum modo sim, quaeso segnis inersque vocer.
Seite 43 - Apollo prodigia indomitis merge sub aequoribus, so et succensa sacris crepitet bene laurea flammis omine quo felix et sacer annus erit. laurus ubi bona signa dedit gaudete coloni: distendet spicis horrea plena Ceres, oblitus et musto feriet pede rusticus uvas 85 dolia dum magni deficiantque lacus.
Seite 12 - Lari. 35 quam bene Saturno vivebant rege, priusquam tellus in longas est patefacta vias! nondum caeruleas pinus contempserat undas, effusum ventis praebueratque sinum, nec vagus ignotis repetens compendia terris 40 presserat externa navita merce ratem. illo non validus subiit iuga tempore taurus, non domito frenos ore momordit equus, non domus ulla fores habuit, non fixus in agris, qui regeret certis finibus arva, lapis.
Seite 21 - Agricola assiduo primum satiatus aratro Cantavit certo rustica verba pede, Et satur arenti primum est modulatus avena Carmen, ut ornatos diceret ante deos. Agricola et minio suffusus, Bacche, rubenti Primus inexperta duxit ab arte choros.
Seite 362 - Et audaci tu timor esse potes ». Ite, rates curvas et leti texite causas : 30 ista per humanas mors venit acta manus. Terra parum fuerat, fatis adiecimus undas : fortunae miseras auximus arte vias. Ancora te teneat, quem non tenuere penates ? quid meritum dicas, cui sua terra parum est ? 35 Ventorum est, quodcumque paras : haud ulla carina consenuit, fallit portus et ipse fidem.
Seite 43 - ... operata deo pubes discumbet in herba, arboris antiquae qua levis umbra cadit, aut e veste sua tendent umbracula sertis vincta, coronatus stabit et ante calix. at sibi quisque dapes et festas exstruet alte 100 caespitibus mensas caespitibusque torum.

Bibliografische Informationen