Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

XIII.

Cenabis bene, mi Fabulle, apud me
Paucis, si tibi dii favent, diebus,

Si tecum attuleris bonam atque magnam
Cenam, non sine candida puella

Et vino et sale et omnibus cachinnis.

Haec si, inquam, attuleris, venuste noster,
Cenabis bene: nam tui Catulli

Plenus sacculus est aranearum.

Sed contra accipies meros amores

Seu quid suavius elegantiusve est.

Nam unguentum dabo, quod meae puellae
Donarunt Veneres Cupidinesque,

Quod tu cum olfacies, deos rogabis
Totum ut te faciant, Fabulle, nasum.

XIV.

Ni te plus oculis meis amarem,
Jucundissime Calve, munere isto
Odissem te odio Vatiniano.

Nam quid feci ego quidve sum locutus
Cur me tot male perderes poetis ?

Isti dii mala multa dent clienti

Qui tantum tibi misit impiorum.

Quod si, ut suspicor, hoc novum ac repertum Munus dat tibi Sulla litterator,

Non est mi male sed bene ac beate,

Quod non dispereunt tui labores.

Dii magni, horribilem et sacrum libellum,

5

10

5

10

Quem tu scilicet ad tuum Catullum
Misti, continuo ut die periret,
Saturnalibus, optimo dierum.

Non, non hoc tibi, salse, sic abibit:
Nam, si luxerit, ad librariorum
Curram scrinia; Caesios, Aquinos,
Suffenum, omnia colligam venena,
Ac te his suppliciis remunerabor.
Vos hinc interea (valete) abite
Illuc unde malum pedem attulistis,
Scecli incommoda, pessimi poetae.

XVII.

O Colonia, quae cupis ponte ludere magno,
Et salire paratum habes, sed vereris inepta
Crura ponticuli axulis stantis in redivivis,
Ne supinus eat cavaque in palude recumbat,
Sic tibi bonus ex tua pons libidine fiat,
In quo vel Salisubsali sacra suscipiantur:
Munus hoc mihi maximi da, Colonia, risus.
Quemdam municipem meum de tuo volo ponte
Ire praecipitem in lutum per caputque pedesque,
Verum totius ut lacus putidaeque paludis
Lividissima maximeque est profunda vorago.
Insulsissimus est homo, nec sapit pueri instar
Bimuli tremula patris dormientis in ulna;
Cui cum sit viridissima nupta flore puella,
(Et puella tenellulo delicatior hædo,

Asservanda nigerrimis diligentius uvis)

Ludere hanc sinit ut libet, nec pili facit uni,

15

20

5

10

15

Nec se sublevat ex sua parte, sed velut alnus

In fossa Liguri jacet suppernata securi,

Tantundem omnia sentiens quam si nulla sit us

quam.

Talis iste meus stupor nil videt, nihil audit,
Ipse qui sit, utrum sit

nescit.

20

an non sit, id quoque

Nunc eum volo de tuo ponte mittere pronum,
Si pote stolidum repente excitare veternum,
Et supinum animum in gravi

caeno,

gravi

derelinquere

25

Ferream ut soleam tenaci in voragine mula.

XXII.

Suffenus iste, Vare, quem probe nosti,

Homo est venustus et dicax et urbanus,

Idemque longe plurimos facit versus.

Puto esse ego illi milia aut decem aut plura
Perscripta, nec, sicut fit, in palimpsesto

Relata cartae regiae, novi libri,

Novi umbilici, lora rubra, membranae,
Derecta plumbo et pumice omnia aequata.
Haec cum legas tu, bellus ille et urbanus
Suffenus unus caprimulgus aut fossor

Rursus videtur: tantum abhorret ac mutat.

Hoc quid putemus esse? qui modo scurra,
Aut si quid hac re tritius, videbatur,
Idem infaceto est infacetior rure

5

10

Simul poemata attigit, neque idem unquam
Aeque est beatus ac poema cum scribit:

15

Tam gaudet in se tamque se ipse miratur.
Nimirum idem omnes fallimur, neque est quisquam
Quem non in aliqua re videre Suffenum
Possis. Suus cuique attributus est error:
Sed non videmus manticae quod in tergo est.

XXV.

Cinaede Thalle, mollior cuniculi capillo
Vel anseris medullula vel imula auricilla
Vel pene languido senis situque araneoso,
Idemque, Thalle, turbida rapacior procella,
Cum diva mulier aries ostendit oscitantes,
Remitte pallium mihi meum, quod involasti
Sudariumque Saetabum catagraphosque Thynos,
Inepte, quae palam soles habere tanquam avita.
Quae nunc tuis ab unguibus reglutina et remitte,
Ne laneum latusculum manusque mollicellas
Inusta turpiter tibi flagella conscribillent,
Et insolenter aestues velut minuta magno
Deprensa navis in mari, vesaniente vento.

XXVI.

Furi, villula nostra non ad Austri
Flatus opposita est neque ad Favoni
Nec saevi Boreae aut Apheliotae,
Verum ad milia quindecim et ducentos.
O ventum horribilem atque pestilentem.

XXVII.

Minister vetuli puer Falerni,
Inger mi calices amariores,

20

5

10

5

Ut lex Postumiae jubet magistrae
Ebrioso acino ebriosioris.

At vos, quod jubet, hinc abite, lymphae,
Vini pernicies, et ad severos

Migrate. Hic merus est Thyonianus.

XXX.

5

Alfene immemor atque unanimis false sodalibus,
Jam te nil miseret, dure, tui dulcis amiculi?
Jam me prodere, jam non dubitas fallere, perfide?
Nec facta impia fallacum hominum caelicolis pla-

cent.

Quae tu negligis ac me miserum deseris in malis. 5 Eheu quid faciant, dic, homines, cuive habeant fidem ?

Certo tute jubebas animum tradere, inique, me Inducens in amorem, quasi tuta omnia mi forent. Idem nunc retrahis te ac tua dicta omnia fac

taque

Ventos irrita ferre ac nebulas aereas sinis.

10

Si tu oblitus es, at dii meminerunt, meminit Fides,

Quae tu ut poeniteat postmodo facti faciet tui.

XXXI.

Paene insularum, Sirmio, insularumque
Ocelle, quascunque in liquentibus stagnis
Marique vasto fert uterque Neptunus,
Quam te libenter quamque laetus inviso,
Vix mi ipse credens Thyniam atque Bithynos
Liquisse campos et videre te in tuto.

5

« ZurückWeiter »